IY. Yeterum plerique Baal-pehorem Priapum fuisse crediderunt: ita Hieronymus, in Hos. ix., et contra Jovin. lib. i. cap. xxxii. ; non aliam puto ob causam, quam quia Midianitse Israelitas ad stupra illectos, hujus idoli sacris eodem tempore contaminarunt. Sed non- dum natus Priapus; Lampsacenus scilicet Ponticus, qui ob flagitia patria pulsus, in deorum postea numerum relatus est, ob rationes quas referre pudet. Etiam stupra ista ad idoli sacra non pertinue- runt ; cum in ipsis castris Israelites nonnullos in se facinus illud admisisse, probat Zimri et Cosbi notissima tvffratte.
Y. A significatione autem vocis "1^^; et figmento de Priapo ei ad-
326 THEOLOGIZE MOSAICS CORRUPTIQ. [LIB. V.
dito, ansam arripiunt nonnulli in explicandis hujus idoli mysteriis, istiusmodi obscoena proferendi, quae animis verecundis et auribus grata esse non possunt; atque aliis ingeri non debent. Consulatur, si cui libet, 01. Voss. de Origin. Idol., lib. ii. cap. i, Uno verbo ita Hebrsei : T> p^ttl DjntDn ^ VJs!> pjmSB> Tiya K"ip3. Sed etiamaliae rationes reddi possint cur idolum nomen sortiretur a "W? , aperire. Forsan ita dictum erat ab immenso oris hiatu, quo sculpebatur; vel ut Isidorus, quod alii oribus patulis et hiantibus simulacrum in- tuebantur, Sed probabile nimis est, quod, ut Christianis idolum hoc Priapum fuisse cogitandi ansam prasbuerint stupra Israel- itica, ita ex vocis significatione occasionem arripuerint Judaei, omnia spurca et obsccena ad cultum ejus referendi.
VI. Adorationi hujus idoli adjungitur esus sacrificiorum mortuo- rum, Ps. cvi. Sacra diis manibus celebrata nonnulli intelligunt. Sed nondum adoleverat ea superstitio, imo vix nata. Idola omnia respectu efficacise et virtutis mortua esse, et dici, superius ostendimus. Ex iis Baal-peor hie unus erat ; ex sacrifices ei oblatis comedentes, Deo vivo relicto comederunt sacrificia mortuorum.
VII. Nondum ideo constat, quis Deus fuerit iste Baal-pehor. De Baale postea videbimus; difficultatem omnem parit additamen- tum Pehor. Ex eo variae, quas retulimus, conjectures enatae sunt. At Pehor erat mons Moabiticus ; Num. xxiii. 28, " Duxit Balac Balaamum in verticem Pehoris/' In eo monte sedes sacra exstructa erat, quas Beth-pehoris dicebatur. Deut. xxxiv. 6, Moses sepultus dicitur "in valle in terra Moabitarum, e regione Beth-pehoris;" hoc est, montis in quo sedes sacra exstructa. Ipsum itaque idolum sim- pliciter Baal dictum erat; atque ita vocatur absolute, Num. xxii. 41, " Deduxit Balac Balaamum ad excelsa Baalis." Baal itaque loco, quo colebatur inter Moabitas, Baal-pehor dicebatur : ita Jupiter Capitolinus et Olympius dictus; et Virgo Hallensis aut Lauretana. Atque hanc rationem cognominis adfert Suidas in BsXplywf BssX, inquit, 6 Xp6vos, ®syup de o roVog h £ sri/taro. Et Theodoretus in Ps. cvi. Qui autem Pehor a loco cultus absolute dictus est, ut Capi tolinus, Olympius, sine indice roD Baal ; etiam Baal dicitur, sine ad- jectione Pehor. Baal-pehor ideo est Baal in monte Pehor cultus. Valeant igitur eruditse sordes, quas hue congerunt viri docti. Baal solus relictus est, de quo capite proximo nonnulla augurabimur.
CAPUT V.
Cultus Baalis, Jud. ii. 11 — Ejus cultus progressus, regnante Achabo — Pro- gramma Jehovse ejuratorium an portis Samarise affixum — a"^ numero multitudinis — Baal an nomen pluribus idolis commune — Omne simulacrum Baalis, Baal dictum — Tfi BctotA — Baal-zebub — Baal unde ita dictus — Proprium
CAP. V.] THEOLOGIZE MOSAICS CORRUPTIO. 327
idoli nomen apud idololatras quale — -Dominus muscae, nominis ratio — Apollo ^piyOtvg, Jupiter Mvaypos — Templum Hierosolymitanum a muscis neuti- quara infestum — BEe?i£e€oi;A dsemoniorum princeps — Quare ita dicitur — ^ '•' stercus" — BssTura^j/ Tyrius — a?T:p~'?r , "dominus coeli" — Baal-berith, "do- minus fioederis" — Berytus urbs Phoenicea — Omnes unus Baal.
I. PROXIMUM in defectione Israelitica locum occupat ipse Baal, absolute ita dictus; idolum toto oriente celeberrimum. Priraum ejus meminit Spiritus Sanctus, Jud. ii. 11, " Dereliquerunt in Je- hovam, et servierunt ipsi Baal." Hujus idoli superstitione per tern- porum intervalla polluit se populus usque ad captivitatem Babylo- nicam. Regnante Achabo, qui uxorem Phoenissam in idololatriam istam insanientem duxerat, eousque progressa est, ut Deo Israelis putidum idolum inter decem tribus palam prselatum erat. Imo vix ullus superfuit perspicacissimo Ellas cognitus, qui atroci eo flagitio vacaret. Quippe invisibile ei erat residuum illud septem millium, ob persecutionis Jezebeliticse furorem latitans, quod Deus sibi serva- verat. Achabum programma portis urbis Samariae, Jehovse ejurato- rium, affixisse narrant Rabbini. Sed id Judaicum est ; hoc est, nugatorium et fabulosum: nam et ipsa Jezebel acerrima cultus Baalitici propugnatrix, summum et Achabiticge familise fatale scelus meditata, Nabothum sustulit, legis wpotpdffsi utens, de non blasphe- mando nomen Jehovse.
II. Jud. ii. 11, vocatur &vV2, numero multitudinis, et ssepe alibi. Hinc nommlli arbitrantur, Baal non esse idoli alicujus no- men proprium, sed appellativum, et omnes deos Syria3 denotare. Imo omnia gentium simulacra, cum sint domini et magistri eorum, qui eis serviunt (quse est nominis notatio) Baalim dici asserunt Hebrasi: DiTniljA pn^D DH^, — " Cultorum domini sunt" Non ideo unius idoli impiam venerationem, sed superstitionem omnem et cultum arbitrarium, quo quis aliis prseter unicum Deum verum in conscientiam suam dominationem concedit, sub Baalis nomine exagitare censendi sunt prophetae.
III. Sed Jud. x. 6, DyS?f , Baalim nominatim recensentur, et distincte a diis Syrise, Sidonis, Moabitarum, Ammonitarum, et Philistseorum. Etiam versu decimo tertio capitis istius, ubi prima hnjus idoli mentio facta est, singulariter id nomen enunciatur cer- tum aliquod idolum designans.
IV. Rectius ideo Baalim dici a simulacrorum multitudine ei idolo erectorum. Omne enim simulacrum Baalis, erat Baal. Inde Baalim f uere, quamvis is, quern respexerunt omnia, unus erat ; et Baalim et Baal indiscriminatim usurpantur. Irno eatenus semper ipsa simu lacra seu imagines in Baalitico cultu respexit Spiritus Sanctus, ut Paulus nomen Baalis genere feminino usurpet, quo scilicet rqv rixova ejus denotaret, Rom. xi. 4.