CAP. XII.] DE PUNCTATIONIS HEBRAICLE ORIGINE, 357
Quid turn porro, " genuinum Spiritus Sancti sensum lectio ea ac- cepta exhibuit, cui in punctis affingendis attendebant." Istius vero sensus qui quaeso judices erant et arbitri? Ipsi sine dubio Masore- thae. Itaque Masorethae non pro arbitrio suo sed sectmdum lectionem inter eosreceptam, et sensum, quern optimum et verumjudicaverunt, punctaaffixerunt; id ego si negarem, quo modo quaeso evinceret ad- versarius? an eos fide bona in aliis rebus versatos ostendet? non faciet unquam; an testes adducet? nullos habet; neminem autem unquam ab historico exegisse juramentum, docet nos Seneca. Agamus ideo ex aequo et bono, et concedamus, quod probari non potest. At vero ista invicem non repugnant: proprio judicio in discernenda lectione vera, et sensus Spiritus Sancti investigatione uti potuerint, cum tamen nullam formam aut normam punctationis habuerint, atque ita judices arbitrarii esse operis, quod instituerunt; nisi nemo quidquam agere pro arbitrio censendus sit, nisi agat perverse. Aliud quidem esse judicium rigidum, aliud arbitrium affirmat Marcus Tullius in ora- tione pro Roscio. At nusquam leges judices arbitrarios constituis- sent, si necesse esset, ut qui statuat quidquam pro arbitrio, illud statuat sine judicio. Nos sane cum aliquid aliorum arbitrio permit- timus, non id volumus, ut in sententia ferenda de nobis rebusque nostris animis propriis indulgeant, nulla aequi aut recti cura adhibita. Cum itaque ego Masorethas puncta Bibliis pro arbitrio affixisse dixerim, nihil aliud intellexi, neque intelligere potui, quam id opens eos confecisse propriis j udiciis utentes, confiden tesque. Scientia ideo, peritia, judicium et integritas rabbinorum Tiberiensium, quae omnia vitiosa nuce baud emerem, secundum hanc sententiam, unicum fun- damentum sunt praesentis lectionis codicum omnium Hebraicorum. Nemo enim est mortalium, qui usum exemplarium, quae etiamnum sine punctis exarantur, didicit, nisi ope punctorum. Sed traditione, inquis, non proprio judicio freti, lectionem a patribus acceptam exhibuerunt in ista sua punctatione; verum quam fidi fuerint tradi- tionum custodes, quam periti ineptissimarum fabularum, imb blas- phemiarum horrendarum sub nomine traditionum antiquissimarum consarcinatores et venditores, quasi id sibi laudi duxissent, omnia veritatis vestigia evertisse funditus, nolo hie pluribus dicere, cum res sit manifesta et postea dicetur. Istius ideo traditionis, cum ipsi, si non promicondi, tamen custodes et conservatores propria auctori- tate constituti essent, nondum liberamur, quo minus uni istorum nebulonum fidei in lectione totius textus Hebraici nobis innitendum sit. Dicunt vero porro, veram textus lectionem non tarn traditione orali conservatam fuisse, postquam lingua ista vernacula esse desiit, qmitn ipsa textus scriptione, quae semper integra mansit. Sed et hoc etiam mihi mirum videtur; neque enim faciles explicatus ad- rnittit, quomodo vera scriptioni praeservari lectio possit, per scriptum illud, quod legi non potest. Libenter enim scirem, cum literae sine
358 DE PUNCTATIONIS HEBRAIC^ ORIGINS. [LIB. V.
apertorum sonorum seu vocalium usu effari non possint, atque quid- vis significent pro ejus qui sonos istos adjungit libitu, quomodo ex iis depend eat vocalium discrimen, et usus legitimus. Sed istis diutius insistere non placet; ne in istiusmodi disputatores itemm inciderem, qui consequentias perniciosas, quas inveheret inventio punctorum rabbinica, cujus patrocinium susceperunt, iis imputanda ducerent, qui de divino illorum ortu sunt securi.
VIII. 5. Porro: sententiae de origine punctorum antiqua et sacra vires accedunt, et auctoritas, ex incertitudine et fluctuatione auctorum sententise contrarise in ortu illorum assignando. Ezram puncta in- venisse nolunt; quis ideo operis auctor? quando, ubi terrarum vixit? in quern finem opus suscepit? cujus jussu, suasu, aut auctoritate? Quern, quos habuit operis spyodiuxrag, arbitros, ju dices; quid de sus- cepto et absolute opere, censuerint aut statuerint ii, quorum maxime interfuit, ut examussim perageretur? omnia ista eos ignorare aut ipsi profitentur palam, aut est probatu facile. Commune dicitur opus fuisse Masoretharum Tiberiensium. Nempe sic dixit Elias Levita. Seculo post Christum natum quinto absolution fuisse, ali- qui statuunt, sexto alii, septimo aut octavo Morinus. Quid autem si dicerern, Masorethas istos Tiberienses nullos fuisse ; atque hujus sententias auctores, quo fingerent, puncta a Masorethis istis fuisse excogitata, finxisse prius ipsos Masoretbas? An ex probata ulla historia, ex rerum praBteritarum monumentis, me falsi convincerent? sat scio, eos non posse. Fateor quidem, circa annum 350, cum Hieronymus in Faustina esset, Judasos scholam obscuram et in- gloriam habuisse in urbe Tiberiadis. An eo loci duraverint, ad tempus cui necesse habent opus hoc imaginarium assignare ejus fic- tores et fabri, incertum est, etiam improbabile. Ea enim erat gentis turn temporis conditio, ut nullibi inter E/omani imperil fines, quod toties caadibus, dissidiis, et bellis concusserant, magno aliquo in numero diu tuto consistere potuerint. Eo etiam ipso in loco, quo opus hoc confecisse dicuntur, non longe ante magna clade affecti sunt a Gallo, Constantii Imperatoris legato. Abs illo tempore, an schola3 ullius MasorethicaB vestigium Tiberiade hasserit, protinus est incertum. Porro: omnia quorum inter Judseos scientia, aut doc- trina unquam ulla fuit, in oriente circa Babylonem, ubi sedes quietas magis occupaverant, diligentius turn temporis exculta fuerunt, quam in Palaastina. Cum per seculum jam unum et alterum aeque pene ac pisces muti fuissent rabbini occidentals, ex oriente prodiit mag num illud et consummatissimum fabularum et nugarum opus Tal- mudicum, quod Babylonicum vocatur Paucos, obscures, ignobiles, nullius nominis aut pretii homunciones, aliis ejusdem professionis insciis viris celebribus, et inconsultis, tantum opus suscepisse et per- fecisse, eorum est credere, qui iis omnibus, qua3 in causas commodum cedant, fidem adhibendam facilem habent, et in procinctu. Porro:
CAP. XII.] DE PUNCTATIONIS HEBRAIC^ OEIGINE. 359
qui scripta ulla Judaica vel a limine salutavit, scit, Judaeos omnes esse, atque a rejectione final! semper fuisse insolentissimos rerum a se, suisque, uti sibi videtur praeclare gestamm praecones. Tantum in arena hac sibi semper caverunt, ne vera tacite praeterirent, ut falsa, ficta, inaudita, ubivis promant mentientes impudentissime. Jam vero inventi hujus divinissimi, cui par nihil unquam aut aequale ea gens extulit, altissimum inter ipsos per aliquot secula est silentium. Post mille annos tandem prodiit quidem Elias, qui opus hoc Maso- rethas quosdam Tiberienses excogitasse suspicatur. Nemon' erat, qui divini istius artificii ortum inter inventores ipsos scriptis antiquitati committere potuerit, praesertim cum tanta esset ejus gloria et utilitas, ut nullibi terrarum, Christianus aut Judaeus, doctus aut indoctus repertus sit, qui usui, aut perfection! ejus in parte aliqua, aut in toto, aut in minimo apice contradicere, vel voluerit, vel ausus sit? an credibile est, tanti conatus, prospero exultantis successu, famam apud gentem traditionum omnium etiam de rebus futilibus et nihili retinentissimam, intra brevis sevi spatium penitus interiisse? Fateor, me tanturn credulitatis in peculio non habere, unde istiusmodi con- jecturarum portentis fid em adhiberem.