IX. Punctationem Bibliorum praestantissimum inventum fuisse, nemo, opinor, negabit. Plane dicendum, nil oriturum alias, nil ortum tale. Immortale berieficium in ejus usu accepit ecclesia. Viri docti sunt, qui statuunt, earn ad veram sacrarum literarum in- telligentiam absolute prorsus et indispensabiliter esse necessariam. " Sine punctis," in quit Marcus Mann, in prsefatione sua ad Lexic. Hebr., "nulla certa doctrina de hac lingua tradi potest; cum omnia possunt diversimode legi, uti futura sit major confusio unicse hujus linguae, quam ilia Babylonis." Et Rudolpbus Cevallerius, de E/udi- mentis Lingua3 Heb. cap. iv. : " Quod superest de vocalium et accen- tuum antiquitate eorum sententiae subscribo, qui linguam Hebraeam tanquam omnium aliarum ap'/sTuvov absolutissimum, plane ab ini- tio scriptam fuisse confirmarit; quandoquidem qui contra sentiunfc, non modo auctoritatem sacrae Scripturae dubium efficiunt, sed radi- citus meo quidem judicio convellunt, quod absque vocalibus et dis- tinctionurn notis nihil certi firmique habeat." In eadem sententia est Franciscus Junius, Animadvers. in lib. ii. cap. ii. ; Bellarmini de Verbo Dei; ubi ex Johanne Isaaco, ex Judseo Christiano, " eum, qui Scripturas sine punctis legere aggreditur, equo ap/aX/i/wr^ comparat " Non dicam, quae de Jovinianis literis Hieronymus, post alium quen dam de Plautinis; "has praeter Sibyllam leget nemo;" possum autem illud poetae usurpare, doxog S' JT/ -ratr/ rtrvnrai ; ita undi- quaque in nudis literis se offerunt difficultates. Et notatu digna sunt, quae habet Engelbertus Engles in praefatione sua ad lexicon Valentin! Schindleri. " Sunt/' in quit, " multi doctissimi clarissi- mique viri, qui ideo quod quidam Judaeorum rabbini longe post 22
360 DE PUNCTATIONIS HEBRAICLE ORIGINE. [LIB. V.
alphabet! literas, puncta ab hominibus inventa esse asserunt, uno eodemque tempore cum consonantibus Hebrseorum vocales non ex- stitisse existimant; verum loca Scripturae e multis pauca modo enu- merata, si attentius considerentur, perspicimm evadet, puncta una cum 22 literis aut orta esse, aut Scripturam olim ceraa instar, nunc in hanc partem, nunc in illam fuisse flexibilem. Et si puncta ab hominibus sunt inventa, sequitur necessario, Scripturam hoc nostro tempore auctoritatem habere non divinam sed humanam." Inde illud Aben-Ezra3, in Statera Lingua? Sancta?, DWBH jn *?y 1JW ETVS b vta yoBTi K? £ ratfn *6; — hoc est, " Quascunque expositio non fuerit juxta rationem accentuum, ne acquiescito ei, neque audias earn." Similia habet aliis in ]ocis; addam tantum qua3 habet Com. in Exod. xx. 1 : Knni>D3 niDBoi* ^ni nio^a on DW^ITI jm nitan DPI roBi:o ; — " Scito dictiones esse quasi corpora, et accentus quasi animas ; corpus autem est animas quasi vestimentum."
X. Idem sentit theologorum, qui in hac palaastra exercitati sunt, pars longe maxima, Concedunt quidem libenter pontificiorum non- nulli, textum Hebraicum semota punctatione, aut non omnino, aut vix et imperfecte admodum intelligi posse. Deinde magnorum quo- rundam virorum, qui in scriptis suis obiter et aliud agentes, omnibus, qua3 ad cansam hanc spectant, neutiquam pensitatis, sententiam in ea pra3cipites nimis tulerunt, concessiones in rem suam audacissime rapientes, mirum quanta audacia sacram veritatem Hebraicam tri umph ent, tanquam inutilem et vix aut ne vix quidem intelligibilem. Imo non desunt, qui illis, qui divinam punctationis originem nrmis- sime credunt, eo quod ex illoram senteiitia, qui ortum illius rab- binicum statuunt, earn posse, etiam et forsan debere e medio tolli asserant, dicam grandem impingunt, quasi in sacras Scripturas in- juriis, et id molientibus, unde multum textus perspicuitati decederet. Eadem ratione Socinianus quispiam me Christum cultu religioso adorandum esse negare dixerit, quia negem, eum ita adorandum esse, nisi esset summus ille et unicus Deus, cum ipse persuasissimum habeat, eum Deum ilium summum non esse. In hoc igitur omnes viros doctos suffragatores habemus; tanti scilicet ad verum et genu- inum sacras ScripturaB sensum percipiendum momenti esse punc- torum vocalium, et accentuum usum, ut iis remotis, omnia pene mira confusione turbata, incerta sint futura. Verum quidem est, eos qui veram textus lectionem ope punctationis sunt assecuti; atque notitiam ejus sensus, quern verba punctata, et loca accentibus distincta effundunt, retinent, aliorum mecliorum ope in studio Scrip- turarum multum proficere posse. Supponamus vero; puncta ista excogitata nunquam fuisse, sensum et intellectum omnem, quern eorum beneficio e sacris Scripturis hausim.us ullo modo, vel imme diate, vel mediantibus aliorum studiis et laboribus abjiciamus peni- tus; nudas literas accedamus praaconceptarum sententiarum vacui;
CAP. XII.] DE PTJNCTATIONIS HEBRAICLE ORIGINS. 361
illico videbimus, in quantas difficultates, incertitudines, et tenebras simus conjecti. Cum enim uniuscujusque arbitrium, pronunciationis vocum, lectionis sententiarum, pausarum et distinctionum omnium norma constitutum fuerit, quis prohibebit quin in lites inextricabiles et perniciosas statim incident tota doctorum natio. 'Egaywiwi/ illud verbum Deiunicum erit tu%\ov epidos. An axiv^rov quidquam et indu- bitatum in eo relinquerent superba et luxuriantia ingenia, scientiaB opinione pertumida, aut de doctrinae fam& laborantia, plane incer- tum; imo potius nihil tale relictura, pene certissimum. Punctatione hac nituntur omnia ilia media, quibus in lingua ista addiscenda uti- mur, etiam profectus in solida illius cognitione adjumenta plurima. Istis omnibus (non hac aut ilia conjugatione prout Cappello placet, cum omnium eadem sit ratio) abjectis, sine quorum ope et beneficio ne Judaai ipsi, qui toti sunt in linguae hujus studio, aliquid certi, cui inniterentur, haberent, litibus asternis non tarn lata fenestra, quam porta decumana certissime aperietur. Quisquamne enim pene est hominum paulo doctiorum, qui non verecundaretur, quemque igna- via3 suse non taederet, si nihil novi excogitare possit, quod, se judice et teste, conduceret ad veram et genuinam sacrse Scripturse lectionem emendandam, et sententiarum distinctiones rite figendas et consti- tuendas? Neminem autem illico inventum iri censebimus, qui, ut se artificem illo praestantiorem, aut in conjecturis doctis concinnandis peritum magis ostentet, molimen ejus dejiceret? Hospes sit oportet in omni re literaria, criticd praBsertim, qui aliter sentit. Sed nihil opus est, inquiunt, ut prsesens lectio aut punctatio in quoquam mutetur. Ast, inquam ego, ut opus aliquod ita sacrum habeatur, ut illud in quoquam mutare, aut quidquam in eo novare nemini jus sit, illud necesse est, ut ei accidat vel ab operis ipsius praastantia, vel insuper a summa et inviolabili auctoris auctoritate. Ubi sola prse- stantia et ratio operis prsetenditur, 83quum est, ut praestantia et ratio ilia accurate et diligenter perpendantur, unde constet baud frustra obtendi. Institute autem examine, ea, quse rationi rectos minus congruere videntur, abjicere, examinatori integrum est et liberum. Quo minus autem in hac causa ita fieri debeat, nihil est, quod vetat. Commentum hoc punctationis prsestantissimum quidem esse dicunt, atque idcirco non facile in quoquam rejiciendum. Bene habet; sed libero examini ob prsestantiam non eximitur; nihil minus; imo ubi per mutationem illius lectio examinatoribus judicibus verier, aut sensus commodior elici potest, cum per meritum tantum examini subjectum locum suum tueatur, non modo licita sed etiam necessaria erit ista mutatio. Ha3C vero de omnibus sententiis, imb de uno- quoque vocabulo dici debere, palam est. Age igitur vires tentenfc, totam vim ^oga<rr/x^i/ hie exhauriant critici, conferant hue annotatio- num plaustra, condant novas lectiones, sensus novos; abiit — periit— naveni ascendit — fidissimus iste veritatis sacra3 ciistos, recepta3 scilicet