844 THEOLOGIZE MOSAICLE CORRUPTIO. [LIB. V.
populum coluisse palam est. Sublato itaque postea per Jehu cultu Baalitico, hoc est, solari; huic tamen, Deum in vitulis adorandi, usque ad ultimam et seternam captivitatem, pertinaciter adhsesit decem tribuum populus.
II. Hujus generis fuerunt r& B^nn. Primum inter Judseos me- morantur, Jucl. xvii. 5. Nonnulla de iis diximus in theologioe AbrahamicaB enarratione, ad Gen. xxxi. 19. Quid fuerint, nondum constat. "Imagines ad certum stellarum positum factaB, cum figuris," ait Grotius. Humana vero figura imagunculas factas fuisse, indicat historia Michalis filia3 Saulis, qua3, ut nuntios patris ad Davidem occi- dendum missos falleret, teraphim in lecto ejus posuit, quorum specie et figura decepti, ipsum Davidem a3grotantem se conspexisse arbi- trantur, 1 Sam. xix. 13. In speciem oris humani imagines factas fuisse scribit in Lib. Rad. R. D. K. Modum fingendi refert Elias in Thisbe. "Mactabant," inquit, " hominem primogenitum, cujus caput torquendo prescind ebant. Caput vero abscissum sale condiebant; scribebantque super laminam auream nomen spiritus immundi, atque ita incendentes candelas coram eo adorabant." Per mortuos vatici- natio, antiquis familiaris. Ut per viscera ejus deos consuleret, cata- mitum suum Antinoum occidit Imperator Hadrianus, deinde retulit deorum in numerum. Accensionis candelarum coram imaginibus mos apud nonnullos adhuc durat. Teraphim etiam in usu fuisse ad vaticinia elicienda, docet historia sacra : Zech. x. 2, " Teraphim locuta sunt vanitatem;" Ezech. xxi. 21, " Consuluit teraphim/' Eo autem modo, quern describit Elias, consecrata fuisse apud JudaBos, Judaicum est figmentum; neque enim ii in eorum usu alium deum prseter Jehovam colere, in animis habuerunt. Genus tan turn erant simulacrorum parvulorum, et portatu facilium, larium instar et pena- tum domesticorum. Argentum itaque illud, ex quo conflata fuere ista Micha3 idola, affirmat mater ejus, se " Jehova3 consecrasse ad facienda teraphim," Jud. xvii. 3. Valde etiam Michasse ammum oblectabat, quod Levitam sacerdotem obtinuisset, ver. 10, cui perinde iuisset, ex qua familia esset sacerdos suus oriundus, nisi statuisset Jehovam venerari, vid. ver. 13. Teraphim ista comitabatur ephod; hoc est, " amiculum sacerdotale linteum." Ea durasse ad captivita tem narrat auctor Lib. Jud. xviii. 30. Post captivitatem sine eis victuros Israel itas prsedixit, Hos. iii. 4 ; neque enim iis assentior, qui veri et falsi cultus ibi mentionem a propheta juxta fieri arbitran- tur. Ephod, inquiunt, Domino ; teraphim idolis. Sed utraque fuere superstitionis paratura ; neque enim Israelitis licitus magis erat usus ephodi, quam ruv teraphim.
III. Hue etiam pertinet ephod Gideonis, Jud. viii. 27. De forma vestis, nihil opus est dicere, cum ea in libro Exodi pluribus describatur. Amiculum erat inauratum: primo victoriaB (wwdavvov, deinde mutatum in usum superstitiosum. Ephod ewsxdoxixus suim
CAP. XI.] ECCLESLE JUDAIOE EEFORMATIO EZRAITICA. 345
arbitratur Augustinus ; atque Gideonem omnia vestimenta pontifi calia confecisse, quo cultum Dei in civitatem suam Hophram per- traheret. Bono forsan zelo, sed eventu pessimo. Nam hsec Dei injussu instituebat; ipsum tamen Deum penitus non deseruerunt Gideonitae.
IV. Omnibus nota sunt, qua3 attinent ad serpentem aeneum ere- miticum. In finem evangelicum primo erectum, deinde in usum superstitiosum translatum, summo cum contemptu fregit et abjecit rex pius Ezecliias.
V. Atque haec fuere, si non omnia, saltern praacipua idola, cultus- que falsi media et instrumenta, quibus populus iste in idololatriam profligatissmius, in apostasia hac initiatus, rejecto primo theologia3 Mosaicas fundamento se polluit et contaminavit. Foeda idololatri- arum harum colluvie volutantem, et insanabilem, ecclesiam decem tribuum, 2 Chron. xxxvi. 16, in captivitatem aeternam, sine spe aut promissione reditus, abduci Deus procuravit. De ecclesia Judaica pauca adhuc dicenda restant.
CAPUT XL
Defections ecclesiae Judaicse progressus, et eventus.
I. PRIMUM theologiaB MosaicaB fundamentum, cultus arbitrarii et idololatrici introductione, repudiasse apostatas pluribus ostendimus; restat, ut paucis doceam, eos etiam aspernatos esse alia ilia ejusdem veritatis principia, quse parern cum illo primo locum in ista tbeo- logia occupasse, similiter ostensum est. Justificationem gratuitam et salutem aeternam Messiae meritis obtinendam et mediatione, do- cuit etiam ista theologia. Temporis decursu invaluit de justitia per opera legis, et ceremonialium rituum observationem error perniciosis- simus. Hac opinione inflatus contumax populus et sui plenus, magnifice in omnibus et ubivis se extulit, quasi solus dignus, quem Deus curaret. Etiam tandem spreta obedientia morali atque in vitia profusi, in unis sacrificiis et ritibus externis spem omnem col- locarunt. Erroribus his perniciosissimis obviam ivit Deus ministerio prophetarum. Sed nee eo a prava propriae justitias opinatione, eujus fermento saepissime turgent, qui ab omni justitia sunt remotissimi, dejecti fuere; sed ea demum defectionis hujus initialis pars magna fuit.
II. Messige promissum, qui una cum justitia et pace seterna, novos cultus divini ritus institueret, abolitis istis Mosaicis ; qui ad tempus directione praestitutum impositi fuerunt, tertium constituit theologiae Judaicae fundamentum. - Absolutam ceremoniarum a&ternitatem somniare incipientes, hujus etiam principii curam abjecerunt.
346 EGOLESS JUDAIC^ REFORM ATIO EZRAITICA. [LIB. V.
III. Hsec erat defectio ilia partialis ecclesise Judaic83, quam sep- tuaginta annorum captivitate corrigere, Deo summa uteriti lenitate et misericordia placuit. Postquam enim se a sceleratis istis moribus et erroribus per ministerium propheticum populus divelli passus non est, atque insuper omni injustitia, libidine, rapinis, stupris, homi- cidiis et oppressionibus esset cumulatus, in earn conditionem redacta est ecclesia, ut partim ob constitutionem nationalem, partim quia multo maxima pars populi in defectionem consenserat, prorsus im- possibilis evasit ecclesia per bonorum separationem reformatio. Placuit ideo Deo ^ero/x^cv'av inferre catholicam, ut omnia, qua3 ad theologiaa Mosaicas observantiam pertinent, ab ipsis quasi fundamen- tis denuo ordiri posset populus in terram patriam redux.
IV. Hunc itaque finem horrendum nacta est partialis ista ecclesiai Judaicas apostasia; urbe ipsa, et templo, totius cultus solennis sede unica, ferro et ignis vastatis et solo aaquatis, populus residuus in cap- tivitatem est abactus, cultus celebrandi totali facta intercisione.