n»xi D^ID npi5 n^D ^ :nn n« Dn»8^on onnw vnn ta n»x^ non Dm ^ij? *6 iioj xb tinvb px^ enT'sn n»x mn mn nnni nnx, — " Tzadoc," in quit, " et Bajetbosus fuerunt duo discipuli Antigoni, et errarunt circa dicta magistri sui, quatenus dixerat, ne sitis tanquam servi ministrantes domino spe mercedis recipiendae; Unus ait ad socium suum, ' En magister in explicatione sua docuit, non esse homini mercedem neque poenam ;' qua accepta occasione eos a fide defecisse, narrant." Eo autem tendebant omnes istae traditiones, ut aut prae- ceptis Dei omnis auctoritas plane et directe abrogaretur, aut saltern ut ita inter pretarentur, ut nemo ad earn obedientiam praestandam, quam Deus exegit, illorum imperio teneretur, quod eodem redit; ipsorum autem magistrorum mandata arbitraria accuratissime sub poena mortis aeternae observarentur. Ubicunque autem viget iste Pharisaismus, quo excogitatis deliramentis et pravis interpretation!- bus, virtus, efficacia, et perfectio mandatorum Dei enervantur, prae- scripta autem hominum arbitraria sub quocunque tandem praetextu severe injunguntur, ibi abs omni vera theologia, viget et dominatur apostasia. Non opus autem est, ut pluribus ostendam, ecclesiam Judaicam ante adventum Domini nostri Jesu Christi veneno hoc
S88 ECCLESI.E JUDAIC^ APOSTASIA FINALIS. [LIB. V.
tinctam et corruptam fuisse; cum id ubivis historia evangelica ante omnium oculos ponat. In errore hoc perniciosissimo initium sui posuit ecclesise illius apostasia horrenda et finalis. Atque hoc fun- damentum erat legis istius oralis, quse in apostatarum religione a multis jam retro seculis utramque fecit paginam. Postquam enim in immensum excrevisset traditionum farrago, eaque unice csecis apos- tatis spiritu Dei destitutis esset in deliciis, cumque origo earum, uti fit in longa rerum armorumque serie, ignoraretur, exorti sunt novi ma- gistri, qui eas omnes ipsi Moysi acceptas tulerunt. Longam fabulam, uti potero, compendifaciam. Summatim earn recitant in Tractatu Pirke Aboth. cap. i. : D'Opn B^pT^ JflW) ywi> mD£1 ^DD mm fop rTO rfoTin no:^ With rrnD» DWUI DWu!*; — hoc est, "Moses accepit legem e Monte Sinai, et tradidit earn Josuah; Josuah senioribus; seniores prophetis; prophetse tradiderunt earn viris magnse synagogse/' In- telligunt autem H2 ijOJP mm, seu legem oralem. Plenius totam fabu lam enarrat Rabbi Moses Maimonides in prasfatione Jad Chazachah : p«n nirni? nx i? runw nowp wj i^n^an '•^DI nwJ? b wn11^ ni^DJi fe minn nx rwyk nivoni n^n^a nt mv»ni anan^ min it min mvDni minm na 5>yn^ min nxipjn KTI it m^m nixon ^ i>y; — hoc est, " Praecepta quaB Mosi tradita sunt in Sinai ea omnia data sunt cum expositione sua juxta illud, Dabo ibi tibi tabulas lapideas, et legem et man- datum; legem, scilicet, legem scriptam, et mandatum, id est, ex- positionem ejus. Injunxit autem Deus nobis legem observandum secundum mandatum; mandatum autem est lex oralis." Addit vero, " Totam legem manu sua descripsit Moses magister noster, prius- quam moreretur ; et singulis tribubus librum commisit. Unamque reposuit in area pro testimonio; juxta illud, Sumite librum legis istius, et ponite eum e latere areas fcederis Domini Dei nostri, et sit sibi contra te in testem. Mandatum autem sive expositionem non scripsit Moses, sed imperavit earn senioribus et Jehosluife, aliisque omnibus Israelitis juxta illud, Omne verbum quod ego praecipio vobis, illud custodietis, ut faciatis. Ideoque vocatur lex oralis. Eamque legem oralem, quamvis non fuerit scripta, totam in consis- torio suo docuit Moses magister noster septuaginta seniores. Eleazar, Phinehas, et Josuah, tres illi acceperunt earn a Mose, Josuah itaque discipulo suo tradidit." Atque sic deinceps longo ordine recenset illo- rum nomina, qui a diebus Josuah usque ad Rabbi Jehuda principem, legem hanc oralem a prasdecessoribus suis acceptam, aliis tradide runt; atque tandem addit, nvJB^n ^ inn tnipn l^m ; — "Rabbi noster sanctus" (hoc est, Rabbi Jehuda) " composuit Mishnaioth." Hoc nempe est, quod vellet; traditiones istas futiles, ineptas, absurdas, quas in Mishnaioth compegit iste Rabbi Jehuda, legem fuisse illam oralem, legis scriptse expositoriam, quam in Monte Sinai Mosem a Deo accepisse fabulantur.
III. Operosam hanc fabulam commentum esse rabbinicum; ab
i
CAP. XV.] ECCLESI^E JUDAIOE APOSTASIA FINALIS. 389
aliis dudum ostensum est. Ea vero totius prsesentis Judaism! fun- damentum est. Paucissimis enim exceptis, quos Karseos vocant et exsecrantur, totius gentis religio, figmento Iiuic a multis seculis niti- tur. Cum autem legis hujus oralis nullibi in sacris literis mentio facta sit ; cum nullibi ad earn amandentur legis Dei studiosi, ad ver- bum scriptum ubivis ; cumque, quidquid a Deo Moses audiverit, scri- bere jussus sit, atque scripserit, Exod. xxiv. 3, 4; cumque in nullum alium finem inserviat hsec lex oralis, quam ut legis scripts, quam perfectissimam et absolutissimam Deus ubivis pronunciat, defectus suppleat, apparet, prassentern Judaismum diversum quid plane esse, abs ea religione, quam Vetus Testamentum instituit, exigitque.
IV. Quamvis autem figmentum hoc portentosissimum produxerit ea traditionum doctrina, quam perstrinximus, quseque apostasise ec- clesiaa Judaicaa totalis initium erat, tamen ante templi et urbis excidium, totiusque adeo ecclesise et populi a Deo repudiationem excogitatum fuisse, nullis rationum momentis, aut testimoniis fide dignis, a quopiam probatum est. Philo, Josephus, Syrachides, legis hujus oralis mentionem nullam faciunt, traditionum plurimam. Si turn temporis excogitata fuisset, nedum pro theologias et cultus Dei fundamento venditata, procul omni dubio earn non tacuissent. Porro Servator noster, qui hypocritas multorum scelerum et superstitionum severe redargmt, prsesertim traditiones in cultus Dei et obedientia3 normam inferendi audacia3, figmentum hoc perniciosissimum nun- quam prsetermisisset silentio. Nondurn ideo serpens iste exclusus erat ovo, qui jam alatus volat prester. Legem ideo hanc inter apos- tasiss hujus gradus non numeramus; cum illius potius finis fuerit et terminus.