XXI. At porro urgent, nullam punctorum mentionem fieri turn, cum evidenter necessaria fuisse t, si modo turn temporis punctandi artificium excogitatum fuisset ; cum enim verborurn illorum in et etiam TJ2 quse diversa plane significant pro diversitate vocalium qua3 literis affigi, vel cum iis pronunciari possint, sensus varios distinguere vellent, de punctis vocalibus nihil plane dicunt Talmu- dici doctores, sed ipsa vocabula iterum repetentes ostendunt, se dis- crimen pronunciatione significasse, quod scriptis notare non potu- erunt. Quam facile enim iis fuisset indicasse, verbum hoc cum kamets, aut cum tsere, aut cum Mem, aut hirich scriptum aut pronunciatum, hoc aut illud significare, si modo puncta ista iis cog- nita fuissent ? Resp. Puncta vocalia nominibus artificialibus, olim distincta non fuisse, concedimus. A grammaticis pro arbitrio illis imposita fuere, longo post tempore ; ita etiam in aliis linguis factum est. Masorethse tsere saBpissime kamets vocant absolute ; aliquando kamets katon, iis nominibus nondum distinctis. Segol etiam ab iis dicitur patach katon, et kibbuts, schurek. Aperti soni, quos deno- tant iis, prima nomina fuere. Quamvis ideo vocales nominibus istis, quibus eas distinxit invicem grammaticorum serior aBtas, indigitare forsan non potuerint doctores Talmudici, nihil tamen impedit, quo minus illorum figuras exarare nosse, censendi sint. Deinde, qui probari potest, Talmud sine punctis scriptum fuisse? Juda)i con-
stanter punctatum
asserunt, Mishnam utroque Talmude antiquiorem, antiquitus um fuisse, quamvis ex multis seculis codices isti nullibi ap-
VOL. XVII.
370 BE PUNCTATIONIS HEBRAIC^ ORIGINE. [LIB. V.
paruerunt; donee itemm nuperrime accuratum est Amstelodami Omnis autem hujus argument! vis ex eo pendet, quod punctis in scribendo turn temporis non uterentur; quod est sv apx/). Porro earn esse orationis seriem iis in locis, quibus de vocularum istarum vario sensu agitur, ut ad discrimen assignandum nihil opus sit punc- torum adjectione, ostendit dudum CL Buxtorfius.
XXII. Sexto, Ex vocalium et accentuum numero, qui operosus et inutilis esse dicitur, contra punctationis antiquitatem argumentum elicit Cappellus. Yocales quatuordecim sunt; earum multse, aliquae saltern inutiles esse dicuntur; cum non sint totidem soni distincti in loquela humana. Deinde accentuum plurium nullam rationem reddi posse aiunt; cum nihil omnino significent, nihil distinguant, intelligentiam nullam exhibeant, neque in discendo linguam, aut legendo, ulli subsidio sint aut adjumento. Videntur ideo utriusque generis puncta, cum vocalia turn accentualia svpqptt fuisse rabbini- cum, neque illud ad rem ipsam, cui inservit, satis accommodum. Non desunt autem, qui ex vocalium numeri et discriminis conside- ratione, medio plane contrario, eundem finem se assequi posse putant. Adeo enim, inquiunt, exacte et accurate omnes sonos apertos seu vocales puncta ista exhibent, ut inventum artificiose magis excogitatum videantur, quam ut primis literarum inventori- bus, quibus cura3 erat necessaria tantum exprimere, ascribi debeat. Ita aliquibus arbitris, superflua sunt et inutilia ; aliis, accurate sonis vocalibus aptata; neutris, ob rationes plane contrarias, divina. Sed utriusque objectiunculaB facilis est solutio. Qui accuratissimam per- fectionem in punctatione hac agnoscunt, illam ordine divino movere, justam causam sine dubio nullam habent. Quo perfectius suo genere quidquam est, eo divinius censeri debet. Hebrseam autem linguam omnium linguarum antiquissimam et perfectissimam, tanquam aliarum normam ab ipso Deo, virisque divinis spiritu prophetico instructis, editam esse, non sine causis gravissimis arbitrantur viri doctissimi. Non autem negarem, rationi huic vim inesse, nisi per- fectissimae sapientise, atque omnia simul comprehendenti, ortum punctorum assignaremus. Eorum autem, qui vocalium accentuum- que plures inutiles esse causantur, plane futilis est oratio, et superba. Qui quasso doctorculi isti fidem nobis facient unquam, ea omnia in sacris literis, quorum rationem isti non tenent, esse inutilia? hoccine est rem serio agere? hoccine argumentari? " multorum accentuum rationem, usum, utilitatem nos non intelligimus ; ergo superflui sunt, et a rabbinis pro arbitrio excogitati." Facile quidem essetquamcunque litem eo modo transigere. An vero ex nostra ignorantia et inscitia de verbo Dei statuere debeamus? Idne tandem a3quum censebitur? ego sane mallem ei fidem adjungere, qui se nihil, quam qui se omnia scire profiteretur. Quid si unus aliquis, nobis ignotissimus, per accentum u]lum; in perceptione sensus vel minutissimse voculse
CAP. XII.] DE PUNCTATTONIS HEBRAIC^ ORIGINS. 371
in sacris literis adjutus fuerit, vel in legendo eo modo, quern Deus approbavit, dum viguerunt instituta ecclesiae Judaieae carnalia, di- rectus ; an eum nos homunciones, quibus, inter innumera alia, usus iste ignoratur, inutilem judicabimus? Procul dubio, nisi ob alias rationes apud se antea statuissent viri docti, punctationem divinae originis non fuisse, audaci ista cavillatione, in hac causa uti non sustinuissent. " Judaeos quidem neminem hodie putare exsistere, cui absoluta constet accentuum ratio/' scribit Sebastianus Munsterus, epistola praefixa ad Commentar. R. D. Kimchi in Amosum. Elias quidem Levita, in epistola Hebraica ad eundem Munsterum testatur, se librum de ratione accentuum scripsisse, qui Romae periit. Si editum fuisset scriptum illud, forsan haberent docti et modesti viri, id, cujus scientiag eos nequaquam poeniteret.
XXIII. Septimo, Hieronymum etiam puncta nesciisse conten- dunt, cum, uti aiunt, nullibi eorum mentionem ullam fecerit. Il ium autem virum doctissimum, uti videtur, omnia quae sciret, sive id agendi occasionem ullam habuerit, sive non habuerit, scriptis commisisse arbitrantur; in qua quidem sententia, mihi iiscum con- sentire baud licet. Deinde ostendant vellem, quam rationem habu erit Hieronymus narrandi, Hebrseos in lingua sua scribenda, non tantum literis sed vocalibus etiam usos esse, cum id omnes alias gentes, ei notae, fecerint. Nemo est antiquorum historiographorum, qui plura et certiora de rebus Garth aginiensium memoriae prodidit, quam Polybius Megalopolitanus. Ostendit autem passim, non tan tum se linguam Punicam intellexisse, sed et legisse illorum hypomne- mata. Cum enim libro historian tertio accurate docuisset, quibus copiis Annibal Italiam ingressus est, affirmat, se ea omnia, qua3 retulit, collegisse aeneis tabulis, ab ipso Annibale descriptis. Et tamen iste Polybius nullibi historiarum meminit inusitati generis scribendi, a dextra ad sinistram, quo usi sunt Poeni, quod tamen ipse ignorare non potuit. Parum itaque subsidii sententiae huic a silentio Hiero- nymi exspectandum est. Certum enim est, ilium potuisse puncta scire, nee in scriptis meminisse; certum est, ea esse potuisse, atque ilium latuisse, cum multa exemplaria semper fuerint absque illis descripta; certum etiam est, Hieronymum paucissimorum exemplarium copiam obtinuisse, magistris autem uno duobusve usum; ut neutiquam minim videri debeat, si codicem punctatum nunquam vidisset; grammaticae autem nullae fuere ; neque quisquam turn temporis excoluerat illius linguae artificium. Ejus ideo silentio niti, non est argumentis, aut sententiis, sed incertissimis conjecturis contendere adversus veritatem. Sed neque desunt testimonia ex operibus Hie- ronymi desumpta, quae aperte indicant, ipsum et vidisse, et cogno- visse utriusque generis puncta. Alibi locum ilium ad Evagrium retuli, " Literis vocalibus in medio perraro utuntur Hebrsei." Eadem verba in eundem sensum citant Rab. Azar. in Imre Bina, cap. lix.