A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 174

Section 174

← The Works of John Owen — Volume 17

CAP. XV.] DE EITIBUS JUDAICIS A CHRISTO OBSEEVATIS. 397

baud facile intelligi potest. Preces ideo praBscriptas Judseos habu- isse humanitus excogitatas ante excidium urbis, probationis neque species, neque color est. At Samaritani, inquiunt, librum precum ab ipso Mose scriptum, ad eos transmissum, prseservatum fuisse in manibus summorum sacerdotum Garizenorum, usque ad pontifica- tum cujusdam Adriani, affirmant. Credat Apella; sed nemo vult; Judsei enim omnes impudentissimum hoc mendacium uno ore detes- tantur. Hi sunt, qui mandatum undecimum finxerunt, dignissimi, qui formulas precum Mosaicas fingerent. Si istiusmodi liber exsti- tisset unquam, ejus memoriam inter Samaritanos solum, coloniam Assyriacam, impiam, Deo et ecclesise exosam superfuisse credere, "insani esse hominis, non sanus juret Orestes/' Fateor quidem, plerosque Judseorum sentire, post Esdras tempora, quando scilicet cessante prophetia, per Spiritus et verbi divini contempt um in apostasiam finalem declinaverit ista ecclesia, populum formulis qui- busdam precum in cultu synagogico, atque etiam illo templi usum fuisse; at doctpres Mishnicos, aut Talmudicos, aut sequentium seculorum magistros ullos, certo scivisse, quasnam istse formulae fuerint, vel earum memoriaB quidquam retinuisse, probari non potest. Istas enim liturgias, quse nunc in usu sunt inter Judseos, ecclesiam istam in cultu Dei usurpasse, stultum et nefas est suspicari. De ritibus idem dicendum. Ante impostorem istum Rabbi Jebuda, lingua Hebrasa scriptor Judaicus nullus exatat; neque Gra3ca, prseter Philonem, Josephum, et Jesum Syrachidem. De rebus hisce apud illos altissimum silentium. Quis autem mihi fidem faciet, istum Rabbi Jehuda vel sequaces ejus non mentitos esse, cum innuarit, lios vel illos ritus in usu fuisse ante urbis exci dium, cum sciam, eos in multi majoris momenti rebus et historiis impudentissime mentiri? Patres etiam ipsorum, illis meliores, si unquam exstiterint Adami posteri, quibus meliores esse potuerint, multa inepte et superstitiose finxisse, ipsa veritate teste, docemur. In ipsis autem mentiendi finis, scopus, terminus nullus, ita ubivis data opera videntur sibi invicem in mendaciis horrendis excogitan- dis palmam prasripere contendere. Exemplis baud opus est; sciunt, qui nondum a3re lavantur. Sed in rebus suis propriis iis credendum esse aiunt viri docti; quare, inquam? cum nullibi magis, quam in rebus propriis nugatores et mendaces esse deprehendantur? Sed audiamus virum doctissimum causam rabbiriorum propriis verbis agentem, de Jure Gen. apud Hebr. lib. ii. cap. ii. " Si cm," inquit, " hie dubium forsan occurrat, utrum corpori et scrip toribus Talmu- dicis hujusmodi in rebus, quatenus historicaB sunt, id est, quatenus in eis pro jure qualicunque Ebrseis veteribus recognito atque usitato traduntur, fides sit habenda, eo scilicet, quod corpus illud, quo jam habetur contextum, scriptoresque illi cseteri seculorum sunt templi urbisque excidio recentiorurn, is forsan etiam dubitabit de Justiniani

398 DE EITIBUS JUDAICIS A CHBISTO OBSERVATIS. [LIB. V.

seu Triboniani fide, dum Modestini, Papiniani, Florentini, Alpheni, Proculi, Celsi, ejusmodi aliorum, qui trecentis aut circiter sunt Justiniano annis vetustiores, sententias atque scita juris alibi non reperta, nedum quando leges duodecim tabularum, quas plurimis etiam hisce seculis antevertunt, in digestis alibive enarrat memo- ratve;" quibus similia subjungens tandem concludit, "Rationem dubitandi sive in jure, sive in theologia, sive in historia, sive uspiam alibi ex hac sola causa (rebus caeteris, quse circumstant fidei neuti- quam refragantibus) admittere, nihil aliud est, quam universaB ferme antiquitati, ipsique historicaB rerum veritati perperam nimis et moro- sius reluctari."

XYI. Nemo est, quod sciam, qui plura aut speciosa magis protulit ad fidem rumoribus istis Talmudicis, de quibus agimus, concilian- dam. Similia etiam babet vir nobilissimus Josephus Scaliger. Videamus ergo paucis, utriim, quod intendit, consequutus sit Y. Cla, Si quidem parili ista ratione, quse de rabbinis et antiquis juris- consultis proponit, procederent, legitima esset base argumentatio. Sed alia plane res est. Certissimum est, auctorum istorum libros, quorum dicta, placita, responsa in jure civili a posterioribus reci- tantur, aliquando exstitisse, imo turn temporis, cum ex iis laudataB istaB yvw/xa/ exscriptse fuere ; aut etiam ex authenticis hypomnematis, et curiarum regestis, commentariis et rationibus publicis desumptaB sunt. Doctores autem Mishnici et Talmudici ne fingunt quidem, antecessores suos unquam quidquam tale scripsisse, quale iis ubivis ascribunt. Decursis a morte illorum aliquot annorum centuriis, in- certis nescio quibus rumoribus, et tradition ibus vanis nixi, magistros quosvis pro libitu in scenam inducunt, quos haBC vel ilia, dicere aut dixisse, non tarn referunt, quam aperte fingunt. Si libri ante- Misbnici ulli exstarent, aut forsan exstitissent unquam, si monumentis rerum ullis, quse unquam in natura rerum locum occupassent, nite- rentur, si iiltra ipsorum fidem et auctoritatem quidquam afferri po- tuerit, quod ea, quaB memorant, se ita habuisse revera conjecturaB fundandaB par esset aut idoneum; si rerum Judaicarum per aliquot secula status aut conditio, eos dicta et facta antecessorum suorum ante urbis excidium fideli memoria recoluisse suspicioni locum u 11 urn relinqueret, vim aliquam justaB ratiocination is babere videretur insti- tuta comparatio. Verum multo aliter, uti diximus, omnia hie se habent. Deinde fidem inter testium immane quantum distat ! Aliter catuli longe olent, aliter sues. Iis, quorum veracitas in pluribus mihi perspecta est, nolo ob suspiciones aut meras conjecturas fidem detrahere. Illis vero se ad credendum mancipari, quos novit in pluribus, imo pene in omnibus aperte esse impostores mendacissimos, vix hominis est, ne dicam ejus, qui veritatem amat. Antiqui isti jurisconsult!, quos memorat Seldenus, viri graves fuere, docti, probi, et toto orbe celeberrimi; nihil dixerunt, scripserunt, nihil aliis assig-

CAP. XV.] DE RITIBUS JUDAICIS A CHR1STO OBSERVATIS. 399

narunt, nisi palam, aperte, et in luce hominum, ubi si quid secus, quam oportuit justitiae et veritatis observatores sanctissimos, scrip- sissent, a toto pene terrarum orbe falsi insimularentur. Magistri nostri Talmudici caeci, improbi, indocti, in mentem reprobam a Deo traditi fuerunt, qui, ut recte observat Josephus Scaliger de Emendat. Temper, lib. vii., consulto videntur " ignorationem omnium bonarum rerum profited.;" Halophantae, Aretologi, meras affanias in tenebris, et latibulis effutientes, quibus ut quidquam magnum parvumve cre- dainus, ratio nulla reddi potest. Haec autem in genere dixisse sufficiat; qua3 momenti alicujus erunt, in particularium considera- tione expendenda venient.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →