A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 167

Section 167

← The Works of John Owen — Volume 17

III. Versionem legis seu Pentateuchi Mosaicse in linguam Graecam factam esse circa tempora PtolemaBi Philadelphi, evincunt plu- rimorum testimonia et Celebris traditio. Probabile est, a JudaBis Alexandrinis id operis susceptum esse, in eorum gratiam, qui in ea dispersione lingua Grseca utebantur, neque Hebraice essent docti. An Targum aliquod, quod aliqui volunt, turn temporis exstiterit, plane est incertum. Maxima sane pars populi dialecto turn tem poris usa est Syro-chaldaaa. Fuerunt igitur forsan inter eos, qui in opere hoc scripturas transferendi in linguam vernaculam, praai- verunt Hellenistis. Sed, quse de eo dicuntur, sunt conjecturse mera3, cum nulla istiusmodi laboris supersint vestigia. Pentateucho temporis decursu accessit scripturartim Veteris Testament! quod reliquum est. Totum opus ab iisdem auctoribus non prodiisse, et fatentur plurimi, et exstant indicia certa. Ad eundem modum absolutum fuisse opus Targumicum, statim videbimus. A quibus- cunque autem prodiit, illud patet, susceptum et absolutum opus fuisse, cum ecclesia Judaica jam prseceps rueret in exitium; atque inde conjici potest, quanti esset faciendaista versio, si adhuc exstaret integra et incorrupta. At quicquid est quod primse istius Alexan drine versionis reliquum est, varie corruptum et interpolatum fuisse diebus Hieronymi ipse passim ostendit. Bene esset, si ex eo tern-

380 DE VERSIONS SCRIPTURARUM LXX. [LIB. Y.

pore nihil mali passa fuisset vulgata, quoe tune exstabat, Grseca versio. Unde unde illud factum sit, negari non potest, earn jam sexcentis in locis abs Hebraica veritate dissentire, atque ssepius verba dare, quibus subest nullus sensus tolerabilis, in quibus exponendis, quam frustra sint interpretes, non opus est dicere ; res ipsa patet, Sunt tamen, qui, Servatorem nostrum ea versione usum fuisse, atque ita ecclesicc commendasse, affirmant; prorsus uti sacrificulus quidam scripsit, eum Missas cantitare solitum. De Novi Testament! scriptoribus majori cum probabilitatis specie id affiraiari posse videtur. Multa enim loca Veteris Testament! in eorum scriptis recitantur iisdem verbis, quse etiamnum exstant in versione GrsBca; quamvis ssepissime ab Hebraicis in nonnullis discrepare videantur. Discrepantiam istam verborum tantuin esse, non etiam sensus ostenderunt plurimi; nonnulli etiam apostolos textum Hebraicum revera sequutos esse, ubi vulgo versioni Graacse adhaesisse videntur. Maxime arridet illo- rum sententia, qui Spiritum Sanctum totius Scripture auctorem pro arbitrio suo mentem propriam exponentem, testimonia ex Vetere in Novurn Testamentum, quae ipsi placuerunt verbis utens, tra- duxisse affirmant; Grsecae autem versionis exscriptores Christianos, sensim ea ipsa verba, ei inseruisse.

IV. Haud desunt argumenta validissima, quibus nituntur sen- tentiae hujus auctores. TJnicum hie loci mihi iridicare sufficiet, quod nescio an a quoquam hactenus sit observatum. Notum est, testimouia nonnulla obscurius paulo in Novo Testamento esse pro- lata, ita ut non cuivis facile statim sit discernere, e quo loco Yeteris sint desumpta. Eorum aliquot certum est, quosdam Grseco textui inseruisse iis in locis, ubi antea nullum eorum erat vestigium, atque e quibus neque desumpta fuerunt, neque sumi poterant. Exemplo sint ea verba, quae citat apostolus Epist. ad Heb. cap. i. 6, K«/ vpot- xvMlffarutav avr& irdvrsg ayys^oi &tou. Cum, unde apostolus base verba mutuatus esset, quidam non scirent, inserenda duxerunt Deutero- nomii cap. xxxii. 43, itaque post ista verba, Evppdvfyre ovpavot dpa avru, addiderunt, xal rtpotfxvv/iffdrutfav aiirw vdvrsz ayyz'koi 0coD; quo rum verborum in textu Hebraico neque vola est, neque vestigium ; nihil, quod iis inserendis ansam ullam prseberet ; ut autem locum interpolatum esse intelligamus, immediate post verborum istorum mtrusionem violentam, repetunt illud tv^av^jjra, ut ita legitime pro- cederet orationis Mosaicas sensus. Apostolum autem verba ista ex eo loco non protulisse, praeterquam, quod in eo non sint verba Spi- ritus Sancti, cujus nomine ea profert, manifestum facit praefatio; quam testimonio ei prsemittit. "Orav, inquit, tlaayayy rov Kpur6-o-/.o* sis rw oixovpzvqv. Xsys/; in ista autem ^spio^ Mosaica de inductione primogeniti in mundum, verba nulla sunt, cujus enarratio directus est Spiritus Sancti scopus in Ps. xcvii., in quo revera testimoniurn illud dictum est.

CAP. XIV.] TARGUMIM ORIGO. 381

V. Unicum locum addam, eumque notissimum ex verbis illis Mosis, Gen. xlvii. 31, n®^ ^^H? **&*. WMfa, ostendit apostolus Ja- cobum Deum adorasse virga? seu baculi summitati innixum ; scilicet fide validum, quamvis pene moribundum. Irrepserunt in textum GraBCum verba ilia apostolica, Kal Kpoffwvvrifcv SKI r^ cixpw r%g pd£&ov

roD, quasi scilicet ita transtulisset verba ilia Mosis apostolus; Grsa- cos enim interpretes primitus "^P eo loci per pdGfov non extulisse, vel inde evidenter satis constat, quod earn voculam eadem historia de eadem persona et re ssepius iteratam, constanter reddunt per

ivqv, seu lectulum, uti videre est, cap. xlviii. 2, etc., cap. xlix. S3, sed de hisce, Deo dante, alias.

DIGRESSIO III.

De origin e ray Targumim seu paraphrasium Chaldaicarum.

I. HuiC temporis intervallo, cum ecclesia Jtidaica jam rueret ad mteritum, paraphrasium Chaldaicarum, seu ruv DWin, saltern par- tium aliquot illarum, plurimi ortum assign ant. An plures olim fuerint in earn linguam sacra? Scripturse versiones, quam quas super- sunt, incertum fecerunt, qua3 de versione Grseca ruv LXX. e para- phrasi Chaldaica facta dixerunt veterum nonnulli. Integram in totam Scripturam, abs uno homine, pluribusve, eodem tempore aut seculo elaboratam nunquam exstitisse confitentur docti omnes, JudaBi et Christiani. Superest etiamnum in legem seu Pentateuchum Mosis Targum triplex. Horurn unum Onkelosi; aliud Jonathanis Ben Uzzielis nomine insignitur ; tertium, nescio quam ob causam, Hiero- solymitanum dicitur. Illud, quod in libros historicos et prophetas exstat, nomen pra3 se fert ejusdem, vel alius Jonathanis. Josepho cuidam lusco vel ca3co, quisquis fuerit, tribuitur illud in Psalmorum, Jobi, et Proverbiorum libros. Incerti plane auctoris sunt, quae in Estheram, Canticum Solomonis, E-utham, Threnos, et Ecclesiasten, sub Targumim nomine exstant commentationes fabulosa? et aniles. Ezra? et Danielis libri Targum nunquam habuerunt, cum essent ab initio partim Chaldaice scripti. Meminit quidem Targum Danielis Elias Levita, praBfatione sua ad Methurgamim ; sed per Targum eum eo loci ipsum Chaldaismum, non paraphrasim antiquam intel- ligere, probat orationis series; atque idcirco grammaticam Chaldai- cam institui optat, ad normam Targum Danielis. Superesse Targum in libros Chronicorum, non ita pridem indicavit Eavius; cujus ex emplar tandem nactus V. D. Samuel Clericus, Academiae Oxoniensis Architypographus (vir ob multiplicem erudition em meliori sorte dig- nissimus) illud propediem est editurus; atque ita absoluta erit in omnes libros Veteris Testament! paraphrasium catena.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →