A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 175

Section 175

← The Works of John Owen — Volume 17

XVII. Intueamur instantias particulars, quibus sententiam suam obtinere contendunt viri docti. Sunt nonnulli, quos honoris causa non nomino; qui non tantum more magistrorum inter Judaeos re- ceptissimo precum formulam discipulis suis Dominum nostrum Jesum Christum praescripsisse asserunt, sed etiam verba ilia et petitiones, ex quibus sanctissimam suam oration em composuit, ex formulis inter eos usitatissimis desumpsisse. Videamus itaque, quibus demum rationum momentis, quibusve testimoniis fide dignis id pro- bare satagunt, nam mihi sane vix satis honesta videtur oratio. Ro- garunt, inquiunt, discipuli Christum, ut is eos orare doceret, sicut Johannes discipulos suos docuisset. Johannes vero, uti addunt, morem inter Judseos usitatum, quo doctores discipulis precum for mulas ediscendas tradiderunt, secutus est. Sed omnia hsec ineertis- sima esse, et non tantum tenui sed nullo plane tibicine fulta, esecus pene perspiciat. Fateor, Deum solennes nonnullas benedictionum formulas praescripsisse sacerdotibus Aaronicis; ad illarum etiam instar rabbinos Talmudicos alias excogitasse; an primo octodecim ad numerum ossium in hominis dorso, prout nugantur, nescio ; si eo respexerint illarum primi inventores, eos non nisi more solito ineptiisse, scio. In centum supra octodecim, ob ratiunculas futiles, quas commemorare piget, tandem excreverunt. Omnem magistrum celebrem discipulos suos precum formulas docuisse, et incredibile est, et testimoniis caret. Johannem magistrorum illorum exemplum, quos inscitiae, hypocriseos, superstitionis palam et constanter redar- guit, secutum fuisse, audacter nimis asseritur. Johannem, multo magis ipsum Dei filium, cum caecis Judaeorum doctoribus in ordinem cogere, mihi religio est. Ut Dei nomen religiose invocetur, naturae vox est, et cultus naturalis pars eximia. Qui alios ideo in cognitione et cultu Dei instruendos suspicit, eos orare, seu preces ei fundere, docere necesse habet. Hoc inter discipulos praestitit Johannes, quibus adminiculis et auxiliis usus, incertum; docuisse eos orare certissimum; atque ita pro quibus turn temporis praecipue orare deberent. Dominus noster Jesus Christus, qui tempore praestituto, secundum promissum novi fcederis Spiritum Sanctum in discipulos

400 BE RITIBUS JUDAICIS A CHRISTO OBSERVATTS. [LIB. V.

suos tfhovdag profusurus erat, infirmitates illorum in precibus fun- dendis sublevaturum, omnium, quse unquam ejus ope essent rogaturi, quasi in antecessum summam sanctissimam exposuit. Nam uti Spiritus gratis nihil in nobis agit, nisi secundum normam verbi, ita ne ulli Spiritu freti se decipiant, in omnibus officiis, quibus ejus ope et auxilio prsestandis idonei efficiuntur, eidem verbo attendere de- bent. Libet subjicereannotationem Grotii in Luc. xi. 1, A/'da£ov 55(aaj wpoffsvxsffdai, — " Doce nos compendium rerum orandarum. Neque enim eo tempore syllabis adstringebantur. Sic et a Johanne credibile est, propositam summam precum ad pcenitentiam pertinentium : quomodo hcec Christi oratio continet regnum coeleste. Hinc brevi- arium totius evangelii Tertulliano dicitur, Cypriano codestis doctrince compendium" Haac Grotius. In eadem sententia est Cornelius a Lapide in Matt. vi. 9. " Tradit," inquit, " hie Christus Christianis modum orandi, non tamen prascipit, ut liisce omnino verbis oremus, sed tantum docet res, qua3 a Deo petenda? sunt, et quo ordine, qualique verborum brevitate petendaB sint." Atque ad Luc. xi. 2, notat ex Jansenio, Christum in hac oratione synopsin totius doctrine Christiana? proposuisse ; ideoque MatthaBum illam per prolepsim seu anticipationem, sermoni Domini in monte, quern initio praBdicationis habuit, adjunxisse. Vehementer enim falHtur, quisquis arbitratur, Christum bis eandem precum formulam discipulos suos docuisse. Dominum autem nostrum formulas inter JudaBos usitatas levi muta- tione facta in rem suam accommodasse, uti aliqui loqui amant, nimis audax est assertio. Yana sunt, et nugaB, Talmudicorum rabbinorum deliria et somnia, quibus, ad figmento huic fidem astruendam, non- nulli utuntur. Nescio quis Longus nostras laudat in causa hac Josephum Albo Ikkar, quasi Ikkar esset nomen viri qui librum scripsit, cui titulum fecit D'npy "1DD. Sed magnis exemplis in hisce erratur. Ipse Baronius, ad an. 34, num. 134, simili errore, eventu contrario, nomen libri cuiusdam rabbinici putavit fuisse Alphes; quod nomen erat ipsius scriptoris; dicitur scilicet, Dzbx n. Ei autem addit Jacobum Turim; cum R-abbi iste Jacobus scripsit librum, D'niB WiK, " Arba Turim/' — hoc est, quatuor ordinum ; quod idem est, inquit Casaubonus, ac si quis laudaret inter auctores, Tullium de Natura, quia Marcus Tullius libros scripsit de natura deorum.

XVIII. Emanavit sine dubio absolutissimum illud oratiomim omnium exemplar, atque communionis nostraB cum Deo colendas ex- actissimum compendium in Juda^orum ypffiMutfyvrw notitiam, qui a fidei professione tandem penitus deficientes, usum tamen nonnullo- rum, qua3 inter Christianos didicerunt, in ritus Mosaicos non incurren- tium, retinuerunt. Ab iis nee aliunde prodiit fama ista tenuissima, petitionum orationis Dominicas, quam rabl)ini Talmudici habuisse videntur.

CAP. XV.] DE RITIBUS JUDAICI3 A CHRISTO OBSERVATIS.

XIX. Porro : baptismi ritum ab eo, qui turn temporis in usu erat apud Judseos, Christum mutuasse, multis probare conatur amplissi- mus Seldenus de Syned. Yet. Heb. lib. i. Alii idem agunt. Apud Judaeos duo fuerunt proselytorum genera. Primum, n^nn +ftt sen "proselytidomicilii;" et pis nj, seu " prose! yti justitiae," secundum. Proselyti justitise omnium privilegiorum ecclesiasticorum participes fuere, et plane in censum populi Dei veniebant. Horum erat Ebedmelech, Jer. xxxix. 16-18. Hos omnes in admissione sua in statum istum non tantum circumcisos, sed et baptizatos fuisse, viri docti decent; atque confidenter affirmant, nunquam proselytum justitise factum fuisse, quanturnvis circumcideretur, nisi irjsuper bap- tismo tinctus esset. At vero, ut quis omnium privilegiorum ecclesioa istius particeps fieret, sola circumcisione opus fuisse, expressa sacrae Scriptura3 testimonia docent. Ita enim se lex habet, Exod. xii. 48, t( Si peregrinabitur apud te peregrinus, qui facere voluerit pascha Jehovae, circumciditor ei omnis mas, turn demum accedito ad faciendum ipsum, et esto sicut ipse indigena terrae; et nullus prse- putiatus vescitor illo." De baptismo rabbinico, ouds yfi. At ex alia institutione legali hunc proselytorum baptismum ortum duxisse, arbitrantur. Eadem, inquiunt, lex erat proselytorum et indigenarum, Exod. xii. 49; Num. xv. 15; hoc est, eadem lege ad eadem officia praestanda seque tenebantur. At baptizati, inquiunt, fuere Judasi omnes. Unde, inquam, id apparet? Ex cap. xix. 10 Exod. Ante dationem legis edixit Jehova Mosi, dixitque, " Ito ad istum populum, ut sanctifices eos hodie et eras, et lavent vestimenta sua." Toto autem populo ad mandatum hoc divinum solenniter baptizato, non. opus erat, ut ritus iste in illo iteraretur. Proselyti autem, quo populo conformes redderentur, ritum istum suscipere necesse habu- erunt. Sed ea lavatio vestium erat. Per vestes, inquiunt, to turn corpus intelligitur. Id unde constat? magistri ita docent. Yerum, ut iis credamus adversus expressa Scripturae testimonia, ratio nulla est. Ipsum Seldenum audiamus, de Syned. Yet. Heb. lib. i. cap. vii. p. 65. " Frequentissimum," inquit, " esse apud Talmudicos morum suorura superinductorum atque in legis sacra3, uti aiunt, sepem seu muni- mentum humanitus receptorum rationes e sacri sermonis contextu aliquo verbisque, non velut ex institute, sed exemplo, aut analogic!, aliqua, petere, nemo eis paulo assuetior ignorat. Idque saape ita fit, ut audacius multo, quam par est, verba ipsa in ejusmodi morum confirmationem, in longe alium proeter genuinum periochaB sacra? seusum distorqueantur/' Id vero ab iis factum esse in loci hujus distorsione, nolo suspicari, cum res ipsa pateat. Porro: lavatio ha3C vestium unicas illi occasioni, praasentise scilicet divinaa peculiar! in legislatione reverentise exhibendoe, inserviebat, neque ad statum Dei cultum pertinuit. TJt corporum baptismi necessitas, stato tt solenni in ornne sevuni ritu, ex uuica vestium lavatione, eaque caii^aj

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →