XIII Scio quidem, viros doctissimos, argumentis aliis, atque plu- ribus in hac causa usos esse; mihi quse apud me ejus sunt momenti, ut abs ea sententia, quas eorum auctoritate munita est, discedere non possim, nolim, breviter indicasse sufficiat. Habent etiam viri
CAP. XII.] DE PUNCTATIONIS HEBRAIOE ORIGINE. 365
docti, qui originis punctationis rabbinicae patrocinium suscepe- runt, quas sententiae suae obtendunt rationes, quae considerandae re- stant.
XIV. Primo autem in loco magnorum aliquot virorum nomina, quibus potior est sententia, quae punctorum novitatem astruit, recen- sent. Centum vero aut eo circiter ab hinc annis, impossibile fuisset cuiquam hoc argumento uti. Yix seculum est, ex quo percrebuit audax haec conjectura; neque tantum stabilitatis habet, quin minor! ternporis spatio spes est ut evanescat. Quamvis autem is sim, quo nemo doctorum hominum nominibus libentius assurget, quo minus tamen Lie loci in argumento, quod abs aliquorum testimonio sumitur, multum desudem, causas non unae sunt. Cum enim haud minora nomina, nee tenuiori in re literaria fama viri celebres [minime] desint, quos istis facillimum esset opponere, nullam ex istiusmodi non tarn testimoniorum, quam hominum conflictu, litis hujus decisionem sequi posse, prudens lector judicabit. Praeterea viros doctos non ea dili- gentia, quae par est, in auctoribus citandis semper uti comperior. Exemplo sint, qui Valentinum Schindlerum laudant, quasi sententise de inventione punctorum rabbinica astipularetur ; qui in voce ^2& ostendit, se judicasse ea etiam Ezraa seculo fuisse antiquiora. Aliqui dubitant; alii obiter et aliud agentes litem hanc transigunt; qui data opera sententiae istius defensionem susceperunt, oppido pauci sunt. Eorum vero nonnullos, qui merito suo magni nominis in theologia et ecclesia Dei fuere, dum viverent, atque adhuc sunt apud non ingratos posteros, si prospicere potuissent, in quern finem quidam verbis eorum uterentur, non nisi accurate pensitatis ra- tionum momentis quidquam in causa hac pronunciaturos fuisse arbitror.
XY. Secundo, dicunt, "Antiquas literas Hebrasas Samaritanas fuisse; Samaritas autem puncta vocalia nunquam habuisse; ideoque neque veteres Hebrseos." Resp. Nisi viris doctis ad sententiam suam confirmandam argumenta deessent, incertissimis istiusmodi conjecturis haud dubio non niterentur. Literas antiquas Hebrseas eas ipsas fuisse, quae etiamnum in usu sunt inter Judaaos, superius probavimus. Etiam incertum plane, an Samaritae olim in scribendo punctis vocalibus usi sunt. Usos fuisse affirmat Postellus. Neque est, cur quisquam miretur, excellentis istius artificii usum et peritiam, stultum populum istum amisisse. Porro : esto, quod Ezra literas antiquas repudiaverit, novis vel excogitatis, vel aliunde mutuatis; qua quaeso inde ratione sequi videatur, eum novarurn istarum lite- rarum inductione, puncta etiam non invenisse? Sed quoniam argumentum hoc ipsi tandem, qui eo prius usi surit, tanquam im- belle et inutile abjecerint, causa nulla est, cur illud ulterius per- sequerer.
XVI. Tertio, dicunt, "Judasos in synagogis librum legis sine
366 DE PUNCTATIONIS HEBRAIC^ OEIGINE. [LIB. V.
punctis scriptum, quern tantum non adorant, sed Mosis autographum reprsesentare affirmant, asservare ; Israelitas etiam in China inveniri, in quorum libris antiquissimis puncta non apparent, cum eorum nonnulli sexcentis ab hinc annis scripti fuerint ; unde constare aiunt, non Mosen aut Ezram, sed rabbinos post-Talmudicos punctationis Hebraic® artificium excogitasse." R. Argumentum hoc quam levis, imo nullius sit in hac causa momenti, alibi ostendimus. Kespon- sionum capita hie tan turn transigemus. Dicimus ideo primo; praxim istam Judceorum catholicam esse, seu toti genti in omnibus ubivis synagogis communem, nullo idoneo testimonio probari; nostraautem nihil refert, quid pauci Juda3i occidentales in synagogis suis faciant; cum nos penitus lateat plurimorum praxis. Secundo, neque anti- quam esse quisquam adhuc ostendit; consuetudinum illarum syna- gogicarum plerseque superstitiosse et idololatricas, plurimse novicia? sunt, post-Talmudicce omnes. Tertio, ipsi Judaai, saltern eorum plurimi doctissimique constanter negant se praxi ista docere velle, Biblia antiqua punctata non fuisse, cum ipsi adhsereant sententioe de punctationis totius divina origine. Quarto, liber iste synago- gicus quam vis puncta non habeat, habet tamen 1TD1 "Hp, quae non magis a Mose fuisse, quam ipsa puncta concedent, qui utuntur hoc argumento. Aut vero non probat codex, seu mos potius quorundam JudaBorum, puncta non esse literis coaeva, aut probat l^HDI np textui ita esse. Quinto, dicunt, qui in rem suam praxin hanc Judseorum synagogicam audacissime arripiunt, rabbinos ob duplicern causam puncta excogitasse; primo scilicet, ut lectio textus sacri redderetur magis expedita; atque aliis asque ac sibi facilis; deinde ut nonnulli, qui minus docti essent, eorum ope textum Biblicum legerent in syna gogis; ipsi ideo concedunt, codices punctatos olim in synagogis legi solitos. Imb certissimum est, antiquitus Judaaos 'EXX>ji//^oi/rag versione legis Graaca in synagogis usos fuisse; ita ut ex moderna hac nonnul- lorum consuetudine nihil certi colligi possit. Sexto, consuetudinis hujus rationes alias reddunt ipsi Judsei; earum nonnullas nos alibi ex AzariaB Imre Bina, cap. lix.} recensuimus. Qui vero regulas istas viginti et unam perpendet, quas in describendo codice, qui in sacris synagogicis usurpandus est, necessario observandas esse statuunt ma- gistri, facile perspiciet, eos non sine causa codicem non punctatum usurpare, curn plane impossibilis sit regularum istarum omnium in punctis describendis accurata observatio. Praacipua autem si non unica consuetudinis hujus ratio in eo consistere videtur, ne quis scilicet in synagogis publice legem legere praasumat, donee usque adeo peritus sit, ut omnia puncta cum vocalia turn accentualia, exacte observare possit in codicum lectione, quibus non exarantur. Nam librum istum recitantes, non solum omnia puncta vocalia dili- gentissime pronunciando distinguunt, sed unumquodque etiam voca- bulum ad accentuum modulationem cantillant. Alia etiam ratio,
CAP. XII.] DE PUNCTATIONIS HEBRAICLE ORIGINE. 367
forsan omnium verissima, quam et nos alibi indieavimus, hujus con- suetudinis, colligi potest ex eo, quod verissime pronunciat Johannes Morinus, Grammat. Samaritan, cap. xxv. " Scriptura," inquit, " ejus- modi longe pluribus sensibus obnoxia est, quam quae dictiones cum suis vocalibus describit, atque ideo mysticis interpretationibus, quae ex sola traditione xarponapadoru disci possunt, alia longe fertilior." Denique ; esto quod per librum hunc Mosis avrtypapov se referre velle dicant; quod eorum nonnulli fingurit ad unius vocis instar, absque ulla verborum distinctione exaratum fuisse ; at Ezram Biblia non punctasse, inde nullo modo sequitur, nihil ideo omniiio ad litem hanc dirimendam confert ista Judaeorum praxis.