A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 169

Section 169

← The Works of John Owen — Volume 17

CAP. XV.] ECCLESLE JUDAKLE APOSTASIA FINALIS. 385

legales sensus audacter et perdite, hoc est, Judaice torquet. Exemplo sit caput liii. Esaiaa; ex quo intelligat lector, quemadmodum se, ac verba Spiritus Sancti torqueant ca3ci Judasi, ut ex carnificina ista rabbinica infidelitatis se extricent. In prophetas reliquos, quasi nihil aliud apud se statutum babuisset, quam perpetuo a vero verborum sensu aberrare, effreni licentia ubivis perversissimas allegorias com- m'miscitur. Germanaa veritatis enarrationes

"Apparent rarse nantes in gurgite vasto."

Y. Restat expositio legis, quam mendaciorum plaustrum vere dicas. Plura etenim figmentorum monstra in ipso Alcorano Muhammetico non inveniri, quam in parapbrasin istam coacervavit impurus men daciorum artifex, baud vereor affirmare. Vix quid quam est putidis- simarum naaniarum apud ineptissimos Talmudistas, quod in cento- nem suum non retulit, insignitae audaciaa impostor. Indignus plane est liber iste stercoreus, qui locum ullum, inter legis expositiones, enarrationes, aut Targumim occupet. Atque baec omnia de illo altero, Hierosolymitano communiter nuncupate, dicta velim.

VI. Josepbus etiam iste, qui parapbrasin in Hagiograpba scrip- sisse dicitur, vere ccecus erat. Si quis audacise, caacitatis, impudentiaa, inscitiaa, mendaciloquii Judaici specimen babere optat, bunc auctorem adeat. Totus liber Esteraa a capite ad calcem mendaciis impuden- tissimis et fabulis ridiculis conspurcatur. Canticum Solomonis ineptiis Talmudicis ubivis scatet ; et ipsum Talmud nominatim com- mendatur cap. v. 10, neque sanctius agitur in Ecclesiaste. Parapbrasis in Jobum baud dubio cento est, e plurium conatibus conflatus, neque caret deliriis rabbinicis. Psalmorum liber atque Proverbia Solomonis impuri bominis contaminationes minus senserunt. Haud tamen dicerem, Targumim borum nullum plane usum esse, cum ea, quae de Deo in Scripturis &v&fmirovadvt dicuntur, caute exprimant, neque loca, quae ad Messiam pertinent, prout recentiorum JudaBorum mos est, ad alios torqueant (occurrit enim plusquam quinquagies apud Targumistas nomen MessiaB, observante Elia in Methurgam.), quam- vis sensum eorum misere corrumpant; et qui fabulas Judaicas cog- noscere velit, ex iis discere licet.

CAPUT XV.

Apostasiae ecclesise Judaicse finalis occasiones alise — Prophetise cessatio — Occasio- num summa — Apostasies gradus — Theologiae Mosaicee fundamentum primum — Apostatarum ab illo defectio — Traditionum origo — Et sectarum — Legis oralis fundamentum — Ortus et natura legis oralis — Post excidium urbis nata — Observationes Judaicse in ecclesiae evangelicse institutione non continuatse.

I. CUM jam festinaret plenitudo temporis,qua magnus ille propheta, a jactis mundi fundamentis ecclesiae promissus, in carne exbibendus VOL. XVII. 25

386 ECCLESLE JUDAIC^E APOSTASIA FINALIS. [LIB. V.

esset, Deusqne populum ad legem Mosis attendere, donee ille veni- ret, severe jusserit, eoque verbo revelationibus Veteris Testament! supremam quasi manum imposuerat, Mai. iv. 4-6, penitus cessavit per aliquot secula ministerium istud propheticum et extraordinarium, quo Deus ab ipsis ecclesise istius primordiis in ejus reformatiorie varie usus est. A morte Malachias ad prsedicationem Joharmis ere- miticam (qui non iccirco missus est, ut ecclesiam istam ex apostasia3 ruina, in quam Deo volente turn festinavit, recuperaret, sed ut viam sterneret magno nova3 ecclesias cedificatori), per annos 400, nemo extra ordinem a Deo delegatus est, qui populum in omne scelus pro- el ivem, ad bonam frugem revocaret. Cum itaque ecclesia esset prophetia destituta, theologia Mosaica gentilium philosophia c*or- rupta, plebs gentibus mista, lingua sanctaB oblita, doctoribus Spiri- tum Sanctum repudiantibus innixa, in mores et vitia seculi effusa, a principiis et fundamentis theologise Mosaicse omnibus sensim catho- lice deficiens, in ultimam ruinam prolapsa est. Ejus ideo apostasia3 vestigia proximo in loco breviter sunt perstringenda.

II. Primum theologiae Mosaics fundamentum in sacrarum Scrip- turarum avrapxefq positum erat. Id nos pluribus superius osten- dimus. Postquam enim verbum suum literis Deus consign averat, illud unicum omnis fidei, obedientise, et cultus religiosi normam et regulam esse voluit; ne quid autem sub quocunque praatextu ei ad- deretur, severe ecclesise seu theologis omnibus interdixit. Atque principium hoc theologicum aliorum omnium basis est et sepimen- tum. Hoc primo in loco irritum fecerant apostatarum antesignani. Nihil erat in impiorum Pharisasorum doctrina aut moribus, quod severius perstrinxit Dominus noster Jesus Christus; docetque innu- mera eos figmenta sub nomine et prastextu " traditionum seniorum/' hoc est, magistrorum, qui primi a puro Dei verbo discedere ausi sunt, in cultum Dei et religionis observantiam intulisse. Probabile est, statim a prophetarum discessu nonnullos, qui sibi sapere visi sunt, expositiones consuetudinum legalium, et institutionum Mosai- carum prsetendentes, novas cultus ceremonias, et praBcepta nova theologica populo obtrusisse. Ea fenestra aperta, et dato exercendi se vanis doctorculorum ingeniis campo amplissimo, alii aliorum ves tigia prementes, sensim arbitraria institutionum et rituum in tan- tarn multitudinem copia excrevit, ut eorum observantia totam pene religionem occupaverit. Cum enim semel quis mandati divini limites sibi transiliendos statuerit, nihil est, quod impediat, quo minus in immensum vagetur. Qua3 autem invenerunt unius seculi magistri, sequentis, traditiones vocabant. Eae; postquam in gratia et auctori- tate apud populum, hominum figmenta Dei institutes prasferre para- tissimum, esse coeperunt, quicquid nove excogitatum a quopiam erat, sub eo nomine credulse plebis, et legis divinas ignarae, observantias im- positum est. Cum vero huic operi plurimi variis in locis incubuis-

CAP. XV.] ECCLESLE JUDAIOE APOSTASIA FINALIS. 387

sent, orta tandem est inter magistrorum praecepta et supy/tara, quae traditiones vocabant, non tanttim discrepantia et diversitas, sed (neque aliter fieri potuit) repugnantia etiam et contrarietas. Tanta etiam erat novarum fabularum multitude, ut baud facile esset cuivis eas ita percipere et comprebendere, ut idoneus esset ad populum in illarum religion e et observantia instruendum. Hinc scholae erectae, non antiquarum illarum, in quibus prophetarum filii, Dei cultui et sacrartnn literarum studio vacabant, aemulae, sed iDarum potius, quas ad disputationes et rixas pbilosophicas perennandas instituerant Graeci. Hse autem nihil aliud erant, quam circa ineptissimas anti- quas traditiones digladiationum confusio, novarum officinae. Ut quisque autem magister scholae prsefectus Celebris evasit, quorum antiquissimi, qui memorantur, fuere Shammai et Hillel, ejus statim placita, dicta, dogmata tanquam §e6irvev<ira essent, religiose discipuli atque populus coluerunt. Ex diversitate etiam traditionum erat, quod in varias sectas dissiluerit doctorum turba. Earum antiquis- simae tres istae notissimae fuere, Pharisaeorum scilicet, Sadducaeorum, et Essenorum; quibus quartam addidit diebus afl-o/fapJfc Judas Galilaeus, teste Josepho, quintam vero Herodiani acephali. Saddu- caeorum atbeismus ex unius magistri dicto perperam intellecto pro- manasse dicitur. Ciim enim is maximi erga Deum ipsum amoris praetextu, neminem cum intuitu mercedis aeternse obedientiam prae- stare debere pronunciasset, ilium resurrectionem et vitam aeternam negasse, stolidos discipulos, in verba magistri jurare paratos, arbi trates esse ferunt. Ita auctor Tzemacb David in Chron. sub templo secundo ad 44b'0 : ^113 lytD Dfll VH DWtMK *TD^1 DH^^ Din^ni pnif

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →