31 4 DE THEOLOGIA MOSAIC A. [LIB. IV.
Celebris evasit cultus divini. In eo autem tria hsec insunt, quorum in libris Vet. Test, frequens est memoria.
VII. Primo enim docet principium istud theologicum, nullas doc- trinas de Deo aut cultu ejus, eas solas praster quas ipse revelaverat, infallibilis aut indubise veritatis in religione esse censendas: Dent. iv. 2, " Ne addite ad verbum illud, quod ego prascipio vobis ;" et cap. xii. 32. Ilia sola veritas salutaris est et vivifica, quse scripta, Ea doceri debet, exponi debet, augeri a quopiam non item.
VIII. Porro: eadem veritas docet omnia et singula a Deo in cultu suo instituta, utcunque rationi absona, difficilia, inutilia videri pote- rint, ob supremam illius auctoritatem, qui ea instituit, sanxit, summa esse cum religione et animi submissione observanda et colenda. Etenim institutionum Judaicarum plurimaB fuere arbitrariaa, e solo legislatoris beneplacito promanantes, atque afiroxparof/acjurelatse; to- tumque earum corpus fyybv duffZdffraxrov fuisse testatur Petrus, Actor. xv. 10, cui opponitur Christianorum harpsia Xo//x£ Unam ob Dei voluntatem prasceptivam, ea omnia erant religiose observanda. Hisce nihil omnino in cultu Dei addendum, primi istius fundamenti est, quod restat. Atque base omnia secundo Decalogi prsecepto sunt sancita.
IX. Cum autem proni sint superbi homunciones proprii cordis figmenta speciosis pra3textibus delinita, tiopiag praasertim sv l^«Xo- Spijffxsiq %al ravstvoppoffvvri positaB, in cultum religiosum inferre, quod omnium seculorum experientia testatur, ut hanc theologiaa novaa partem inviolabilem prorsus et sacram in posterum prsestaret, earn horrenda illorum, qui primi ab ejus imperio defecerunt, poena Deus firmavit et stabilivit. Postquam enim ipse ignem e ccelo in altare, Spiritus Sancti typum et emblema dimiserat; et filii summi sacer- dotis, ad mentem ejus non advertentes, igne alieno in sacris usi essent, illico quod nomen Dei non rite sanctificassent, ipsi igne sunt ab- sumpti. Atque hoc primum est in theologiaa ampliatione hac Mosaica, veritatis divinaa fundamentum, quod aeternitati solenniter consecratur.
X. " Justitiam, coram Deo acceptationem, a peccatis liberationem, salutem denique seternam, non nisi ex mera gratia, per semen pro- missum esse exspectanda, proximo in loco indicavit base theologia." Promittitur nempe pacis, Deum inter atque homines, internuncius, qui per sui sacrificium seternum nacturus esset redemptionem, et peccatores Deo reconciliaturus. Ei in solidum ascribendam esse omnem apud Deum gratiam docuit. Salutare itaque illud theo- logia? supernatural is, seu peccatorum Deo reconciliandorum funda mentum, quod primi promissi datione, deinde fcederis cum Noacho renovatione, obscurius paulo erat editum, Abrahamo vero clarius expositum, nunc palam et aperte explicatur. In eo autem conti- nentur eximia hsec novas theologiae dogmata.
CAP. IV.] DE THEOLOGIA MOSAICA. 315
XI. 1. " Theologos istos, qui veritatis liujus coelestis luce mine do- mati fuere, in se quid em miserrimos fuisse peccatores, perditos, male- dictos, iras non minus quam alii, filios, neque eis meliores, quos in hac gratise sua> patefactione Deo prasterire placuerit." Hoc quicquid est miseriaa spiritualis novos hosce theologos Deus solenniter agnos- cere et confiteri adegit, quo acrior et firmior ejus sensus in corda et conscientias eorum penetraret : Deut. xxvi. 5, " Protestaberis dicens coram Jehova Deo tuo, Syrus miser erat pater meus."
XII. 2. " Privilegia spiritualia, qusecunque vel ipsi vel eorum pro- genitores obtinuerunt, beneficia insuper singularia, quorum erant facti participes, omnia ex mera Dei gratia, absque ullo operum aut officiorum eorum intuitu, eis contigisse." Insignis prse aliis in eum finem locus est, qui habetur, Deut. ix. 4-6; cui addi possunt, cap. vii. 6-9, et x. 15.
XIII. 3. " Quamvis Deus inenarrabile verbi sui beneficium apud eos collocasset, se tamen usque adeo viribus spiritualibus fuisse desti tutes, ut nisi ipse gratia sua efficaci et verticordia adhaec eis sub- venire dignaretur, nequicquam eo se usuros, quod quidem ad Deo placendum, et salutem a3ternam obtinendam attinet," Deut. xxix. 4, xxx. 6.
XIV. 4. " Reconciliationem, peccatorum expiationem, et remis- sionem, per sacrificium sanguineum procurari debere." Id nulla non instituta docuere; solenne praasertim illud sacrificii die expiationis quotannis offerendi, Levit. xvi. ; inde illud apostoli, Heb. ix. 22,
Iv a'i'/Aari <rrdvrce, xadapf^srcti Kara rbv vopov, xai %upig ajjuarsx- ov yivsrai oipstfig.
XV. 5. " NuJla animalium brutorum sacrificia per se idonea aut paria fuisse tollendo peccato, ita ut perfecte ab eorum reatu liber evaderet, qui per ea ad Deum accedere, atque favorem ejus exspec- tare velit." Ideoque ea omnia in hunc finem instituta fuisse, ut prsestantius aliud sacrificium pra3figurarent. Hinc ideo evenit, quod cum theologi veri sacrificiorum horum usus cognitionem amisissent, fidemque adeo in Messiam venturum decoxisserit, nullibi securi aut a conscientiaB stimulis, legisque exsecrationis sensu liberi, in horren- dam idololatriam sint prolapsi, Mic. vi. 6-8.
XVI. 6. " Summum pontificem in persona sua totius populi pec- cata laturum omnia/' Exod. xxviii. 38. Atque haec secundo illo fundamento contenta fuere.
XVII. Tertii fundameuti loco docuit haec theologia: "Omnes hasce cultus religiosi institutiones, utcunque prsecellentes et gloria plenas, quorum beneficii qui forent participes, eximium, et ultra ali- orum sortem, honorem assequerentur, ad praastitutuin tempus tantum duraturas, atque certam habuisse periodum prsescriptam, ultra quam nemini eis adhaarere fas esset." Nempe venturum ilium tandem, cui omnia erant reposita, legislatoris auctoritate instructum, qui Dei vol-
S16 DE THEOLOGIA MOSAICA. [LIB. V.
untatem perfectissime annunciaret, cujus verbo sub poena extermi- nationis ex populo Dei, dicto obedientes esse omnes tenerentur, Dent, xviii. 16-19.
XVIII. Horum principiorum luce et ope, magnum illud funda- mentum lapis angularis, Jesus Christus, semen Adse promissum atque Abrabse, locum suum occupavit in ecclesia ista Israelitica. Atque hinc emanavit gloria ecclesise illius et dignitas, Deo insuper earn no vis beneficiis auctam et cumulatam reddente, qua typus illustrior, gloriae prgecellentioris, et magis spiritualiter administrandi regni Christi, evaderet, 2 Cor. iii. Negari equidem baud potest, mul- tos theologorum, prse nimio amore et admiratione carnalis istius glorise, quad cultum ceremonialem comitata est, impeditos fuisse, ne in finem abolendorum prospicerent. At vero fideles omnes, exinde desiderio eis fruendi, quse per totum illud sanctissimum choragium prsefigurabantur, flagravisse, seque certum est. Verum singulare illud, quod ecclesiam istam doctrina, quam paucis exposuimus, im- butam, institutamque, gloriosam et Deo charam reddidit, sanctitas ilia erat, seu salutaris cum ipso Deo communio, quam membra ejus plurima coluerunt. Multorum quidem fides et obedientia a Spiritu Sancto memorise asternse consecrantur, ut nobis documento essent et consolationi. Plurimi autem alii fuere quorum nomina, nobis ignota, in libro vitse scrip ta sunt, qui hujus tbeologise luce et ductu freti, in omni sancta obedientia coram Deo juge ambulabant, pacis interna) et consolationum Spiritus Sancti plenissimi.