352 DE PUNCTATIONIS HEBRAIC^ ORIGINE. [LIB. V.
curat. Quse a nonnullis aliis nuper dicta sunt, ab iis mutuata sunt pene omriia. Irao quosdam rabbinorum testimony's pro pnnctorum novitate nequaquani adeo stipatos incessisse, nisi Clarissimi Buxtorfii eousque arassent vitulo, ut quse ille sibi objiciendo protulisset, in usum simm convertissent, compertum satis habeo.
III. Biennium jam est, -et quod excurrit, ex quo ego lingua nos- tra vernacula, super hac qusestione de punctorum origin e nonnulla scripsi, et edidi. Ea ita non nemo excepit, prout ilium decet, qui ad honorem suum pertinere sentit, maximum aliorum pra3 se ferre contemptum. Corniculam istam coloribus nudare, quibus fretus nil non sibi arrogat, facile esset, si ea res jam ageretur. Sed id prassens institutum nostrum non patitur. Neque permitteret, in molem inexspectatam crescens quod pras manibus opus est, ut omnia, qua3 ad quaBstionem hanc enodandam, litemque decidendam spectant, quod ab initio statui, hie loci persequar. Rationum ideo momenta, quibus nixus in sententia de origine divina punctationis Hebraicce adhuc persevero, paucis perstringens, atque objectiones prsecipuas, quibus earn oppugnare nonnulli contendunt, examini subjiciens, ad ea, quse de reformatione Ezraitica dicenda restant, pertendam.
IV. Primo ideo ab usu catholico, et possessione argumentamur. Tanti thesauri possessio non facile est deserenda. Tota Dei ec- clesia punctationem hanc scripturarum Veteris Testamenti habet in peculio. Magnum in eo beneficium situm esse non negabunt sen- tentiaB nostrae adversarii. Exemplaris ullius punctatione antiquioris null ibi gentium exstat monumentum. Nulla ergo adversus posses- sionem afferri potest prsescriptio legitima. ConjecturaB sunt, quic- quid ex parte ad versa dicitur. Verum quidem est, plurima esse exemplaria, atque etiam ab ornni retro antiquitate olim exstitisse sine punctis exarata. Nullum vero exstare ei tempori coaBvum, quo novi- tatis punctorum patroni ilia inventa esse fingunt, ipsi, opinor, con- fitebuntur. Legitima ideo est possessio, et a vetustate rite inducta prasscriptio. Est inter Seldeni libros, qui nunc in Bibliotheca Bod- leiana asservantur, Pentateuchus antiquissimus duobus voluminibus pulcherrime descriptus ; versibus autem Hebraice et Chaldaice alter nating ita ut textui ubivis adhsereat Targum. Ad primum libri aspectum statim deprehendi, puncta vocalia addita fuisse et inserta longe post literarum scriptionem. Testantur id scribendi modus, et atramenti color. At vero codicem istum nonnisi aliquot secula post fictam rabbinorum punctationis inventionem exaratum fuisse, plu- rimis indiciis ostendi potest Quamvis autem arguinentum hoc per se non sit satis validum ad totam litem hanc dirimendam, si tamen gravissima rationum momenta in contrarium non proferantur; virium abunde satis ad objectiones depellendas, habere reperietur. Nugas grammaticales, unius aut alterius vetusti scriptoris de punctis silen- tiurn, argutationes sopliisticas, conjecturas incertissimas, atque id
CAP. XII.] DE PUNCTATIONIS HEBRAIC^ ORIGINS. 353
genus alia, ad Dei ecclesiam ex possessione liac ejiciendam sufficere, qui concedet, is facilis est, si quid ego judico, in causa non sua. Argumenta ideo, quse ad evertendam punctorum originem divinam proferri solent, sequali libra, nee hue nee illuc propendente, cum iis, quse pro ea militant, non sunt ponderanda ; ciim ex hac parte etiam pendeat possessionis hujus momentum, quod prius loco moveri debet, quam rationes adversse, pari passu incedere censeantur. In rebus autem aliis pauci sunt, qui tanta socordia et riegligentia laborant, ut facile se ita circumscribi patiantur, et ex bonis hsereditariis ex- pelli. Agat quisque quod volet; ego sane non nisi invitus, et ra tion ibus oppressus, de hac possessione cedam.
Y. 2. Ipsius rei natura !|- ovpavov non ej avfyuvuv earn esse lucu- lenter ostendit. ©s/ov n ubivis spirat. Ab initio ad finem usque iibrorum sanctorum, sui similis, sibi constans, ubique sincere et in- aJlibiliter sen sum literarum determinans, Spiritns Sancti mentem iidicat et enunciat, ha?c punctatio. *Ev<rraaiv unam in contrarium, quse alicujus sit momenti, asternum non reddent c/ e? havriac,. In obscurissimis, et mysteria profundissima occultantibus, prophetiis, in quibus intelligendis Judsei omnes talpis sunt cseciores, atque ab ad- ventu Domini nostri Jesu Christi semper fuerunt, maxime hoc elucet. Nollent, spero, viri graves et docti, lucem illam, quam locis sacraa Scripturse innumeris affert punctatio, incertissimanim conjecturarum pretio vendere, nisi adesset. a^irpia a.v8o\x%$. Accentus autem quos- dam superfluos esse et inutiles, scheva mutum frustra ssepe addi, et multiplicari sine causa, atque istiusmodi XewroXoy/af, quas in gram- maticce reformatione ad hypothesin suam innuit Cappellus, adeo frivolas sunt et ineptas, ut mirer, viros doctos iis insistere, et in ani- mum suum unquam inducere potuisse. Uniuscujusque apicis in sacris Scripturis rationem se rite tenere, puto, non dicent viri docti: certe qui mihi dixerunt, scriptis scilicet et libris editis, apices quos- dam in punctatione Hebraica prorsus inutiles esse, et accentus super fluos, scio; at quis illis idem dixerit nescio; neque in tanta causa fid em et auctoritatem tricis grammaticalibus, et audacibus prsetumi- dorum hominum conjecturis, adjungere animus est. Dicunt alii, punctationem Hebraicam non usque adeo opus perfectum esse, quin corrigi, emendari, et perfectius reddi possit. Eos autem cur sui opi- nione elatos nimis, aut quo alios fastidiosius contemnant scientes, volentesque se magnincentius, quam pro meritis gerere, judicem, causaB non una3 sunt. Age vero; si viri sint, et placet, vires tentent. Illico videbimus, quantum " distant aara lupinis." Illi, illiusque sapi- entiaB, qui punctationem edidit, si se ruperint, nunquam sequabunt. Per instantias agant, aut non proderit vana verba effimdere, quorum est croXOs vofios evQa KKI ev6a. Quisquis serio opus hoc perpenderit, perfectum, 'divinum, absolutissimum illud inveniet, aliorum operum Dei simile, quibus addi nihil potest, nihil detrahi. Emendanti aut
VOL. xvn. 23
354< DE PUNCTATIONIS HEBRAIOE ORIGINE. [LIB. V.
corrigenti dicam, *lp1fl-{>K HOn^O -»bT? [Job. xl. 32.] Neque sane ego satis mirari possum, quid doctis hominibus in mentem venerit, isti- usmodi opus, cui in quoquam emendando impar semper fuerit, atque etiamnum est tola doctorum natio, indoctis quibusdam nebulonibus, subsidiis omnibus cum spiritualibus, turn scientise secularis, desti- tutis, ascribere.