A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 171

Section 171

← The Works of John Owen — Volume 17

V. Innumera quidem figmenta superstitiosissima, et consuetudines pravas, traditionum nomine insignitas, in ecclesiam, Dei defectionis duces et antesignanos, sectarum magistros, invexisse, iisque totum cultum divinum corrupisse, et evangelica historia luculeriter docet, et nos antea probavimus, sunt autem viri docti, qui, Dominum nos trum sanctissimum, consuetudines et irpd£eif nonnullas Judaicas circa cultum Dei, et religionis sacra, in ecclesije suae institutione usurpasse, arbitrantur. Sunt, qui non verentur asserere, ipsam ora- tionem dominicam, quam omnium precum nostrarum normam et exemplar praascripsit, e receptissimis inter Juda3os forraulis desump- tam. Mosaicis quidem institutionibus Christum finem imposuisse, fatenjiur. At vero observationes aliquas, quas Judaeorum doctores sponte sua in usurn induxerant, auctoritate sua munitas, ecclesiaa evangelicsa religiose colendas commisisse docent. Cum autem opinio haec mihi horrenda satis, et in ipsum Dominum nostrum sanctissi mum contumeliosa videatur, priusquam in ultimas ecclesias hujus de fectionis expositione progrediamur, examini cam subjicere placet.

390 DE RITIBUS JUDAICIS A CHRISTO OBSERVATIS. [LIB. V.

DIORESSIO IV.

Aft consuetudines, preces, aut observationes ullas Judaicas in ecclesiis eyangelicis retinendas, instikrerit Dominus noster Jesus Christus.

I. ExSTRUCTO templo secundo, sublato prophetarum ministerio, aliorumque virorum divinitus irispiratorum, quibus demaudata erat ecclesiae ad normam theologige Mosaics instaurandee provincia, se- quentiurn seculorum doctores, qui drfdtxaXoi rou Iffpafa censeri volu- erunt, Job. iii. 10, de ipsa fide, cultusque divini observantia et ceremoniis diversissime sensisse, hominem neminem esse arbitror, cui sit ignotuin. In primis autem surdas aures prsebentes sanctissimo isti Dei prsecepto, ad quod animum unice attendere, donee ille veni- ret, qui omnem veritatem expositurus esset, in ipsa canonis Yeteris Testamenti obsignatione severe admoniti sunt, nempe, ut legi Mosis se in disciplinam traderent; in novis ritibus excogitandis, et tradi- tionibus aypdpoig interpolandis toti fuerunt. Cessante itaque pro- phetia, intrante philosopbia, Spiritus Sancti auxilio in postremis ha- bito, tota ecclesia pravis superstitionibus corrupta, sensim in ruinam tetendit. Eorum, quas in cultu religiose, quseque in Scripturarum interpretation e prave doctores statuerunt, quoque prsetextu in iis populo imponendis usi sunt, nonnulla refert historia evangelica. Postquam autem magistri quidam celebres, quorum nomina, apud plebem se totam fidei praaceptorum concedentem, sacra erant et venerabilia, ritum aliquem in religione observandum indicassent, aut hunc illumve esse mandati aut institutionis divinae cujuscunque sen- sum, eoruin successores, quibus in animo erat eadem frui auctoritate apud posteros, quasi instituta ista novicia e% ovpxvov essent et non Jg avdpfaruv, summa ilia observantia colenda docuerunt Hinc quod superius annotavimus, in immensum brevi excrevit traditionum farrago. Ita nihil quidquam pene tandem sanum aut incorruptum in tota religione relictum. Illud etiam mali temporis successu ad cumulum accessit, ut quid esset institutionis divinaa, quid antiques observantiaB, quid inventionis nuperse, impossibile plane esset populo tenebris involute scire aut distinguere. Cum in hoc statu et condi- tione sacra ornnia apud Judseos essent, docti nonnulli viri arbitrantur, Dominum nostrum Jesum Christum ecclesiam evangelicam institu- entem, et pro infinita sua sapientia cultum Dei in ea dispone»tem, ritus nonnullos varpo-apadorovg, quos isti turn temporis in cultu Dei religiose observarunt, adeoque pene omnes eos, quos instituit, in usurn suum (ita loquuntur) transtulisse, suaque auctoritate confirmatos, discipulis ad consummationem seculi colendos tradidisse. Addunt prseterea, orationein illam sanctissimam, omnium precum nostrarum normam et exemplar absolutissimum (non enirn prsecepit Christus

CAP. XV.] DE RITIBUS JUDAICIS A CHRISTO OBSERVATIS. 391

verba recitari, quod nee legimus apostolos fecisse, inquit Grotins Annotat. in Matt. vi. 9) quam discipulos suos edocuit, ex usitatissi- mis inter Judseos formulis eum composuisse. Hsec vero ita se habere iis argumento est, quod apud Judseorum magistros, in utroque prse- sertim Talmude, ritus isti olhn observati memorantur, quos etiamnum ex auctoritate Domini nostri Jesu Christi observamus Christiani 1 atque far us exstant oratioois dominicse petitiones, plurimos saltern, si non omnes. Neque enim ista ita indicantur, quasi turn demum nata aut inter Judseos recepta, cum opus Talmudicum confectum fuerit ; sed astruitur eorum antiquitas et observantia, magistrorum et doctorum auctoritate, qui longe ante excidium urbis vixerunt; et quod argument! caput est, partem fuisse aiunt legis istius oralis, quam per manus traditam, R Jehuda Hakkadosh in Mishnaioth retulit. Cum autem doctorum hanc virorum opinionem mihi neuti- quam ad stomachum aut palatum facere, imo, cum, me ab ea vehe- menter dissentire, negare non possim, ob earn praacipue rationem, quod cum dubia tantum sit, imo falsa, bonori Domini nostri Jesu Christi in ilia vix, aut ne vix quidem consultum satis videatur; quamvis res mese, publicasque, jam non tantum festinare cogunt, sed et ruere in conclusionem operis, silentio earn prseterire non placet; primo ideo de tota sententia generaliter again, deinde evgrdteis, quas ad sententiae istius confirmationem quidam adducunt, seorsim exa- mini subjiciam.

II. Videamus ergo primo, quse in causa hac viris doctis concedi possint; deinde qusenam sint, quae saltern, donee aliis rationum mo- mentis, quam quibus in argumento hoc hactenus usi sunt, aut testi- moniis fide dignis confirmentur, admittere non possum. Coneedo ideo primo, dicta aliqua, imo multa, qua3 in scriptis evangelicis ha- bentur, apud rabbinos Talmudicos reperiri posse, aut saltern illorum simillima. Idem in particulari dici potest de orationis dominicaa petitionibus nonnullis. Sed et istis etiam gemina in sapientum eth- nicorum scriptis inveniri, ad utriusque fcederis Scripturas annotarunt viri docti.

III. Porro : conceditur, eosdem rabbinos docere, ritus quosdam in usu fuisse inter Judseos, iis, quos discipulis suis in cultu Dei obser- vandos praascripsit Dominus Jesus, baud absimiles. Eos postea con- siderabimus.

IV. Concedimus etiam tertio in loco, doctores Mishnicos et Ge- maristas non dicta ilia proferre, non ritualium istorum mentionem facere, quasi turn demum nota et edita fuissent, neque propria auc toritate sola nixos ilia in usu fuisse ante excidium urbis affirmare, sed doctores ipsos, qui longe ante ea tempora vixerunt, unumquem- que seculi sui sensum, aut etiam legis oralis, exponentem inducere.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →