A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 138

Section 138

← The Works of John Owen — Volume 17

XLIV. Secundo, superius ostendimus, causam justam, legitimam, necessariam, imb aut occasionem leviculam, mutationis hujus prodi- giosas revera nullam fuisse. Neque enim linguae suae propriae in captivitate obliti fuerunt Judaei, neque, si obliti fuissent, ullo modo ei incommode, quo premebantur, mutatione ista occursum fuisset. Ast nonnisi post obitiim Ezrae atque prophetarum omnium, a linguse

CAR III.] DE LITEFJS ANT1QUIS HEBB^ORUM. 309

primsevse puritate populus iste deficere incepit; idque non ex obli- vione, quae eos durante captivitate cepisse dieitur, sed ex barbarie, et Syriasmo, quern iis cum vicinis gentibus commercium perfricuit. Cum enim, paulo ante tempora Machabaica, Syiiaci imperil dominatu et potentia opprimerentur, hue illuc dispersi nihil sacrum aut integ- rum in republica aut religion e retinerent, etiam linguag corruptelam admiserunt; hoc vero nihil ad Ezrse tempora, qui literas antiquas possessione sua amovisse dicitur.

XLV. Neque, tertib, istiusmodi mutatio, si vera potius quam mira loqui vellemus, possibilis censenda erit. Multa Judseorum millia, e sacerdotibus et nobilibus plurimi, in partibus orientalibus dura- bant, neque Hierosolymas redierunt unquam. Illos sacrse Scripturse exemplaria apud se retinuisse negare, eorum est, qui moris gentis, pariter ac omnis veteris historise sunt ignari. Ea omnia exemplaria charactere illo descripta fuisse, qui in usu antique fuerat, necesse est ut concedant etiam qui, mutationem per Ezram factam fuisse, fin- gunt. Jam vero populum reducem antiquas literas ad Samaritanos ablegasse, novis excogitatis, aut Assyriacis in eorum locum usumque adscitis, turn cum major pars totius populi sedibus suis orientalibus hserens literas istas antiquas usurparet et retineret, nemo, uti arbi- tror, nisi prsejudiciis occupatus, facile credet. Judseorum autem in- numera millia in oriente, seu Babylone et regionibus Assyriacis ad- jacentibus durasse, testis est locupletissimus Josephus: intra aliquot annos in tantam multitudinem excreverunt, ut ingentia bella move- rent, qus9 post multa prselia, quibus victoriam reportaverunt, vix tan dem totis viribus imperii Parthici sedata et supressa fuerunt. Hoc autem argumento codices sacros nunquam corruptos fuisse validis- sime probat auctor Sepher Ikharim, lib. viii. cap. xxii. : " Quum," in- quit, "ascendit Ezras e Babylonia, non ascenderant cum eo nisi pauci; magnates vero Israel, sapientes et nobiles omnes manserunt in Ba bylonia. Quse cum ita sint, cum ibi remansissent omnes magnates et legis periti, non poterat Ezras mutare quidquam in lege; alioqui non fuisset lex ejus consona legi aliorum omnium qui in Babylonia reman serant, et qui versabantur in civitatibus Samarise, et in terra Assyrise, aliisque locis, qui cum Ezra ascendere noluerunt." ^Eque autem militat ratio hsec, quse sane est validissima, adversus literarum mutationem, ac librorum corruptionem. Quid etiam factum fuisset, cum innumeris istis codicibus, qui literis antiquis exarati, per totum pene orbem dispersi fuere, nemo adhuc ostendit. Postquam quidera Ezra puncta vocalia excogitasset, et textui inseruisset, nianserunt nihilominus exemplaria innumera per totum orientem, quibus in- scripta non fuerunt; idque ob alias rationes, ita ob hanc etiam, quod scilicet res brevis temporis, imo unius setatis aut seculi non erat, divinum illud svpr^a cum omnibus ubivis gentium Judasis communi- care. Plurimi, ideo, antiquis sine punctis exemplaribus usi, alia ex

310 DE LITERIS ANTIQUIS HEBR^EORUM. [LIB. IV.

iis descripta posteris eodem modo, quo ab antecessoribus suis sua acceperant, transraiserunt. Atque ita per omnia secula sine punctis exarati codices plurimi ssmper superstates fuere. At vero sententia hac virorum doctorum concessa, rejectione hac omnium literarum antiquarum facta, novarumque substitutione intra paucos forsan dies absoluta, illico per totum orbem quicquid uspiam esset Judseorum in earn ita consensisse, censendum est, ut nullum vestigium, fama, monumentum, vel rumor superfuerit eorum exemplarium, quae sola ante habuerunt, quasque in partibus aliquibus Scripturae recens ab ipsis Spiritus Sancti amaiiuensibus accepissent. Abs eo tempore, quo mutatio hgec literarum facta fmgitur, ad absolutum Talmud Ba- bylonicum circa annum Christi 500 aut 600, plurimae fu6re Judae- orum coloniae, synagogae, scholae,successione nunquam interrupta con- tinuatae, quibus Samaritani, quorum causa innovatio haec facta fuisse praetenditur, vix noti fuere ; nedum iiscum quidquam communitatis habuerunt, aut abs illorum commercio, ne superstitionis contagione afficerentur, timuerunt. Prodigii instar esset, neminem ex tot milli- bus antiqua scripturarum exemplaria, quorum characteres primo ab ipso Deo in ecclesise illorum fundatione, deinde a prophetis continua successione ad ea tempora, quibus eorum nonnulli vixerant, sacris usibus consecrati fuere, describenda curasse. Quocunque tandem tempore puncta excogitata fuerint, planum est, plurima omni seculo exemplaria conservata et descripta fuisse, quibus non intersererentur. At uti fert adversariorum sententia, adscitis semel in usum literis novis, veteres statim e finibus ecclesise penitus exterminataa fuerunt ; "credat Apella!"

XLYI. Quarto ; innumera exstant veterum Judaaorum testimonia, quibus contra figmentum mutationis literarum Ezraiticae sententiam ferunt. Eorum satis, si quid testimoniorum in hac causa satis cen- seri possit, dudum produxit Cl. Buxtorfius, ad quern lectorem re- mittimus.

XLVII. Ultimo; pleraque, quae de Samaritis istis dicuntur, quae- que opinioni de literarum mutatione substruuntur, prorsus sunt incertissima. Quando primum legem Mosaicam receperint, incer- tum; corrupisse certissimum. An cultum Dei serio admiserint unquam, incertum; ei palam renuntiasse, certissimum. An aliqui ex ea gentium colluvie, quae erant, adhuc supersint, incertum ; vel an ex multis seculis superfuerint; nam qui illorum delirianunc am- plectuntur, ortu et sanguine Judaei sunt plerique, si non omnes, ob superstitionem pravam Samaritae dicti, prout ex Benjamini Itiner- ario patet. Primum cum istis, qui ita vulgo dicuntur commercium nobilissimo Scaligero debemus. Is primus ad eos scripsit, et Perescio ut in orientem mitteret ad Pentateuchi eorum exemplar obtinendum auctor erat, ut in Yita Peirescii refert Gassendus, p. 157.

XLVIII. Quid ea missione praestitum sit idem auctor ostendit,

CAP. IV.] DE THEOLOGIA MOSAICA. 311

pag. 327. Diem suum obiisse Scaligerum, antequam ad maims ejus Pentateuch! exemplar ullum perlatum fuerit, idem narrat. Alphabetum quidem ante acceperat, atque fragmenta quasdam de anni temporumqae compute. Abs eo tempore semihomines pro- nunciati sunt omnes, qui non crederent, literas eorum, quarum figurasipse pene solus in tota Europa haberet, antiquissimas Hebraeas fuisse. Ita enim se comparaverat vir ille summus, ut neminem ne in leviculis quidem a se dissentire absque conviciis pateretur. Ben- jaminus Tudelensis in Itinerario suo affirmat, Samaritas istos, qui eo tempore, cum is orientem peragraret, vixerunt, tribus literis, scili cet ynn caruisse; quod nullo mod o fieri potuisse, si antiquis Hebrae- orum literis uterentur, omnes nqrunt; cum r%g n saltern mentio specialis facta sit. Mentitum quidem Benjaminum fuisse, multi amrmant. Fateor ego Judaeum eum fuisse, atque, ideo, in gentis suae rebus et conditionibus enarrandis merito suspectum. Sed mendacem fuisse, atque in ipsa hac narratione mentitum dicere baud sumcit, nisi convicii inferendi causa gravis praesto sit. In- quiunt ergo, omnia exemplaria Pentateuch i, quae in Europam allata sunt, probant eum audacter et imperite mentitum fuisse. At vero omnia ilia exemplaria multo sunt aetate Benjamini recentiora. Quae et quot sint docet Morinus in Opusc. Samarit. et Hottingerus Smeg. Oriental, lib. iii. part. ii. cap. iv., aliique. Eorum nullum est, quod annis abhinc trecentis exstitit. Cum, ideo, nefariam in corrumpendo sacro textu illorum hominum audaciam ostendimus, quis nobis fidem faciet, illos', pro libitu, quicquid vellent in literis suis innovates non fuisse? Neque tamen haec ideo a me dicuntur, quasi fidem Benja- mino adhibere statutum esset; quamvis sciam, ilium haud minoris auctoritatis apud doctos esse debere, quam illorum ulli, qui inter Judaeos mutationi literarum Ezraiticae, de qua egimus, testimonium perhibuerunt.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →