XVII. Quarto, adducunt testimonium Eliae Levitae, qui circa annum 1520 in Germania vixit. Is non tantum aperte affirmat, Masorethas Tiberienses post-Talmudicos puncta invenisse, sed pluri- bus argumentis id probare satagit. Quid quseso deinde? " ergo sen- tentia ista verissima est/' Quid ita ? ob quam enim causam majons apud nos auctoritatis esse debeat unus Elias, quam alii plurimi, aetate illo longe priores, doctrina baud minus celebres ? facile esset illius testimonium non tantum numero, sed et pondere aiiorum obruere. Sed ratio, inquiunt, non deest, cur unius Eliae potior debeat esse auctoritas, quam aiiorum omnium ejusdem professionis magistrorum contrasentientium. Quaenam autem ilia ? Judaei, inquiunt, semper gestiunt ea omnia sibi suisque ascribere, qua3 in gentis honorem ulla- tenus cedant. In eum finem impudentissime nullibi non mentiun- tur. Istis ideo in propria causa loquentibus fides nulla est adhibenda. Ast vero cum Elias earn sententiam amplectatur, qu33 antiquitati atque adeo punctorum honori multum deroget, non nisi veritatis vi coactus in earn discessisse putandus est. Sed longe aliter se res habet. Post natum nomen rabbinicum nihil unquam aut ab istis, aut a tota gente factum est, quod cum prseclaro hoc invento com- parari possit. Quid quaeso magnificentius fingi poterat in gentis honorem, quam eorum nonnullos ea fuisse sapientia et sensus Scrip- turarum peritia instructos, ut potuerint, ea vero sanctitate et fideli- tate, ut voluerint punctationem Biblicam, opus omnium consensu consummatissimum et utilissimum, quod post homines natos in lucem prodiit unquam, invenire, et proferre? ausim dicere, adversaries omnes divinae originis punctorum libentissime concessuros, totam gentem Judaicam, ex eo die, quo a Deo rejecti fuerunt, nihil unquam aut suscepisse, aut perfecisse, quod cum illorum inventione confe- rendum sit. Non negarem, magistrorum nonnullos, postquam philo- sophiae peripateticae, a Saracenis in lucem et usum hominum recupe- ratae, operam dederunt, ineptire desiisse, atque ea scripsisse, quae aliquo cum fructu legi possint. Antiquiores autem omnes Mishnicos Talmudicosque nihil praeter deliria, somnia, fucos, mendacia, consar- cinasse, consentiunt docti omnes, et res ipsa testatur. Punctationem
S68 DE PUNCTATIONIS HEBRAICLE ORIGINE. [LIB. V.
summo cum judicio, conscientia, veritatis amore et cognitione sacris literis affixam esse, nemo est, quod sciam, qui negat. Nihil ergo est, quod in gentis totius, in magistrorum Tiberiensium honorem seque cedat, nihil quod aeque Christianos omnes rabbinis in servitutem manciparet, ac figmentum istud Elianum, de inventione punctationis rabbinica. Et sane admodum probabile est, non aliam ob causam in earn sententiam delatum fuisse Eliam, quam quia probe intelli- geret, ea semel admissa et stabilita, omnes sacrarum literarum studi- osos necesse habere agnoscere, se immortali beneficio rabbinis istis Tiberiensibus devinctos esse.
XVIII. Addunt praaterea testimonium Aben-EzraB, cujus major est antiquitas et auctoritas. Is vero comment, in Exod. xxv. [31] ha3C verba habet, " Yidi in libris, quos examinarunt sapientes Tiberiadis, de quibus jurarent quidam ex senioribus eorum, quod ter diligenter considerarunt omnem dictionem, omnem punctationem, et unam- quamque vocem plenam et defectivam, et ecce scriptum erat jod in dictione i"1^^, sed non sic inveni in libris Hispanias et Gallise, nee in ultramarinis." Facile perspicient lectores, eos testimoniorum penuria admodum laborare, qui istiusmodi producunt, quse tantum absunt, ut sententiae, quam assertam vellent, suppetias ferant, ut plane confirment contrariam. Dicunt, fateor, "Tiberienses codices istos examinasse, ut scirent, utrum punctatio exacte responderet verse pronunciationi." Apud ipsum auctorem autem nihil tale oc- currit. Tantum affirmat, eos codices istos examinasse, ut scirent scilicet, utrum exacte scriberentur. Neque quasstio, quam agitat, de puncto aliquo erat, sed de litera ^'orf, quam voci n^^ inesse de- bere ex accurate codicum istorum examine apparere docet. Istorum ideo codicum (quo clariiis de auctoritate eorum constet, quos ipse viderat, quibus jod in voce ista exarata invenitur), scriptorum aliquos jurasse, se omnem vocem, omnem dictionem, totamque punctationem diligenter examinasse, dicit; ad normam scilicet antiquorum istorum exemplarium, quas penes se habuerunt; neque magis hinc sequitur, eos puncta excogitasse, quam ipsas literas, cum omnem vocem, dic tionem omnem, hoc est, literas omnes, non minus quam punctationem, examini subjecerint. Nihil aliud ideo de senioribus istis Tiberiensi bus refert K. A. E. quam eos jurasse, se codicum istorum scriptionem (quorum unum ipse viderat) literis et punctis constantem diligen- tissinie examinasse
XIX. Quinto, utriusque Talmudis de punctis silentium quidam urgent; non ita Cl. Vossius, qui mentionem illorum nullam in Mishna fieri contendit ; esse factam in utroque Talmude fatetur. Duo autem in hoc argumento suppcnuntur ; primo utrumque Talmud de punctis penitus silere, nam si in uno ullo loco ullibi memorentur, illico evanescet tota vis hujus testimonii; deinde a silentio Talmudum necessario sequi, punctorum usum tune tempoiis incognitum fuisse.
CAP. XII.] DE PUNCTATIONIS HEBRAIOE ORIGINS. 369
XX. Primo ideo negant viri docti, mentionem ullam punctorum iu toto opere Talmudico fieri. Cum vero nimis probabile sit, eorum aliquot, qui argumento hoc utuntur, neutiquam ita diligenter in- gentia ilia volumina perlegisse, ut tuto possint pronunciare, ea omnia de punctis penitus silere, loca nonnulla indicant, in quibus, si tune temporis nota aut in usu fuissent, fieri non potuit, ipsis judi- cibus, quin memorarentur. R. Quamvis ego neutiquam concederem, puncta nondum fuisse excogitata, si maxime avavn^rug constaret, eorum mentionem nullam fieri in opere Talmudico, cum certissi- mum sit, plurima esse ad linguae Hebrase doctrinam pertinentia, quorum in eo altissimum est silentium, ita ut totum hoc argumen- tum sine minimo veritatis dispendio aut praBJudicio praterire possim ; tamen cum non desint ex utroque Talmude desumpta testimonia, quaB punctationem turn, cum opera ilia edita fuerunt, cognitam fuisse evincunt, ipsa luce clarius est, argumentum hoc admodum imbelle esse, et nullarum plane virium. Nihil opus est, ut ea loca hue transferam, qua? eruditissimus Buxtorfius in Tiberiade sua pro- duxit, quasque doctissimus ejus films solide vindicavit ab exceptioni- bus Cappellianis. Consulat lector ea, quse Rabbi Azarias in Imre Bina, 59 collegit, ex Talm. Hierus. Megill. cap. iv., et Talm. Babylo. Megil. i., fol. 3, et in Nedarim, fol. 37.