382 TAKGUMIM OEIGO. [LIB. V.
II. Quae de tempore, quo Targumim haec elaborata sunt, dicuntur apud auctores omnia sunt incertissima. Silent Josephus, Origenes, Hieronymus istiusmodi monunientorum literariorum indagatores so- lertissimi. Veteribus notum fuisse Targum aliquod sub nomine codicis Syriaci, arbitratus est Sixtus Senensis. Is tandem editus (si revera editus), opus Christianum se esse prodit, a paraphrasibus istis Chal- daicis Judaeorum satis diversum. Sunt qui suspicantur Jonatha- nem istum nlium Uzzielis, ob nominis itfodwa/tfav eundem fuisse cum Theodotione, notissimo Scripturarum interprete, cujus nulli non veterum meminerunt. At nemo est, qui memorat, proselytum istum Ponticum Scripturas Chaldaice interpretatum esse ; cum Graeca illius translatio esset notissima. Paraphrasium ideo harum omnium ignari videntur veteres Christiani. Non nulli itaque arbitrantur, eas omnes non tantum post urbis et templi excidium, sed et aetatem Hieronymi scriptas fuisse. Ilium enim iis- in locis vitam egisse notum est, quibus impossibile videtur, ut eum penitus laterent nomina et facto, horum Pelopidarum. Odium, quod Christianis cum Judaeis inter- cessit, unde neuter populus alterius res gestas celebrare dignatus est, silentii hujus a quibusdam causa prsetenditur. In utroque sane vul- gus ita animatum fuisse, credibile est. At quid hoc ad Josephum Jtidaeorum doctissimum, qui res gestas omnes gentis suae, ira3 et studii adversus Christianos causas procul habens, diligentissime ex- posuit, versionis etiam Graecae narrationem texentem satis longam et honorificam? Quid ad Hieronymum omnium non tantum librorum, sed et traditionum Hebraicarum indagatorem curiosissimum? Cur isti paraphrasium harum mentionem nullam fecerint, causa alia esse oportet. Sed nolo argumento huic mordicus adhaerere. Certum est, Hieronymum omnes libros, omnia monumenta literaria, quae suo sevo exstiterunt, non vidisse; neque enim tantae rei sufficit aut in- genii humani imbecillitas, aut vitas hujus bre vitas. Neque credibile est, eum omnia, quae vidit aut cognovit, in scripta retulisse. Etiam superius ostendimus, argumentum a veterum quorundam scriptorum silentio ductum, vetustati librorum aut literarum fidei abrogandse idoneum non esse. Consulat lector, Petrum Galatin. Arcan. Cathol. lib i. cap. iii. pag. 7-9 ; Martin. Kaymund. Pug. Fid. lib. i. ; Guliel. Schickard. Bechin. Happerusc. pag. 37; Buxtorf. de Origine Punctor. pag. 127; Josephum de Yoysin, Prsefat. ad Pug. Fid.; Coccejum, in Sanhed., pag. 226; Buxtorf. Abbreviat., pag. 120; Morin. Pra3fat. ad Biblia Graec. ; Hoornbeek. Prasfat. ad Controvers. Judaic. ; Hottinger. Philolog. Sac. Lib. s. i. cap. iii. i. pag. 259 ; Rivet. Isagog. ad Sac. Scrip, pag. 119
III. De cunctis paucis seorsim agam. Inter Targumistas omnes, si operis dignitatem spectes, primas omnium doctorum consensu de- betur Onkeloso. Nescio, an in eadem sententia sint Judaei, qui figmentis et mendaciis tantopere delectantur, quorum apud hunc,
CAP. XIV.] TARGUMIM OUTGO. 383
quam ceteros, minor est copia. Quo seculo autem is vixerit, quisve fuerit, nondum constat. Nonnulli arbitrantur, eum proselytum fuisse, vixisse autem diebus Hillelis et Shammai ; hoc est, centum ad minimum annis ante urbis excidium. Ei conjecturse subscribit Rabbi Azarias in Imre Bina, et auctor libri, Zohar Col. 131 : IJTTiK K?\ iwn&n ny min nta M>rTi W^ Dli>pJ&6 rvi?; — "Non," inquit, "docuerunt Onkelum Shammai et Hillel, verbum legis, donee circumcisus est." Alii proselytum etiam, sed Sororium Titi Imperatoris; atque adeo vixisse ipso excidii tempore. Ita auctor Jukasin, p. 52. Quam opi- nionem expresse rejicit Azarias in Imre Bina, non alio argumento fretus, quam seculi, quo ilium vixisse ex traditione quorundam magis- trorum affirmaverat. Suspicantur quidam ob nominis similitudinem, Onkelosum hunc Aquilam ilium fuisse, qui teste Hieronymo secundis conatibus sacras Scripturas in Grsecam linguam xar' axpi&iav trans- tulit. Alii tradunt etiam, quendam Aquilam circa ea tempora vixisse inter Judseos celebrem, quern Onkelosum hunc fuisse putant. Nihil ideo cum certi reliquum sit de tempore, quo vixerit, cuivis pro arbitratu suo quidvis opinari licet. Ejus autem Targum, quisquis fuerit, inter paraphrases Chaldaicas, quae exstant, pene solum legi digna est Nam et textui adhseret, verba ssepissime, sensum Spiri- tus Sancti plerumque reddens, neque in pbdovg ypaudsig, quod reli- quis omnibus solenne, data opera vagatur. Ea sola ratione ductus, patppaarqv hunc vixisse ante excidium urbis, conjicio; abs eo enim tempore ad unum omnes Spiritu Sancto penitus destituti pueriliter et ridicule nugati sunt. Quo in loco aut pretio opus fuerit apud antiquiores Judseos, plane ignoratur; posteriorum nonnullos magni fecisse testatur codicis illius consarcinatio, quo per versiculos alternatim exarantur ipse textus Hebraicus, et paraphrasis hsec Onke- losi ; at publice in synagogis lectum unquam fuisse, Judsei negant ; neque, cur id fieret, ratio ulla suppetit, cum ab ultima dispersione plebs Judaica linguse Chaldaicas penitissime esset ignara. Transla- tionem autem hanc incerti auctoris, incertse originis, ullius pretii aut auctoritatis esse, ubi ab Hebraica veritate differt, non nisi insauien- tium est arbitrari.
IV. Qui prophetas (Daniele excepto) atque historicos libros in linguam Chaldaicam vertit, Jonathan Ben Uzziel dicitur. Exstat etiam, quod superius notavimus, eidem nomini adscriptum totius legis Targum. De tempore, quo vixit, non minus incerta sunt om- nia quse proferuntur, quam quae de Onkeloso retulimus. Hillelis ilium fuisse discipulum, Judaaorum plurimi affirmant. Ei enim et Shammai, utpote famosissimis sectarum magistris, omnia quorum ortum ignorant, ascribere gestiunt. Fingunt etiam, miracula circa inchoatum et absolutum opus hoc coelitus edita fuisse. Initium enim operis scribunt terraB motum accepisse, et ^p ro in auctorem ob temeratas scripturas horribiliter intonantem ; progressum, approba-
384 TARGUMIM ORIGO. [LIB. V.
tionem, igne coelitus delapso ad muscas, quae in Pergamenam, cui scripsit forte fortuna errantes inciderent, consumendas; atque abso lution, laudes summas, non illarum absimiles, quibus imago Christ! Thomam ornata est, postquam primam secundse absolvisset, clamans, "Recte de me scripsisti Thoma;" an credant incertum. Eundem Jonathanem, qui Targum in prophetas scripsit, legem etiam irapa- <ppa(sri%ug vertisse conteridit Galatinus, lib. i. cap. iii. Refert etiam, se turn temporis istius versionis exemplar vidisse, quod non nisi in- tegrum post seculum publici juris factum est. Et quod certissimo argumento est, ilium bona fide, quse viderat, retulisse, verba initia- lia istius paraphraseos recitat, prout nunc exstant in exemplaribus impressis. Rarissimi enim olim fuere Targum Jonathanis codices, neque inter ipsos Judseos ultra unum aut binos in provincia ulla inveniri potuerunt, teste Elia Levita in prsefatione Methurgamim. Rabbi etiam Azarias in Imre Bina, cap. ix., eundem Jonathanem, translationem Pentateuchi atque prophetarum confecisse, affirmat. Qui in alia sunt sententia, eo prsecipue argumento nituntur, quod certissimis indiciis constet, paraphrasten istum legis vixisse non tan- turn post excidium urbis, sed etiam confectum opus Talmudicum, cujus mentionem expresse facit, in Exod. xxvi. 2, cum ille alter pro- pheticus scilicet ante adventum Christi vixerit, imo, ut aliqui volunt, paulo post reditum populi e captivitate Babylonica. Sed quo ratio- num momento Jonathanem istum propheticum iis temporibus, quce reditum e Babylonia interfuerunt et excidium urbis vixisse probant, unde omnis vis argumenti pendet, nondum constat. Judaaorum tes- timomum, quod nulla facti ex circumstantiis evidentia comitatur, probationi non sufncit. Sunt etiam ex rabbinis prater Azariam, qui cum Galatino utrumqueopus ejusdem auctoris prolem esse asse- runt. Ego litem hanc meam facere nolo. Quod cum ulla ration is specie, Jonatbanos hosce diversos fuisse, suadet, illud solum est, quod Targumista iste propheticus non usque adeo ineptiat ac ille Penta teuchi fcedissimus contaminator. Quid de toto opere sentiendum sit, paucis ostendam. In libris historicis reddendis modestus est. Tex- turn quidem raro ad verbum refert ; non tamen ad libitum ubivis vagatur. Est autem etiam in istis, ubi ita pueriliter et Talmudice nugatur, ut vix credere possim, taotsB audaciae et inscitise homuncio- nem ante absolutam ecclesise istius apostasiam scripturis exponendis manum unquam admovisse. Deliramenta nugacissima hue referre piget. Periculum lector faciat in cap. v. Judicum ; nos nihil hie finx- isse comperiet. Ad eundem plane modum in prophetiis Esaise, Jere- miae, et Ezechielis transferendis se ubivis gerit. Ubi loci alicujus sensus abstrusior paulo et reconditus magis videtur, praesertim si de Messise persona, gratia, aut officio quidquam exhibeat (quamvis nomen Messiaa libenter retineat, etiam aliquoties interserat, ubi in textu non occurrit) eum pravis excogitatis allegoriis, ad carnales et