VI. 3. In qusestione hac, qua? de facto est, ipsorum Judaaorum testimonia non minimi sunt momenti. Omnes hie idem sentiunt; punctationis scilicet origin em fuisse divinam. Ipse Elias Levita, qui pene solus inter suos sonorum apertorum per apiculos designationem Masorethis Tiberiensibus post-Talmudicis ascribere ausus est ; earn tamen legis oralis a Deo ipso in Monte Sinai traditae partem fuisse, neque minus sancte et illibate conservatam, quam si a primo ortu scriptis commissa fuisset, ubivis contendit. Sed scriptionem istam Mosi aut Ezraa constanter assignant, eorum plurimi, et doctissimi. Qui id testimoniis evictum videre velit, adeat CL Buxtorfii disserta- tionem doctissimam de punctationis Hebraicaa origine, et Josephum de Voysin in prasfatione sua eruditissima ad Pugionem Fidei Mar tini Raymundi. Cum autem ego alibi dixissem, rabbinorum testi monia in hac causa multum valere, eos ideo ipsi punctationi in- veniendaa idoneos censeri debere, regestum est. At iniquissima3 com- parationis istius fatuitas ipsa se prodit. Etenim rem divinitus factam fuisse aliqui testari possunt, saltern neque se, neque patres suos illam fecisse, qui revera rei ipsi faciendas omnino impares sunt et inepti. Sed ut HebraBorum testimoniis illudant, contentionem non esse dicunt de vocalium sonis, sed de signis tantiim. Hebraaos enim eos- dem semper vocalium sonos, quibus etiamnum utuntur, habuisse, atque ita linguam istam nunquam vocalibus fuisse destitutam, agnos- cunt. Discriminis hujus observationem ad litem hanc totam diri- mendam, tanti momenti esse, non ita pridem nonnemo arbitratus est, ut effrenato animo in me invaserit, quod controversiam hanc enarrans, illius nullam rationem habendam duxerim. Ast ego in quasstione versari, utrum Hebraei omnes ad tempus usque Masore- tharum Tiberiensium penitus essent muti, suspicari non potui. Si enim vocalium sonis destituti fuerint, muti etiam fuere, neque unum verbum perfectum eloqui potuerunt unquam. Per literas enim ipsas sine vocalium sonis apertis, nihil profari posse, norunt " qui nondum sere lavantur." Eo ideo sensu linguam Hebraeam vocales habuisse, non tantum prius quam cuiquam in mentem venerit illas notis vel figuris exprimere, sed etiam ante vel unicarn literam consonantem scrip tarn aut exaratam, qui rationibus, et argumentis probare con- tenderit, causa opus habet sine dubio, qua facile " licet esse disertum." Interea punctorum, non sonorum investigamus originem. Sed quo- niam causaa suas interesse judicant novitatis punctorum patroni, ut discrimen illud inter sonos et figuras vocalium in hujus quasstionis
CAP. XII.] BE PUNCTATIONIS HEBRAIOE ORIGINE. 355
agitatione diligenter perpendatur, age concedamus, Hebrseos ante punctorum inventionem mutos non fuisse, sed ceterorum hominum more locutos. Illinc autem, quid in causse suaB subsidium exsculpere possint, adhue nobis exspectandum.
VII. 4 Utilitatem summam, si non absolutam necessitatem punc torum atque aecentuum, ad textum sacrum rite intelligendum, quo- niam alibi exposuerim, nolo hie pluribus narrare. Omnium, judicio, qui lingua Hebraica in sacrarum literarum studio unquam usi sunt serio, ista permitto. Egregium testimonium ex libro Bahir in hunc finem profert B. Bechai, sec. r6ep; Exod. xiii. 17, KMin&O MYTipj |W puan K3i;a "m WIDE^D n wi Kmian ;— hoc est, " Sunt puncta cum literis legis Mosis qualis est anima vitas in corpore humano." Si autem lux ilia ccelestis, quaB ex fixatione et restrictione sensus ver- borum, quibus utitur Spiritus Sanctus, veritati feneratur, ingenii et arbitrii humani effectus esse censeatur, quanta mala inde illico oritura sunt, quaeque fidei praejudicia, nemo facile conjicere potest. Couatus aliquorum, quos egessit ista suppositio, ingrata admodum est memoria. Hinc textus Hebraici incertitudinem et obscurita- tem, per versiones correctionem instituendam, etiam et conjecturas, si modo quis modeste iis uti velit, ipsorum nimirum judicio, qui ut, in eonjecturis doctis concinnandis, artifices peritos se ostentent, omnem Dei hominumque reverentiam abjicere parati sunt, sine horrore et indignatione justissima, eonjecturis dubiis, incertis, imo ineptissimis nixos, nonnullos jactantes, vidimus. Pejora etiam ad- huc nos pertimescere cogunt prurientia et ambitiosa hujus seculi ingenia. Amoveantur puncta vocalia, accentus distinctivi omnes, nudse literse, sen potius ita nudataB maneant, nulla per librum ullum distirictione adhibita, unoquoque vocabulo puncto aliquo prout sit apud Samaritanos, aut saltern imaginario, a reliquis diviso, quanta malorum ilias, quanta scandala et pericula ecclesiam inundarent, illico pateret. Quia autem omnia ista ita amoveri et abjici possint, imo forsan et debeant, si incertorum hominum, rabbinorum Judaicorum supy/un, sit tota punctatio, ratio nulla, qua3 alicujus moment! sit, afferri potest.
Aiunt verb, literas istas VIH quas matres lectionis appellant, atque n, ante punctorum inventionem, vel vocales fuisse, vel vocalium loco usurpatas, quarum beneficio omnibus incommodis istis, qua3 vocalium absentiam comitari videntur, facile lectores mederi po- tuerint; puncta etiam per Masorethas Tiberienses non ad arbi- trium seu pro libitu apposita fuisse, atque ideo illorum auctoritate punctationem non niti. Ast ego primum libenter scirem, utrum eaB solum literse, quas matres lectionis appellant, quae nunc in sacro textu apparent, in eum finem usurpatas fuerint, an etiam additae et insertaa aliis in locis omnibus, in quibus vocis sonus earum prassen- tiam exigit. Si eas solum usurpatas olim fuisse dicent, quas etiam- num textui adhasrent, iisque in locis, vocibusque, in quibus persistunt,
256 DE PUNCTATIONIS HEBRAIC^ ORIGINS. LLI3. v-
luce raeridiana clarius est, illas vices vocalium supplere non potuisse, neque defectum earum compensare; cum innumeraB voces sint, in quibus neutiquam appareant, neque aliquoties, ubi adsunt, recte pronunciation! inserviunt, si modo present! punctationi fides ulla adhibenda sit; necesse enim esset, ut unica K omnes pene sonos apertos per se redderet, quod quam ridiculum esset imaginari nemo non videt. Sin vero dicent, olim in textu multiplicatas fuisse istas vocal es, atque ad soni vocum normam ubivis scriptas, et e.g., ^J^ scriptum fuisse "1K3&O, scire velim, quinam illi fuere, qui ausi fuerunt tot literarum millia a Deo ipso et prophetis in sacris Scripturis exa- rata, evellere et abjicere, vel quando id factum fuisse suspicemur? Ut Judseis audax hoc facinus adscriberemus non patitur illorum aut religio, aut superstitio. Eorundem hominum non est, quoties una- quaaque litera in totis bibliis usurpetur sancte in rmmerato habere, et tot millia sponte abjicere. Plagaa ideo, quam, veritatis luci et Scripturarum perspicuitati infligit de novitate punctorum sententia novicia, figmentum hoc mederi non vult. Originem autem literarum harum vocalium ope Hebraicum textum characteribus Grascis ex- pressisse, quod etiam pnetenditur, nullis aut rationibus aut testi- moniis evincitur. Nudis afnrmationibus, suspicionibus, conjecturis in tanta causa locus ut ullus assigrietur, baud asquum est. Ex usu Judas- orum, vel ex punctis ipsis lingua? HebraicaB pronunciationem discere potuit ; ita ut ad textum Hebraicum characteribus Grascis repraBsen- tandum fictitio ipso subsidio et imperfectissimo nihil opus habuerit. Deinde Masorethas Tiberienses non ad arbitrium propriuin Scrip- turas punctasse, quse responsionis supra positae pars altera est, Judsei futili de lege orali traditione freti, cum aliqua verecundia et specie probabilitatis praatendere possunt, alii non item, qui scilicet oralem istam legem superstitiosorum hominuni figmentum esse ag- noscunt. Est tamen, qui in defensione novitatis punctorum, vicies neque sine contumeliis in contrasentientes asserit, Masorethas istos Scripturam punctasse secundum lectionem usitatam, qua3 mentem Spiritus Sancti rite exhibuit, et non ad propriuin arbitrium ; videa- nius ergo, quid hie rationis sanas subsit, quod cuiquam persuadeat, Masoretharum istam fictam punctationem pretio ullo habendam esse. " Bibliis/' inquiunt, " puncta afExerunt Masorethse secundum lec tionem turn temporis receptain et usitatam." Apud quos verb, inquam, lectio ilia recepta erat, qua3 punctorum affixionis norma constituitur? Scilicet apud illos ipsos Masorethas. Eo enim tern- pore, quo facinus hoc factum fuisse aiunt, an Christian! ulli fuerint, qui textum Hebraicum intellexerint, incertum est. Masorethse ergo Biblia punctarunt secundum lectionem inter ipsos receptam. Ea spes est. Quamvis pessimos eos nebulones fuisse, si qui fuerint, et quidvis pro libitu fingendi audacia perpetuo utentes, alibi ostendi- mus ; esto vero, quod in hoc incepto expedivit iis esse probos.