A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 151

Section 151

← The Works of John Owen — Volume 17

CAP. IX.] THEOLOGLE MOSAICS CORRUPTIO. 339

numerare, enata esse videtur. .Eum sequuntur nostrates : " That prepare a table for that troop, and that furnish the. drink-offering unto that number;'' in marginem autem rejiciunt Gad et Meni. Arias Montanus: "Parantes Jovi niensam, et implentes Meni liba- men." In tanta varietate, non facile est dicere quid maxime arri- det. Reginam coeli hie non intelligi, certum; mnlta de stella Jovis, de Mercuric, de stellarum constellatione, de bona fortuna, de horo scope, ascendente planeta propitio, feliciter posito, de idolis Edom- seorum, aliisque, incertis omnibus, in hunc locum congerunt viri eruditi. Quamvis autem ex omni parte haud faciant satis, fateor tamen animo maxime respondere, quse olim in locum annotavit doc- tissimus Hieronymus. " Est/' inquit, " in cunctis urbibus et maxime in ^Egypto, et in Alexandria idololatri^ vetus consuetudo, ut ultima die anni, et mensis eorum qui extremus est, ponant mensam re- fertam varii generis epulis, et poculum mulso mistum, vel praeteriti anni vel futuri fertilitatem auspicantes. Hoe autem faciebant et Israelite omnium simulacrorum portenta venerantes."

VII. Cum sole et luna adoraverunt etiam totum cceli exercitum, hoc est, stellas omnes. Chemosh, 1 Reg. xi. 33, eundem cum Bel- phehore fuisse scribit Hieronymus, in Esa. xv. Verius cum Moleco, ut videre est Jud. xi. 24.

VIII. Restant dii innominati. Inter eos occurrant dii Damasceni, quibus rex Achaz sacrificavit, 2 Chron. xxviii. 23, et altare struxit in ipsa Dei domo, 2 Reg. xvu 11-13. Maacha, avia regis Asa, quse mater ejus dicitur, idolum peculiare colendum in luco proposuit, 2 Chron. xv. 16, " n$BD rnf*6 fecit/' Vulgatus, "Simulacrum Priapi." Alii, "statuam horrendam." ' Agrdpriiv, LXX. Vocabulum, " terrieu- lamentum," seu terrorem, significat. Inde Castalio " Panem" vertit, qui in lucis, terrorem hominibus incutere solitus. Inane potius ter- riculamentum Spiritum Sanctum innuere arbitror.

IX. Quae de Ob et lideoni dicuntur aliisque tyyaffrpifAvMae gene- ribus, atque de chiromantia, augurio, geomantia, sortilegio, Pythiis, et pnestigiatoribus, ad institutum nostrum non pertinent. Sufficiat praecipua, si non omnia ista idola paucis perstrinxisse, quse scelere nefario, relicto Deo vero, apostatse superstitiose coluerunt.

CAPUT IX,

Vitulus Aaronicus — Ejus conficiendi occasio — Non Deum summum sed internun- tium postulavit populus — Vitulum Deum esse non credebant — Metonymicc ita dictus — An factus ad instar Apidis ^Egyptiacse — Aurese amisssc Apidis imaginesr— Figura vituli maris — Apis bos femina — Vituli Jeroboamici cur juvencae dicti — Non alius Deus prseter Jehovam in vitulo cultus — Exosa Deo superstitio — Mendacia gentilium de adoratione capitis asini, Hierosolymis —

540 THEOLOGIZE MOSAICS CORRUPTIO. [LIB. V.

Figmenti occasio et color — Locus Taciti notatus — Vitulum in pulverem com- minutura in aquam di^persit Moses — An in similitudinem submersionis Apidis — Aaron a Judaeis purgatusinepte; aMoncseio falsb — Verum crimen Aaronis.

I. SEQUUNTUR ea, quse in modo mediisque cultus religiosi deli- querunt, cultum arbitrarium instituti loco substituentes. Atque hie primum occurrit vitulus Aaronicus, Exod. xxxii. 1—5. Absente per dies aliquot in monte Mose, populus carnalis visibilis signi prsesentias divinae sibi promissse avidus, et nondum cultu toto coetui communi institutus, ad conflandum in eos fines vitulum aureum, Aaronem ade- gerunt. " Age," inquiunt, " fac nobis deos, qui anteant nobis ; jam enim Mosche viro illo, qui eduxit nos e terra ^Egypti, quid factum sit ignoramus/' Deos scilicet petierunt, non qui Jehovse, sed qui Mosis vices, per quos Deum consulerent, obirent. Nam, quod Aaroni liodie fingendum committebant, vix possibile erat, ut crederent, die .crastino in veruni numen evasurum. Dei autem nomen simulacris metonymice tribuere, iis etiam solenne, qui neutiquam crederent simulacra ipsa deos esse. Visibile ideo prsesentise divinas signum, ipsi sibi fingere et fabricare aggressi sunt.

II. Aaronem quidam arbitrantur vitulum hune finxisse in simili tudinem Apidis .ZEgyptiacse ; vel potius imaginis aureae, quam in memoriam amissse aut defunctse Apidis consecrare soliti sunt sacer- dotes. Ipsum etiam animal, praestantissimum semper habitum ob labores unde terras fructus percipimus, in animo habere potuit. Sane Sciiptura innuere videtur, vitulum istum maris vituli simulacrum fuisse; nam Ps. cvi. 20, nomini, quo significatur, annectitur partici- pium generis masculini /3$ 1V^. ^Egyptios autem boves feminas Isidi consecrasse, mares sacdficasse docet Herodotus in Euterpe. Nee obstat, quod propbeta Hoseas, vitulos Jeroboamicos ad instar vituli hujus eremitici fictos, ™|? vocet, cap. x. 5, quam vocetn, cum sit generis feminini per da.udXsis, hoc est juvencas, reddunt LXX. ; cum in contemptum eos ita vocet propheta, prout rectissime in locum annotat Hieronymus. Magnum etiam fuisse simulacrum Scriptura innuit, cum Israelitas " gloriam suam mutasse in formam bovis eomedentis herbam/' docet, Ps. cvi. 20. At aliquid est, quod ob hujus vituli erectionem, " Eos corde -reverses fuisse in ^Egyptum," affirmet Stephanus, Act. vii. 39, ubi scilicet istiusmodi viderant simu lacra.

III. Populum alium Deum prseter Jehovam in vitulo colere in animo non habuisse, patet ex rei gestae historia. Superius ostendi- mus, eos non Deum summum Jehovse loco, sed intern untium Mosis loco, postul&sse; conspecto autem vitulo dixerunt: " Hi dii tui, Israel, qui eduxerunt te e terra ^Egypti. Quod videns Aaron, exstruxit altare coram eo; proclamavitque dicendo, Festum Jehovas eras esto." aDii tui;" hoc est, Deus tuus; nam vitulus unicus erat, et uni consecra- tus. Ita Neh. ix. 18, "Cum fecissent sibi vitulum fusilem, dixerunt,

CAP. IX.] THEOLOGLE MOSAIC^ COERUPTIO. 341

Hie Deus tuus qui eduxit te ex ^Egypto ;" hoc est, Dei tui simu lacrum; seu praesentiae ejus in medio tui, signum visibile. Vecors sane et rebellis populus fuerit; at eos usque adeo desipuisse, ut cre- derent, vitulum novicium, quern nudius tertius fecerant in deserto, eos eduxisse ex ^Egypto, nemo arbitrari potest, nisi qui non tantum eos unum vitulum conflasse, sed omnes in vitulos etiam mutatos fuisse sentiat. Deinde populo ad consecrandum vitulum aecersito, proclamavit Aaron " Festum Jehovae." " Cras," inquit, " festum Jehovse esto;" hoc est, coram simulacro hoc tripudiantes celebra- bimus Jehovam. Ei est festum institutum ; non vitulo, non Apidi, non Osiridi aut Isidi. Certum ideo Israelitas eremiticos non alium Deum praster Jehovam colere statuisse. Id argumentum doctissime olim in libris de idololatria, et prelection, in Lib. Apoc. prosecutus est, seculi sui decus, Johannes Rainoldus.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →