A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 152

Section 152

← The Works of John Owen — Volume 17

IV. Quanto se scelere cultus hujus arbitrarii excogitatione, populus obstrinxerit, quamque Deo exosa fuerit ea superstitio, ex horribili eventu citissime patuit. Latius ista enarrandi nunc non est locus; ex verbis autem illis, Exod. xxxii. 34, " Quo die visitaturus sum, uti- que visitaturus sum adversus eos peccatum hoc," in proverbium abiit inter Judaaos, " Nullam pcenam irrogari Israeli, in qua non sit uncia vituli."

V. Etiam hujus sceleris occasion e, turpissima inter gentes alias in famise labe, et perenni, aspersus erat totus populus. Non enim ali- unde quam ab idololatria hac vitulina, ansam arripuerunt nonnulli celebratissimum istud cudendi figmentum, de capite aureo asini in templo Hierosolymitano adorato. Utcunque enim putidissimum esset mendacium, at omni tamen colore destitutes fuisse fabulatores, non sinit nos arbitrari stultitia hasc, seuquae stultitiam omnem exsupera- vit insania. Verba Taciti Hist. V. cap. iv. sunt : " Effigiem animalis, quo monstrante errorem sitimque depulerant, penetrali sacravere." Prius dixerat illud animal asinum fuisse. Id autem conciso et presso dicendi genere hie loci assecutus esse videtur vir egregius, qubd nemo unquam post homines natos plura mendaeia verbis pan- cioribus protulerit. At enim negari non potest, umbram quandam veraa historiae, et rei gestaa, quamvis obscurissime per mendaciorum horum ambages conspici posse. Siti, viarumque errore, populum. aliquoties pressum solitudine vastissima, et gravatum fuisse, docet sacra historia. Viaa ducem, atque aquas importune flagitasse novi- mus; in asinorum incidisse gregem, qui aquatum irent, iisque pra3- monstratoribns usum, fabula est anilis. At ver6 vitulum ilium aureum eo animo conflasse, ut illo signo Dei praasentia visibili quasi oraculo in angustiis uterentur, cuj usque auspiciis iter pergerent, ex rei gestaa narratione patet. Etiam Ion go post tern pore, sedibus fixi Canaaniticis, non alio quam illo, eremitico exemplo ducti, penetrali- bus quibusdam eandem effigiem sacraverunt, Dane scilicet et Bethele ;

342 THEOLOGLE MOSAICS CORRUPTIO. [LIB. V.

mira rerum omnium confusione, vitulum aureum gentiles, in vivum asinum, miraculum eductionis e petra aquarum, in fontem seu rivum ope asinorum repertum, Danem et Bethelem in Hierosolymas trans- formarunt. Ne autem mendaciis istis Gentilium continuandis ansam ullam praberet Josephus diligentissimus alias antiquitatum et rerum gestarum gentis suae narrator, historian! hanc de aureo vitulo Aaro- nico alto pressit silentio. Targum autem Uzzielis, de hoc scelere : " Exiifc fama eorum mala inter populos terras, et acquisiverunt sibi nomen malum per generationes suas."

VI. Yitulum hunc in pulverem comminutum, " dispersit Moses in aquarum superficiem, et jussit bibere populum," Exod. xxxii. 20. Ex eo Mosis facto conjiciunt Seldenus et Grotius, eum allusisse ad submersionem Apidis ^EgyptiacaB ; praBstituto enim tempore Apidem in Nilo solenniter submerserunt. Sed submersio ista Apidis pars erat cultus idololatrici, eaque longe superstitiosissima. Earn Mosem imitatum fuisse, prassertim facto illo, quo pcenam summa cum igno- minia idololatris irrogavit, et in se est incredibile, et historic sacras plane adversatur.

VII. Judasorum magistri ex verbis istis Aaronis, Exod. xxxii. 24, " Aurum in ignem conjeci, et prodiit hie vitulus," quo ipsum a crimine expedirent, fingunt eum massam auri eo animo in ignem conjecisse, ut Israelitas iis ornamentis, qua3 stolide in idololatriam essent profusuri, spoliaret; magorum autem opera, quorum nonnulli ex ea fuerunt colluvie ^Egyptiaca, quas cum populo in desertum as- cendit, vitulum prodiisse. Ben Uzziel Satanam, in medium aurum illapsum, earn produxisse formam ; quas sane vix conveniunt cum iis, quse de facto Aaronis memorat historia sacra, ver. 4, nempe " eum aurum ex manu populi acceptum, formasse ca3lo, et fecisse ex eo vitulum fusilem." Criminis etiam omnis suspicionem ab eo amoliri conatur Franciscus Moncasius libro isto, cui nomen imposuit " Aaroni purgato/' Dissertationibus autem istis, ne quid gravius dicam, ad ingenii ostentationem comparatis, multa audacter comminiscitur et temerarie, quse miror mortalium ulli, cui sanum esset sinciput, in men tern unquam venire potuisse. Fingit, Aaronem summum turn temporis fuisse pontificem, fingit, vituli similitudinem vidisse in monte, turn cum Deus expresse dixerit, neminem ullam vidisse simi litudinem, fingit, eum vitulum formasse, ad instar cherubinorum, quos postea Moses Dei jussu erexit; obliviscitur, Deum severe inter- dixisse, ne imaginem ullam formarent; Spiritui autem Sancto in os plurima contradicit, aliaque multa profert, qua3 referre piget. Quam- vis autem alium deum prseter Jehovam populo colendum in vitulo Aaron non proposuerit, in eo autem crimine manifesto se illumque astrinxit, quod Dei injussu cultus arbitrarii in signo visibili viam modumque excogitaverit.

CAP. X.] THEOLOGIZE MOSAIOE CORRUPTIO. 343

CAPUT X.

Vituli Jeroboamici — Eorum conficiendorum occasio — Rationes impulsivse, usus — Teraphim quales imagines et quomodo confectse — Nfxytytayrf/a Michese teraphim — Ephod Gideonis — JEneus serpens — Decem tribuum captivitas.

I. AD in star vituli Aaronici longo post tempore duo alii vituli aurei a Jeroboamo sunt erecti. Hue enim refero superstitionis Je- roboamicse ortum et occasionem. Nimis coacta sunt, quse de Josepho quidam referunt. In ejus memoriam vitulum olim in JSgypto dica- tum fuisse aiunt; quod sane incertissimum. Deinde Jeroboamum Ephraimitam e stirpe Josephaaa, quo populum in suse familias vene- ratione retineret, hanc figuram elegisse, quam in sacris dicaret. Sed hsec dura nimis et coacta, uti diximus, videntur. Placet magis vituli Aaronici memoriam, hisce aliis conficiendis occasionem prasbuisse. Quanta enim in venerattone apud populum istum antiqua patrum suorum facinora, recte an secus facta, fuerint, testantur quse de aeneo serpente itidem eremitico, atque Gideonis ephod, aliaque memoran- tur. Horum autem vitulorum historiam refert Spiritus Sanctus, 1 Keg. xii. 28-32. Consilii ineundi rationes Jeroboamicas latius exponuntur, 2 Chron. xiii. 6-9. Tota tribus Levi, atque piorum Israelitarum plurimi, Dei institutis adhaarentes, relictis avitis sedibus concesserunt in partes tribuum Jehudaa et Benjaminis; nam ut irent in ditionem Judaicam redirentque, quoties vellent, sine dubio iis liberum non erat. More enim eorum, qui rerum potiuntur, prae- sertim ubi coeunt regni novitas, et regnandi libido, omnem religionis praetextum in malam partem trahentium, eos, qui Hierosolymas adirent Deum colendi gratia, deficiendi a jugo suo consilium tuto inire potuisse, judicavit iste Jeroboamus; ac proinde earn iis omnem ademit libertatem. Quid quod ter quotannis omnes mares ex lege tenerentur se coram Domino ad templum sistere, cui praecepto si dicto essent audientes, necesse esset, ut toties subditis omnibus rex destitueretur, qui omnes in hostis sui infestissimi essent potestate. Begnum nullum, cui is mos erat, duraturum conjecit. Quid ergo ageret? an palam a Jehova ej usque cultu deficeret, populumque in idem scelus pertraheret? Id quidem probabile est, hominem nefarium, qui divina omnia humanaque ambitiorii suae postposuit, conaturum fuisse, si spes esset, populum, apud quern recens et preca- rium imperium obtinuerat, eo impietatis adigendi. In animum ideo revocat vitulum istum Aaronicum, ac eo modo, quern designaverat Aaron, Jehovam coli potuisse populo persuadet: 1 Eeg. xii. 28, " Inito consilio rex fecit duos vitulos aureos, et edixit Israelitis, Satis vobis ut non ascendatis Hieruschalama: ecce dii tui, o Israel, qui eduxerunt te e terra jEgypti." lisdem verbis utitur, quibus in sui vituli dedicatione Aaron. Jehovam autem in vitulis istis, quos non Deo ipsi, sed cultui Hierosolymitano opposuerunt, Jeroboamum et

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →