A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 178

Section 178

← The Works of John Owen — Volume 17

408 ECCLESI^ JUDAIC^E DEFECTIO FINALIS. [LIB. VI.

jurat, quod immutabiliter in secula sacerdotio sit functurus. At hie miserrimo subterfugio utuntur hodierni apostatse. ID'3, inquiunt, non tan turn sacerdotem significat, sed et principem; libentissime vero se admittere, Messiam fore principem. Et hoc sane eipvpa rabbinis est dignissimum ; quia frivolum plane et nugatorium. Melchisedech rex Salem dicitur, et fl v? ^? I^P ; hoccine est princeps an sacerdos Dei altissimi ? Cur, quaeso, eum principem esse diceret, cum dixisset regem, cum ID3 nunquam principem denotet, nisi qui sit rege minor et inferior? Deinde sacerdotis erat, non principis, aliis Dei nomine benedicere; quod 1^3 hie fecisse legitur, Gen. xiv. 18. Neque ordinis peculiaris princeps erat Melchisedech, sed sacerdos. Neque, uti diximus, Cohenim, cum ad statum civil em vox ilia transfertur, reges unquam significat, seu eos qui summa potestate prasditi sunt, sed eos tantum qui in secundis tertiisve consistunt ; qualem virum principem Messiam suum futurum Judaei nolunt admittere.

V. Porro : Messias non regni Melchisedechiani sed Davidici haeres constitutus est; atque in Davide regalis ejus ofncii typus erat praeci- puus, cum is in ecclesia regnaret, Ps. ii., ille alter inter gentes. Necesse ideo erat, ut Messiaa adventum exciperet constitutionum Mosaicarum fj,srd@sai<; et a<pavi<f/Ao$. Ex antedictis etiam accedit argu- mento non leve momentum. Urbs Hierosolymitana omnis cultus solermis sedes Dei jussu constituta est. Id non diffitentur apostatse. Adveniente vero Messia ^C1^ ubivis locorum per totum terrarum orbem Deo oblatum fore, praedixit prophetarum ultimus, Mai. i. 11. Et ne quid deesset veritati huic astruendse, quse Judaismo praesen- tissimum exitium affert, praenunciat Deus, se diebus Messise sacer- dotes et Levitas ex ipsis gentilibus sibi assumpturum, Isa. Ixvi. 21. Atqui hoc non magis cum Judaismo consistere potest, quam lux cum tenebris. Perspicaciores Judasorum vi veritatis coacti tandem manus dant. Auctor Sepher Ikharim non tantum expresse affirmat legem mutabilem, sed etiam respondet ad arguraenta, quibus in libro de fundamentis legis, earn aeternam esse, probare conatur Mai- monides. Postquam enim rationes K M. B. M. recitaverat, addit lib. iii. cap. xiiL: n:n^n vbw a^inD urx^ X^DJ nyin nr y*w i^xa^ s^« nv6«n n*Virl; — " Si quis/' inquit, " hujusmodi rationes attentius con- sideret, inveniet eas non convincere, legem divinam esse immuta- bilem;" atque sigillatim ad eas respondet. Et cap. xx. expresse docet, Messiam prophetam fore Mose majorem, quique instituta ejus mutandi jus sit habiturus. Similia docet R. Moses Nachmanidea in Deut., sect. D^IM. Haac vero obiter et ug lv irapoSw.

VI. Haac ilia erat ecclesiaa Judaicaa fatalis apostasia, ab omnibus Mosaicae theologias principiis et fundamentis palam deficientis. De- fectionem comitata est ultima morum corruptio. Rejecta veritatis coelestis efficacia, quaa sola hominum. sceleribus metam modumque constituere potis est, totus pene pcpulus in omne scelus projectis-

CAP. I] DE THEOLOGIA EVANGELICA. 409

simus, et flagitiis perclitus, ultimam sibi acceleravit ruinam. Repu- cliato autem et nefarie sublato Dei Filio, anima et vita theologise Mosaicse, sine cujus salutari et vivifico influxu corpus ea erat inutile, — seu cadaver potius, ei non absimile (forsan id ipsum) circa quod Michael! cum diabolo lis intercessit, — cum theologorum neminem amplius ad Deum perducere possit, nee nomine theologise digna videtur. Est etenim, prout earn recte definit Anton. Hnlsius in prsefatione sua ad librum de Messia, theologia Judaica, " doctrina ab hominibus in Talmud e tradita, constitutionum forensium et ec- clesiasticarum in politia Judaica olim observatarum, et denuo in e& per Messiam restaurata, ut Judaei beate in mundo vivant, observan- darum seriem comprehendens;" quae, quam procul absit a natura et fine omnis veraB theologise, quivis facile judicet.

VII. Ex duplici autem causa erat, quod non nisi aliquot annorum mora interposita post MessiaB promissi repudiation em, mundus hie theologorum apostaticus igne, cui olim destinabatur, sit abolitus. Etenirn primo ipsi apostatae avaKoXoyvroi reddendi erant. Necesse ideo erat, teste ubivis Paulo, ut iis non tantum in tota Judsea, sed per omnes inter gentes dtaaKopag, priusquam exitio ineluctabili gens deleretur, annuntiaretur evangelium. Deinde in populo adhuc latuit residuum illud electionis per gratiam evocandum, antequam ei superveniret r, Ipyrt tj$ r&\o$. Ob has, inquam, rationes con- tinuata est in tolerantia aut longanirnitate Dei ecclesia ista per annos aliquot, postquam manum ultimam fatali defection! admo- vissent apostatas. De excidio hoc consulat lector historiographum nominatissimum avrovrviv, Praafat. ad lib. de Bell. Judaic., et lib. vi. cap. ix. 12, 26, lib. vii. cap. ix. 11, 12, 15, 16, 24, 28. Non homines narrat, sed monstra; non cladem memorat aut gentis ex- cidium, sed miseriarum omnium, quas unquam pertulit humanum genus, abyssum inexhaustam. Atque hunc finem habuit ecclesia apostatica Judaica, postquam a reformatione Ezraitica annos 527. Deus earn multa longanimitate tolerasset.

LIBER VI.

DE THEOLOGIA EVANGELICA PROPRIE SIC DICTA.

CAPUT I.

Operis snscepti momentum et difficultas — Quorundam avdct^eiot notata — Theo logise evangelicse auctor ; unigenitus Dei Filius— Adventus ejus tempus — Plenitudo temporis quce — Cultus idololatrici *>tpy, et philosophise ; humane etiam dominationis— Omnium instaurationis exspectatio — "Plenitudo tem poris " a Deo destinata— " Dies ultimi " qui ; ecclesia} Judaicae. I. AD finem operis properamus, nondum tamen propositum asse-

cuti Theologiam Christianam ex professo et data opera primb et

tJUUU

410 DE THEOLOGIA EVANGELICA. [LIB. VI.

pene unice enarrandam suscepimus. Nee doctrina evangelica, sed is mentis nostrse habitus, quo earn amplectimur, inita ratione operis, maxime nobis obversabatur ante oculos. In hunc ideo locum re- jecimus, quaa theologian subjectum proprium respiciunt, ad omnem quamvis peccatorum theologiam aaque pertinentia. Non alium autem in hoc coelestis sapientiaB studio apicem mihi assequutus vi- deor, quam quod, cum hisce de rebus disseram aut loquar, me misere balbutire sentiam. Etenim in iis, quse IK ^povg tantiim percipimus, versamur, et quorum totam scientiam nemo haurire potest, nisi cui Deo apstiug frui licuerit, 1 ad Cor. xiii. 12. Neque est, cur tenui- tatis nostras aut etiam ignorantiaB verecundia nos commoveri diffite- remur, cum putantem se hie quidquam (perfecte) scire, nescire omnia pronunciet apostolus ejusdem epistolse, cap. viii. 2. Ea sane est nonnullorum, juvenum praesertim, qui nomen suum theologiaa de- disse profitentur, avQadzia, ut, quamvis doctrinae evangelicae scientia ex tribus vel quatuor libris vix inediocriter sint instruct!, tamen eo se gerunt supercilio, quasi aut soli saperent, aut nomen haud ince- lebre inter sapientissimos se mereri arbitrarentur. Imo bene esset, si tibi tantum Suffeni, non alios etiam magno suo malo despicerent, qui ea sapientia revera imbuuntur, quam ineptissime se assecutos esse sfloriantur. Vere olim dictum a Seneca: " Puto, multos ad

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →