A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 150

Section 150

← The Works of John Owen — Volume 17

IX. Neque ab hoc Molocho alii fuerunt Adrammelech et Anamme- lech, quibus habitatores Sepharvaim filios suos igne combusserunt, 2 Reg. xvii. 31. Adrammelech est ^? ^™, seu "rex magnificus " et Anammelech ^? fij£, seu "regis responsio/' a quo scilicet responsa oracularia petierunt.

X. In his ideo utcunque latenter, Solem venerati sunt. Omni vero tandem larva deposita, ipsum palam et ex professo divinis honoribus prosecuti sunt. Equos et currus Soli posuisse reges Je- hudse, narrat sacra historia, 2 Reg. xxiii. 11. Per omnem orientem sacri erant Soli equi. Id docet Xenophon, KvpovaiB., lib. viii. et Anab. lib. iv. ; Pausanias etiam in Laconic. Eis quadrigas additas fuisse ostendit decimo ^Ethiopicorum Heliodorus. Yidentur hi equi fuisse instar veredorum, quibus cursores equestres utebantur, qui quotidie solem salutabant jussu regis; vel forsan etiam ipse rex ac principes solem adoraturi eis insidebant. Utrum currus veri fuerint, an cnrruum imagines, incertum est. At certum ultra hanc equorum dedicationem, eos directe et immediate solem adorasse : Ezech.

?. VIII.]

THEOLOGIZE MOSAICS CORRUPTIO.

337

riii. 16, "Adorabant solem versus orientem." Ilium antiquissimum fuisse cultum solarem, alibi docuimus.

CAPUT VIII.

Astaroth — Dea Sidoniorum — Hebrseis Deus dicta — Philisthsels culta — Ejus nomi- nis oppidum — Ovium simulacra — Luci Astaroth—™"^ et n^'f? — Astarte — Atergatis — Derceto — De Regina Gatide ; et olrsp Txn^os — Piscium absti- nentia; superstitionis ortus — Simulacrum Astartis quale — Regina coeli — Luna — Dea coelestis ovpavia — Sol cceli dominus — Luna regina — Gad et Meni, Esa. Ixv. 11 — Gad, quis — Sententia Hieron^mi — Coeli exercitus — Dii Damasceni — Maachse terriculamentum — Alia.

I. RESTAT, ut de Astaroth agarnus, paucisque aliis diis innomi- natis, qui supersunt. Astaroth dicitur PtfTy V}%, 1 Reg. xi. 5, 33. Deus Sidoniorum, pro dea; cum Hebrasi vocem nullam habeant, quse genere feminino numen enunciet. Ea primo memoratur Jud. ii. 13, atque iterum cap. x. 6; 1 Sam. vii. 3. Non tantum Sidoniis sed et Philisthseis, adeoque omnibus littus maris incolentibus adora- tum fuisse hoc idolum, ostendit 1 Sam. xxxi. 10.

II. Erat etiam hujus nominis oppidum, Deut. i. 4, Josh. ix. 10, quod ab idoli hujus cultu cognomen duxisse, nemini dubium esse potest ; vicissim idolis sa3pissime nomina imposita fuere a locis, qui- bus cultus superstitiosus eis praBberetur.

III. Judasi communiter statuunt, Astaroth esse idoloram simulacra in similitudinem ovium formata. FHJ'W enim " femellam ovis" denotare aiunt. Alii a multitudine sacrificiorum, ex,ovibus et pecu- dibus, idolum nomen sortitum esse volunt, 1 Sam. vii. 4. LXX. vertunt finntpy per aX^ 'AerapM, "lucos Astaroth;" aliam, cum ea

ejusdem pene soni, dictionem conjungens; nam

sigriificabat. Inde idolum hoc in lucis adoratum fuisse, nonnulli

arbitrantur.

IV. Aliis nominibus idolum hoc etiam dictum est, Astarte, dea Syra nominatissirna, et Atergatis, et Derceto; ea omnia ab illo altero fluxisse constat. Vana enim sunt qua3 ex Antipatro Stoico de dea hac producit Athenaeus Deipnos. lib. viii., et cur Atergatis diceretur. Gatim reginam quandam fingit, quas edictum promulgavit, ne quis arsp Tdndog, hoc est, " praster Gatidem"pisces ederet. Inde, inquit, apud imperitum vulgus prodiit nomen Atergatis, inepte; et Gra3- corum more in investigandis nominum deorum originibus: Atergatim enim vocem corruptam esse ab rnh^y nemo non videt.

V. Inde vero prodiit conjectura ineptissima, quod ejus cultus pars erat piscium abstinentia ; ejus etiam apud Syros causam non minus ineptam assignat apud Hyginum in poetico astronomico Diogenes Erythrseus. "Is," inquit, " scribit quodam tempore Venerem cum

VOL. XVII. 22

338 THEOLOGIZE MOSAICS CORRUPTIO. [LIB. V.

Cupidine filio in Syriam ad flumen Euphratem venisse, et eodem loco repente Typhona giganta apparuisse; Venerem autem cum filio in flumen se projecisse, et ibi figuram pisciurn forma mutasse, quo facto periculo esse liberatos. Itaque postea Syros, qui his locis sunt proximi, destitisse pisces esitare, quod vereantur eos capere, ne simili causa, aut deorum praBsidia impugnare videantur, aut eos capere." Istis nihil stultius. Simulacrum idoli plurimi aiunt a femoribus ad pedes usque extremes figura piscis fictum fuisse, reli- qua parte corporis femina erat. Incerta figurse origo; sed earn pis- cium religioni ansam prsebuisse pene certum. Veneri statuam fuisse dicit Nicetus in Gregorium. Ego nullus dubito, quin eadem fuerit cum " regina cceli" toties JeremiaB memorata. Ea luna erat, qua3 aliis et Venus et Diana, et Juno Lucina; ob -TroXuw^tt/av, et sacrificiorum multitudinem rnnipy dicta. Deam Syram, quse Astarte, luriam esse se existimare affirmat Lucianus. Lunam inter astra dominantem eo nomine notari consentit Hieronymus, in Jer. cap. vii. Ita earn describit poeta: —

" Micat inter omnes

Julium sidus, velut inter ignes

Luna minores."< — Hor. Car. lib. i. Od. xii. 46.

Et Epod. xv. 1 :—

" Nox erat, et coelo fulgebat luna sereno Inter minora sidera."

Hoc est, regina cceli. Cum SyriaB Astarte conjungit Tertullianus, Apol. cap. xxiv., AfricaB ccelestem. Per coelestem, seu ofyaw'av, Venus vulgo intellecta, quemadmodum ex Luciano constat. Sed Venus ista non nisi luna, quod alias ostensum. Non desunt autem, qui solern reginam cceli fuisse arbitrantur. Nam W®W aliquando feminini generis esse probant exempla; HTJ vero, quaB vox lunam denotat, ut ilia altera solem, nunquam. Unde Chaldaais Deus Lunus dictus. Sed vix crederem, obtinuisse rationem istam gram- maticalem, sed potius uti solem &fiVr?yzt seu "dominum cceli/' etiam regem dixerunt, ita nomine " reginse cceli " lunam notare voluerint.

VI. Philastrius HaBres. xv. affirmat, JudaBos fortunam coluisse, quse regina cceli in Africa nuncupatur. Respicit sine dubio ad locum,; ilium Esaise, cap. Ixv. 11, in ^I9PP ^ BNM^DDn; |H^' n^ D^'yn. Quse verba varie vertunt interpretes. LXX. 13, datftwov vertunt; et rvyr\\ 'EroipdfyvTfs r& bat^avi^ rpdire^av, xai wXTipovvres ry ruyji — " Parantes daBmoni mensam et implentes fortunaB potionem." Et in versione Latina textus GraBci, qui apud Hieronymum exstat, for- tuna rSj 1? respondet; duipoviov vero r& ^. Vulgatus non N"p sed 1| fortunam vertit; et Meni pro particula tantum usurpat: "Qui ponitis fortunse mensam et libatis super earn." Atque ita etiam Symmachus teste Hieronymo; et " absque me/' reddit. Junius vim vocum refert, ita enim vertit, " Qui instruitis turmss illi mensam, quique impletis numeris illis libamen." 13 enim turmam significat; et ^ a

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →