A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 149

Section 149

← The Works of John Owen — Volume 17

IV. Quse item de februis seu lustratione per ignes dicuntur, locum hie etiam habere possunt. Forsan enim temporis decursu, ad mitius istud genus cruciatuum descenderint idololatrse, prout alibi etiam caBdium horrendarum pertaasi, pro vivis hominibus hominum simulacra obtulerunt. Istiusmodi etiam KaQapit/tov initiationi ido- lolatricse praamiserunt. Nemo enim rite consecrari aliquorum ido- lorum sacris potuit, nisi transiret per multos suppliciorum gradus; horum unus erat per ignem trajectio, qua non leviter combusti et vulnerati erant initiandi. Ita Greg. Naz. Orat. i. cont. Julian.: Ovx av eig MiQpav duvvjffaro rig rg?ig^i/a/, si /&% dia r/vuv fiaQfluv wap&.Quv ruv xohdtituv dsi^y savrbv o<nov xal dvaQrr — "MithraB sacris initiari nemo potest, nisi per aliquot suppliciorum gradus sacrum se et impassi- bilem ostenderet." Et Nonnus: "Primum levioribus suppliciis, deinde atrocioribus affi ciuntur ; atque ita post decursa omnia tormenta ipsius sacris imbuuntur, igne quippe et aqua atque hujusmodi supplicio rum generibus excruciantur." De ritibus etiam iisdem Virgilius, Mu. xi. 785:—

" Saiicti custos Soractis Apollo,

Quern primi colimus, cui pineus ardor acervo Pascitur, et medium freti pietate per ignem Cultores multa premimus vestigia pruna."

De quibus videndus Plinius, lib. vii. cap. ii. Atque hsec etiam imi- tatos fuisse Israelitas haud improbabile.

V. Causas tanti sceleris exponit propheta: Mic. vi. 6, 7, "Qua- nam re veniam ante Dominum, et incurvabo me Deo excelso? ve-

CAP. VII.] THEOLOGLE MOSAICS CORRUPTIO. 335

niamne ante eum holocaustis, cum vitulis anniculis? An accepta habeat Dominus millia arietum, myriades torrentium olei? an darem primogenitum meum pro defectione mea, fructum ventris mese pro peccato animsB mese?" Letales conscientise morsus miseros hypocritas veri sacrificii, quod solum peccati conscientiam tollit, ignaros, in in- saniam istam adegerunt.

VI. Locus idoli hujus cultui destinatus, erat vallis filii Hinnom. " Locus erat/' inquit Adrichomius, " in suburbanis Hierusalem (con tra orientem sub monte ascensionis juxta Piscinam fullonis) ut Tempe amcenissimus, fontibus Siloe ac fluxu torrentis Cedron irri- guus; viridariis et hortis consitus, totusque nemorosus ac deliciis plenus." Ita est, nam cum omnia alia idola lucos et fana sua in ipsa urbe habuerint, sedes Molocho dicatse extra muros urbis exstructse erant. Nomine illo vocabatur, antequam Israelite terram Canaanseam ingressi essent; nam in divisione terrse prima, diserte nominatur "vallis filii Hinnom/' et " vallis Hinnom/'' Josh. xv. 8, neque aliunde quserenda vocis origo. Nam sunt, qui deducunt a D3H, "rugivit, ejulavit," quasi a rugitu, quern filii idololatrarum ibi immolati emi- serant, ita diceretur; sed uti diximus, locus a possessore ita dictus erat, longe antequam eo scelere pollueretur. Ex &3n K^ , " valle Hinnom/' facta est uno verbo Teewa; etiam unica dictione habemus p^l, " Geliinnom/' Josh, xviii. 1 6. [?] Ob multas causas ccepit postea locus damnatorum ita vocari ; id a veteribus ita factum esse negat Hieronymus. Nempe Chaldseus paraphrastes Hieronymo incognitus ; qui ssepissime eo vocabulo pro loco damnatorum utitur ; ut Esa. xxxiii. 14, atque alibi. Dictione T'sswa Dominum nostrum, Matt. v. 29, 30, et x. 28, eo sensu usum esse constat. Cum enim locus iste primo per miserorum infantum vivicomburium ; deinde exercitus Assyriaci sub Sennacheribo leavutefyiav, atque summam per Josiam mortuorum ossium injectione pollutionem, horribilis et abominandus redderetur, tot sceleribus et suppliciis horrendis cumulatus, idoneus visus est, qui improbis in memoriam revocaret horrendas istas et sempiternas pcenas, quas, tempore praestituto, de iis omnibus Deus sumpturus est. Illatis autem cadaveribus totam vallem ita polluit Josias, 2 Reg. xxiii. 10, ut non videatur usui superstitioso postea unquam fuisse separata.

VII. In ea valle locus peculiaris erat Tophet; forsan omne illud spatium ea vox denotat, quod erat intra sacrorum septum : 2 Reg. xxiii. 10, " Polluit Tophet in valle filiorum Hinnom." Et Hieron. vii. 31, " Excelsa Tophet in valle filii Hinnom." Tophet ita dictum esse a f]n , " tympanum/' plerique statuunt ; nempe percutiebatur tympanum, dum puer vivus esset in igneo idoli conclavi, ne ejulatus, quos inter flammas ederet, impia parentum commoverent viscera. Forerius in Esa. xxx. 33, ait flSfr prodigium significare, atque locum inde ita dictum fuisse, quoniam horribile erat spectaculum. Et in

336 THEOLOGIZE MOSAICS CORRUPTIO. [LIB. V.

sententise suse confirmationem adducit Jobi verba, cap. xvii. 6, " Sta- tuit me parabolam populorum, njflK ^t|-3?? ^?n<! •" Yerba ilia sane varie vertunt interpretes. Arias Montan. : " Et ignis Gehennse antea ero/' Junius: "Tympanotribarum ante materia ero." Vulgat., " Exemplum sum coram eis." LXX., TsXw; 8& avro?g avefyv, — " Ri- sus illis deveni." Chaldaeus: VIK 1*j£ f£ DJnjI, — " Et ab interiori GehenDse ero." Nostrates: "And aforetime I was as a tabret;" vel potius, " Afore them/' ut notant in margine. Queritur sine dubio vir sanctus se opprobrium, ludibriurn et fabulam factum esse homi- nibus nihili, cui scilicet tanquam tympano illuderent, vel quern pulsarent ut tympanum. Cum autem vox ilia nriari apud Esaiam prophetam, cap. xxx. 33, pro inferno sumatur, vel ad poenas seternas figurandas adhibeatur, eandem hie loci significationem obtinere arbi- trati sunt interpretes. Ceterum nihil obstat, quo minus tympanum hie denotet, potius quam prodigium aut portentum, quod voluit vir doctus. Verum locum et pcenas damnatorum apud Esaiam describi nemini dubium esse potest, qui paulo attentius ignem ilium, olim regi prseparatum, cum eo conferat, quern Dominus noster praspara- tum fuisse diabolo et angelis ejus docet.

VIII. Quisnam esset, quern cultu hoc nefario venerati sunt, non adeo certa res est. Eundem cum Baale fuisse, probare videtur idem cultus; nam et Baali filios sacrificabant, idque in valle Hinnom, Jer. vii. 31. Deinde Amosus Molochum in deserto populum colu- isse affirmat, cap. v. 26, at prseter Baal-pehorem idolum ullum eos ibi coluisse in eorum temporum historia non memoratur. Moloc ideo idem ac Baal-peor et Baal, hoc est, Sol. Saturnum sacrificia indicare nonnulli arbitrantur; ipsum vero Saturnum Tyrium, Solem fuisse, pluribus ostendit 01. Vossius.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →