372 DE PUNCTATIONIS HEBRAIOE ORIGINE, [LIB. V
Simeon de Muis, Defens. Yeritat. Hebraic., Joseplius de Yoysin, Prse-
fat. ad Pug. Fid. respondent, Hieronymum '•IS literas vocal es vocasse ;
cum in aliis linguis id officium praastent. Equidem ' et 1 vocales
sunt, cum scilicet puncta adjecta habeant; quamvis saepissime con-
sonantium vices subeant aliter quam fit in lingua Grasca. K vocalem
unquam fuisse nondum probatur ; diverse etiam sono frequenter pro-
fatur abs eo, quem, si vocalis esset, effunderet. Nudge ergo literae
ista3 non sunt vocales quas indicat Hieronymus. Deiride Exposit.
cap. iii. Jonae hsec verba habet, " Satis miror, cur ita translatum sit,
cum in Hebraeo nee literarum, nee syllabarum, nee aecentuum, nee
verbi sit ulla commumtas." Nescio an quis apertius aecentuum
mentionem facere possit; quos tamen ante puncta vocalia in usu
fuisse nemo dicet. Sic in Gen. xix. 33, ad vocem fil-^P?, " Appun-
gunt," inquit, " desuper, quasi incredibile esset quemquam coire
riescientem," punctationem irregularem observans. Et in Ezech.
xxvii. : " Frequenter Hebraea nomina pro diversitate aecentuum et
mutatione literarum vocaliumque, quae vel inaxime apud illos habent
proprietates suas, varie interpretantur." Et epistola ad Paulam et
Eustochium seu Praefat. in Esaiam affirmat, prophetiam istam " apud
Hebraeos scribi per cola et commata." Quaest. Heb. in Gen. xlvii. 31 :
<; Et in hoc loco inquiunt quidam frustra simulant adorasse Jacob
summitatem sceptri Josephi, quod videlicet honorans filium potes-
tatem ejus adoravit; cum in Hebraso multo aliter legatur, Et adora-
vit," inquit, " Israel ad caput lectuli." fi^p verbum est de quo
quaestio oritur. Novit Hieronymus, apostolum verbum illud reddi-
disse per pa£do$. Si non ita punctatum fuerit, ut revera " lectum"
reddi deberet, quomodo quseso aususfuisset dicere, "in Hebraeo aliter
legi/' cum sine punctis aliter non legatur? debuitne Hieronymus
Nicodemo suo auscultare contra translationem ab ipso apostolo usur-
patam, aut loci sensum abs eo redditum, et audaciter pronunciare "in
Hebraeo aliter legi?" quod, nisi concedimus ilium puncta scivisse,
falsissimum est. Satis ideo constat, Hieronymum puncta vocalia et
accentus novisse, eorumque mentionem apertiorem fecisse, quam abs
illo exspectanda erat, qui alias occasiones ea memorandi non habuerit.
At Hieronymum, nonnulli inquiunt, ex usu communi discere potuisse
verbum istud '"^p eo modo ibi loci pronunciandum, ut " lectum"
significet. Sed de verbi pronunciatione apud Hieroaymum, nihil;
quomodo legebatur in Hebraao, hoc est, ab omni lectore textum in-
spiciente, ostendit; et quis quaeso communis iste usus fuit, quem
sequi fingitur? uno ut diximus alterove magistro usus est. Ilium
verb obscuri magistri susurration em apostoli auctoritate praetulisse,
non est credibile; prsesertim cum orationis series utrumque sensum
admittat; certissimum enim est, Jacobum Deum adorasse sumrni-
tati baculi innixum.
XXIY. Ultimo in loco, linguarum, ArabicaB et Syrse, cum Hebra3a
CAP. XII. J DE PUNCTATIONIS HEBRAICLE ORIGINE. 373
cognationem praetendunt nonnulli: ese vero, inquiunt, nuperrime punctationem admiserunt, eadem autem cum istis Hebraaae lingua conditio antiquitus fuisse videtur. R. Quo tempore primo literarum usum, quo punctorum obtinuerunt, Arabes et Syri, plane est in- certum. Characterem antiquum Arabicum ante secula exolevisse ostendit Clar. Golius Praefat. ad Sur. 31 Alcorani. Quas alias in ea lingua mutationes temporum rerumque omnium vicissitudines in- duxerint, plane nescimus. Forsan puncta etiam in desuetudinem abierunt, in usum communem per Saracenos iterum revocata. Re- vera quando primum puncta vocalia in usu apud Arabes et Syros esse cceperunt, nullum exstat testimonium fide dignum. Esto etiam, quod omnes istse linguae orientales ab initio punctis vocalibus caru- erint; nihil id impedit, quo minus Ezra ilia in sacrae linguae usu ad- jecisse censeatur?
XXY. Atque haec sunt praecipua argumentorum capita, quibus viri docti se probasse putant, punctationem Hebraicam svp^a fuisse rabbinorum post-Talmudicorum ; quibus, qui se ex tanti thesauri possessione dejici patientur, me comitem neutiquam sunt habituri,
XXYI. Ab ea cura etiam, quam circa sacras Scrip turas Ezra ad- hibuit, profectam notissimam istam in sacris Bibliis variationem, qua3 sub nomine Keri et Kethib venit, multi arbitrantur. Haud placet hie repetere, quae de natura et numero variantium istarum lectionum alibi scripsimus. Sunt qui primis Spiritus Sancti amanu- ensibus varietatem hanc ascribunt ; horum aliqui mysterium ei sub- esse putant; ambiguitatem rfa h\> m causam ejus fuisse alii. Sunt qui ra$ Kerioth notas esse Masoreticas asseverant, partim lectiones varias e diversis codicibus collectas, partim correctiones textus cri- ticas ; haec illorum opinio est, qui parum pensi habent, quid censeatur de codicis Hebraici puritate, quern Masorethicum vocant, quasi hie distinctionis nota opus esset, aut alius unquam codex Biblicus in usu hominum iuisset. Perlectis multorum virorum doctorum sen- tentiis et argumentis, aquam hie mihi hsarere fateor; libet tamen addere, quas habet Isaacus Abarbanel super hac re, in praefatione ad Hieremiam prophetam. Rejecta aliorum sententia minus commoda, addit: "Verum res vere sic se habere mihi videtur; Ezram cum viris synagogas magnse comperisse libros perfectos et integros, prout erant scripti: priusquam verb punctationem institueret et accentus et distinctionem versuum, attendit ad lectionem : et si quid ipsi occur- reret alienuin a natura sive proprietate linguae, et a grammaticse regulis, secum ipse reputavit, id ob alterutram e duabus causis con- tigisse. Primo, quod scriba in his heteroclitis spectavit aliquod e inysteriis legis secundum dignitatem prophetiae ejus, et profundi- tatem sapientiae ejus, ideoque non ausus est conari delere quidquam e libris divinis ; intellexit enim, sic singulari sapientia libros illos esse conscriptos, nee sine causa scriptas esse literas defectivas et redun-
374 DE EEFORMATIONE EZRAITTCA. [LIB. V.
clantes et ejusmodi peregrinas dictiones, qnamobrem reliquit eas in textu, prout revera erant scripta; in margine vero posuit Keri sive expositionem hujusce scripturae exoticae secundum proprietatem lin guae, et juxta simplicem sensum Fieri etiam potest, ut Ezras