A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 160

Section 160

← The Works of John Owen — Volume 17

362 BE PUNCTATTONIS HEBRAIC^ ORIGINS. [LIB. V.

lectioms reverentia. Multa, fateor, a novitatis punctorum patronis proferuntur, in solutione argument! ab impossibilitate linguam istam (iiscendi, et sensum Scripturae pluribus in locis genuinum assequendi, semoto punctationis beneficio, ductum. Johannes Morinus rem ita se vere habere fatetur, ac impossibilem plane linguae hujus cognitionem accuratam ; illosque ridet, qui Masorethas punctatione sua rectam lin guae pronuntiationem observasse arbitrantur. Yerum est, linguam Hebraeam vocibus, ad alias linguas comparatam, paucissimis contineri. Ast illinc baud facilis, aut disci expedita redditur. Etenim quamvis voces seu dictiones paucae sint, multae tamen sunt ejusdem significa- tionis ; et nulla pene est, quae non plures admittat ; plurimse, multas. Esedem literae varias, saepe diversas plane signification es exbibent. Ill notum est. n»^, "Salomo" est, et " perfecta," et "retributio," et " ves- timentum." Innumera istiusmodi exempla peti possint ex quolibet lin guae hujus vocabulario, et concordantiis. Dum sane vernacula esset, et ab innumera hominum turba quotidie prolata, non difficile admodum erat, uniuscujusque vocis vim rite percipere, et usu retinere. Cum autem in usu communi esse desierit, et nemo homo esset, cui patria erat et vernacula, totaque in uno libro asservaretur, ut recta ejus pro- nunciatio con tinuaretur, nisi ex textus libri ipsius consideratione, plane est impossibile. Graecam linguam accentibus olim caruisse, nonnulli urgent; et tamen intellectui satis expositam. Sed qui accentus Graecos cum punctis et accentibus Hebraicis conferendos statuit, is neque -horum, neque illorum usum aut munus in alterutra lingua, satis percipere videtur. Lingua Graeca illam habet amplitudinem, ut omnia pene in ea redundent. Deinde tanta est in ea regularis vocum variatio, atque ex se invicem in constructione dependentia, ut accentus parum aut nihil ad orationis intelligentiam conducant. Paucissima sunt verba, quag in temporibus quibusdam, literis iisdem constantia, per accentus sensibus distinguuntur. In Hebraea omnia aliter se habent; minima est vocum variatio; dependentia in orationis serie rara et abrupta ; ellipses frequentissimae, vocum ambiguitas pene infmita. Et tamen in ipsis Graecis, ubi vox vere ob defectum accentus, quod non saepe accidit, dubiae est significationis, labi baud est difficile. Exemplum sit magni Hieronymi Kapopafia. Scripsit Eusebius in Chron. ad n. M.CCCaXXVI. : EHIMENIAH2 TA2 A0HNA2 KA- 0AIPEI. Vertit Hieronymus, "Epimenides Athenas subvertit," pro "lustrat;^ cum dubium est, utrum xaQouptt'Si'n xadaipei legendum esset; sed res nota est ex historia; non enim subvertit, sed sacrificiis lus- travit terram Atticam Epimenides. Etiam, quod nonnulli putant, ipsum Aristotelem fugit verus sensus dicti proverbialis, cujus meminitj 3 Nicom. cap. V., Ovdsis ZKUV irovqpbe, ovd' axojv fAaxap. Cum per irovq- p6$ improbum intelligat, accentu in ultima, cum sine dubio tfovqpov accentu in prima, hoc est aerumnosum et laboriosum intelligat di- verbium. Nam KOVTJPOS et (Aanap rite opponuntur; -rov^pos et

CAP. XII.] DE PUNCTATIONIS HEBKAICLE OKIGINE. 363

neutiquam. Eadem est ratio, eadem etiam significatio vocis quae improbum, et ^o^%og quae eum, qui aerumnosam vitam agit, significat, utraque vox fAo^porarof reddit; unde quaestio ista ex ambiguo apud Athenaeum Deipnos. octavo, Stratonico proposita : T/i/g£ g/V/V 01 {Mx&qpoTaroi ruv h Ha/ApvlJa, cum Pamphyliorum et misera esset vita, et latrociniis infamis. Imo maximos viros ali- quoties verborum sensu deceptos fuisse, ubi vox ambigua nullo accentu distincto occurrit, quamvis attenta totius ffepioxys considera- tio sensum unum praecise exigere videatur, exemplo sit ipse Marcus Tullius, post homines natos Greece et Latine doctissimus. Is Tuscu- lanarum primo, cap. xlii., verba Leonidae ad Lacones contra Xerxem ita pugnaturos, ut crederent, se sine dubio morituros in praelio, ita refert, " Pergite animo forti, fortasse apud inferos ccenabimus." 'Apiff-ov est prandium; significat etiam bello optimum seu fortissimurn; ab &pqg diductum. Diodorus autem Siculus lib. xi. cap. ix. ait, Leonidam eis prsecepisse ra%su$ apiSro<7ro{sTff&oc,r dixit, 'Apiffrarsl vel, 'ApcroTo/s/rs <ra- %sws! hoc est, "Propere prandete/' Hunc sensum avndsffeug ratio exi- git; scilicet "ccenaturi apud inferos/' Ad oppositionem autem Cicero non attendens, et fyusrav accipiens quasi diceretur [ut apierefaiv] ab apt <frog, quod virum fortem significat, transtulit, "Animo forti pergite." Sunt ad manum hardens alia3, sed male instituta comparatio non permittet me diutius iis insistere. Dices fortean auctoritati etiam eatenus niti punctationem, ut nefas sit penitus earn abjicere. Ab auctoribus autem, nee aliunde, omnem habet auctoritatem. Ut illuc ideo, quo pertendimus, veniamus, quinam juxta illorum sententiam, qui punctationis originem divinam oppugnant, ejus fuerint auctores, paucis considerabimus.

XI. Qui ab Ezra Biblia punctata fuisse negant, uti antea dixt- mus, id operis uno ore assignant Masorethis quibusdam seu rabbinis Judaicis Tiberiensibus. In tempore designando contrarias tenent sententias. Post absolutum utrumque opus Talmudicum, quod huic punctorum svpfoan prsevium statuunt, Masorethas aliquos Tiberiade vixisse conjiciunt; idoneo enim ullo argumento aut testi- monio probare non possunt. Scholam quidem eo loci aliquot ante seculis Judasos habuisse, fatemur, desertam vero et desolatam turn cum Talmud Babylonicum confectum est, fuisse dicimus. Demus vero, quoniam id nimis vellent viri docti, rabbinos aliquot Judaicos, plures paucioresve turn temporis Tiberiade vixisse; qui qualesve fuerint, quidque illorum doctrinse, judicio, integritati, ascribendum sit, nihil injuriose de fama illorum detrahentes, despiciamus.

XII, Nolo ego hie ea repetere, quaa alibi scripsi de JudaBorum post templi secundi et finalem gentis a Deo rejectionem statu, con- ditione, et obduratione horrenda. Prsesenti institute satisfaciamus ea subjiciendo, qua3 cum omnibus nota sint, a nemine negari possunt Maximum olim Judaeorum privilegium fuisse, on !*v0ri£0»|tfttii ra XO//OE

364 DE PUNCTATIONIS HEBRAIOE ORIGINE. [LIB. V.

ro£ ©soi?, narrat apostolus ad Rom. iii. 2. Illo autem jamdudum exci- derant; neque enim eorum curse, aut fidei, Verbum ullatenus amplius est commissum. Etenim fcedere divino patribus eorum verbum erat concreditum, Esa. lix. 21, illo cum per infidelitatem excidissent, atque Dei populus et ecclesia esse desiissent, ipsius verbi non nisi nialse fidei possessores esse cceperunt. Cum jure ad usum verbi legitimo, Spiritum Sanctum etiam amiserunt penitus, eodem scilicet foedere promissum. Quid autem in, vel circa Dei verbum ab illis, quibus nullo modo est concreditum, atque Spiritu destitutis, exspec- tari debeat facile esset ostendere, nisi isti horrendo essent exemplo. Illotis manibus, conscientia et mente impuris ad sanctissimum Dei verbum accedentes, omnia sacra foede contaminant ipsi ab omnibus COntaminati; etenim ^f^iatf/j^svoig KO.I aKiffroig ovdzv xadapbv aXXa //£- {Aiavrat avruv xai 6 vovg xaf q 6Wsi&n&$ ; uti de illis ipsis loquitur apostolus ad Titum, cap. i. 15. Deinde eatenus a vero Spiritus Sancti in verbo sensu percipiendo abfuerunt, ut toti veritati, quae in libris istis, quos manibus quotidie terebant, unice continetur, obstinate, pnefracte, et pertinaeissime se opposuerint. Quicquid in tota Scrip- tura ad Dei gloriam, quicquid ad propriam ipsorum salutem pertinet, id omne iis maximo odio fuit et abominationi. Imo a tempore Eabbi JehudaB Principis, qui Mishnam composuit, et deinceps, novam quandam religionem superstitiosissime coluerunt, abs ilia patribus pnescripta, seu theologia Mosaica plane alienam; Christiana3, cui ilia altera famulata est, e diametro oppositam. Etenim horribili Dei malediction e, ob repudiatum et occisum Filium suum sanctissi mum, mundi Servatorem, continue pressi, novis sceleribus a nexu ejus et pcena nequicquam se expedire sategerunt; stupidi interea, bonarum artmm omnium, et scientiarum, historiaa omnis, omnium- que in vita humana utilium supra fidem omnem ignarissimi. Maxi- mos eorum magistros genus hominum fuisse ineptum, futile, delirum, magicum, idololatricum, superstitiosum, indoctum, pravum, docet utrumque Talmud; in portentosis autem fabulis excogitandis ita occupatum, ut pariter in arenam descendisse videantur mentiendi certamine invicem se superaturi. Qui ab istiusmodi homuncionibus propudiosissimis, vanis, stultis, mendacibus, maledictis, atque Deo exosis, punctationem Biblicam prodiisse, atque illico ab omnibus Judseis et Christianis sine ullo examine prasvio, aut hsesitatione quacunque, in norm am lectionis omnis, cum privates turn publics, etiam et expositionum et interpretationum omnium, receptam et adhibitam sibi persuaserit, credulitatem stiam sine me rivali solus est habiturus.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →