V. Ulterius etiam conceditur, dicta qua3dam proverbialia, quoa genti turn temporis in usu communi fuere, Dominum nostrum ea,
392 DE RITIBUS JUDAICIS A CHRISTO OBSERVATIS. [LIB. V.
quam habuit cum plebe, conversatione usurpatum esse, ac proinde in scripta evangelica esse relata. Ejus generis fuere, "Medice, cura te ipsum ;" " Habenti dabitur ;" " Primus erit ultimus, et ultimus primus ;" " Qui aurem habet ad audiendum, audiat;" atque id genus alia. Ut autem quseque gens dictorum proverbialium admodum tenax est, ita Judaeos ista atque similia memoria per multa secula tenuisse, et in scripta retulisse fatemur.
VI. HOBC, inquam, concedimus libenter; illud itaque consideran- dum restat, an ultra ea, quse concessimus, quidquam conficiant viro- rum doctorum probationes. Atqui ex his litem hanc decerni non posse, certum est. Nondum enim constat, ritus istos, de quibus quaBstio est, revera ecclesise Judaicse ante urbis excidium in usu fuisse ; aut diebus conversationis Jesu Christi in terris populo isti cognitos. Ut ideo veritas patefiat, nonnulla prgemittemus, quas totius controversies explicatum facilem redditura sunt.
VII. Primo ideo dicimus, Legem istam oralem, quam traditio- num omnium et rituum aypatpuv fontem et originem communiter statuunt doctores Talmudici, horrendum esse figmenturn, merum mendacium, in theologise Mosaica3 perniciem totalem populique Ju- daici exitium seternum, nefarie excogitatum. Etenim legis istius in tota sacra Scriptura non major mentio facta est, quam Alcoran i Muhammetici. Severe autem exsecrantur et exterminationi devo- ventur, qui istiusmodi additamenta, ex quibus magnam partem con- stitit ista lex, verbo Dei assuere ausi fuerint. Tota autem ista gens infidelis, et prsefracti ingenii, per terrarum orbem superstes et dis- persa, ex justissimi Dei judicio sui obdurationem, et pertinaciam in infidelitate horrendam, figmento isti satanico debet. Illius enim prsetextu a .verbo Dei abducti, atque inveteratis carnalium traditio- num prsejudiciis fascinati, nihil ultra ineptissimas fabulas aut sapiunt, aut sapere volunt. Atque hoc, spero, erit in confesso.
VIII. Secundo, Rituum et ceremoniarum quse apud Talmudicos doctores memorantur, qua3 in lege non expresse institunntur, duo genera sunt. Aut enim tantum pertinent ad modum cultus instituti celebrandi, additamentis nonnullis adhibitis, e verborum Scripturse expositionibus arbitrariis quovis modo elicitis, aut etiam ipsi ritus novi sunt, et ab omnibus institutis divinis plane diversi. Alterutrius generis memoriam ullam, monumentum ullum, volam aut vestigium, ante reditum populi e captivitate Babylonica, aut florente ecclesia ista sub prophetarum primorumque reformatorum ductu aut regimine, exstare, aut exstitisse unquam, nemo probavit hactenus, nemo proba- bit in posterum. Ortum suum debent omnia ei temporis intervallo, quo prseceps in ultimam et fatalem apostasiam et ruinam tetendit ista ecclesia; aut ei, in qua ecclesia esse desiit.
IX. Tertio, Negamus Dominum nostrum institutum ullum pure Mosaicurn auctoritate sua munivisse. Omnia abrogasse, aiunt omnes.
CAP. XV.] DE RITIBUS JUDAICIS A CHRISTO OBSEEVATIS. 393
Eorum, quae in natura rerum fundatur, alia ratio est. Cum enim ad tempus diopdw<xu$ ritus omnes Mosaici instituti fuerint, Heb. ix. 10, atque umbram tantum habuerint ^iXXoVwi/ ayaduv, ovx aMv rr>v stxova ruv vpayparuv, cap. x. 1, neque locum suum tutari poterant, cum id, cujus praenotioni inserviebant, introductum esset, neque denuo recuperandi erant ex morte ilia, cui olim destinabantur.
X. Quarto, Constat apertissime ex tota historia evangelica, Domi- num nostrum Jesum Christum, quamdiu institutionibus Mosaicis subjectus, minister circumcisionis vixerit, traditiones omnes «/pa- <povg, quas intulerant magistri veteres, recentioresve, sine exceptione constantissime rejecisse, et condemnasse summa cum detestatione. Sive illae pravis Scripturae interpretationibus, sive observationibus et ritibus curiosis constiterunt, omnes absque discrimine, non sine sevens eorum, qui populo eas observandi auctores erant, increpatio- nibus, repudiabat. Incredibile ideo nimis videtur, eum ex illis ipsis observationibus, ritus in usum suum, ut nonnulli loqui amant, arri-
XI. Quinto, Esse nonnulla rectae rationis dictamina, adeoque ab ipso naturae auctore optimo, sapientissimoque profecta, quae cultui divine in omni ecclesiae statu inservire apta nata sunt, fatentur omnes. Haec inter cunctos homines, qui rationis regimine ullatenus se submittunt, locum aliquem obtinent. Ilia itaque Dominus noster non " in rem suam arripuit," sed ne deinceps a fatiscente et obscuro lumine naturali observantia eorum penderet, auctoritate sua firmavit, atque inter instituta sua sanctissima retulit. Si autem horum ulla apud Judaeos in usu fuerunt, non tamen idcirco statim ab iis Christus ilia accepisse, dicendus esset, cum non magis ad Judaeos, quam ad totum humanum genus pertineant.
XII. Sexto, Certum est, Judaeorum plurimos, si non pene omnes, qui in Christum crediderunt ante templi eversionem et urbis ex- cidium finale, inque eo finem ultimum institutionibus Mosaicis im- positum, illas religiose observasse; plerasque saltern, atque coluisse secundum instituta legis. Etenim ipsi apostoli, cum scirent ex prsemonitione Christi, templum ipsum cum tota ilia cultus ratione, qua instructum erat brevi aeternum abolendum fuisse, diem illam patientiae dominicae praestolantes, a cultu Mosaico non abhorruerunt. Cum itaque duraret in Dei tolerantia, usque ad excidium urbis et templi, ecclesia Judaica, qui in Christum crediderunt, nisi vi pulsi aut fugati, a Judaeorum synagogis, aut cultu synagogico nullibi ter- rarum recesserunt. Etenim iis in locis, quibus Judaei increduli palam in fideles saevire ob fidei professionem et cultum religiosum Christo exhibitum inceperunt, horrendum illud Dei judicium, quod in evan- gelii hostes esset quantocius exerciturus, illis denunciantes (vid. 2 Epist. Pet. iii. 3-11) segreges coetus statuerunt. Ecclesiam vero Judaicam stante adhuc templo, durasse, neque penitus a Deo rejec-
394 DE RITIBUS JUDAICIS A CHRISTO OBSERVATIS. [LIB. V.
tarn fuisse, docet Paulus apostolus in tola epistola sua ad Hebrseos. Pontificatum enim summum, adeoque omnem cultum Mosaicum abolendum quidem extemplo, sed nondum abolitum introducit. Inde ecclesias status, qualis futurus esset penitus e medio sublato cultu omni typico, mundus ei futurus dicitur. Etiam parum ad- huc esse affirmat, donee Mosaica ista rudimenta morte Christ! con- cussa amoverentur, ut stabilirentur regni Christi ra p$ ffatevopsva. Neque obstat, quod apostoli et presbyteri totaque ecclesia Hieroso- lymitana longe ante ex mente Spiritus Sancti statuissent, discipulos e gentibus non teneri lege Mosis, Act. xvi. ; nam ipsi longo post tern- pore ostendunt Judseos fideles omnes ejus observationi adhaBsisse, Act. xxi. 21, 22. Pluribus etiam in locis indiscriminatim agebant Judaei fideles, atque isti, qui Christo nondum nomina dederant. Jacobum itaque justum plurimos annosHierosolymis degentem, atque ob sanctitatem eximiam et minime fucatam toti populo notissimum, quoniam cultum Dei in templo frequentaverit sedulo, Christian um fuisse neutiquam suspicati sunt primores urbis, uti refert Eusebius, Histor. Eccles. lib. ii. cap. xxxiii. Imb ad tempus Adriani usque, perinixtionem hanc alicubi durasse scribit Grotius.