2. Secundo, " Iterum nasci eum oportere docet, seu spiritualiter renatum esse, qui doctrinam istam, quam exhibet, salutariter aut utiliter cognoscere velit, hoc est, in eum finem, cui ab auctore sanc- tissimo destinatur." Atque hie immane quantum distat ab omni humana sapientia. Sint etenim homines omni literarum genere excultissimi, ad supremum humani ingenii captum, intendant mentis nervos omnes et aculeos, nihil intentatum relinquant, nisi tamen renati fuerint, impossibile est, ut doctrina hac salutariter imbuan- tur: "Nisi enim quis renatus sit," inquit Dominus noster, "non potest videre regnum Dei/' Joh. iii. 3. Kegnum autem Dei exponit liasc theologia. De hoc vero principio postea pluribus agendum.
3. Deinde, tertio, " Neminem renasci nisi virtute Spiritus Sancti, cujus efficaci operatione e morte spirituali ad vitam traducuntur, quotquot ex Deo nati sunt/' Joh. iii. 5, 6, i. 13; Tit. iii. 5.
4. Ac proinde quarto, " Spiritum ilium Sanctum solum quenquam in salutarem hujus theologias perceptionem posse introducere; seu intellectum cuiquam largiri, quo doctrina evangel ica salutariter intel- ligatur, Joh. xvL 13; 1 Joh. ii. 20; 1 Cor. ii. 10-16; 2 Cor. iv. 6; atque ejus proinde opem et auxilium propriis viribus diffisos, assi- duis precibus expetere eos omnes, qui theologise huic operam dant, oportere/' Luc. xi. 13; Jac. L 5; Eph. i. 17, 18.
5. Quinto, " Cultum Dei virtute hujus theologige institutum spiri- tualem esse, cujusque gloria in hominum oculos minime incurrat, aut carriali cujusquarn intellectui sit exposita/' 2 Cor. iii. 6-10, et Joh. iv. 21-24.
6. Denique, "Omnes Dei in Christo cultores, secundiim theo- Iogia3 hujus normam, ejus virtute a mundo separari, ac proinde abs eo, ob istam causam, et quod Spiritum Sanctum recepermt, cujus iste capax non est, odio habitos semper atque habendos/' 2 Cor. vi. 14-18; Joh. xv. 18, 19, xiv. 16, 17; Gal. i. 4, etc. Kupiae ver6 istas 3ogag ipsam hanc theologiam pluribus urgentem postea vide- bimus.
VOL. XTII.
418 DE THEOLOGIA EVANGELICA. [LIB. VI.
CAPUT III.
Theologia evangelica, quid — Ejus cognitionis varii gradus, et modi — Modus primus — Relatio intellectus mere naturalis ad doctrinam supernaturalem — Non est theologia proprie sic dicta — Quo sensu et quousque veritates spirituales, sine speciali ope Spiritus Sancti, percipi et intelligi possint — Propositiones veri- tatis coelestis in methodos digestae, producunt philosophiam Christianam — Linguarum et scientiarum cognitionis, in veritate divina addiscenda, usus — Scientia rerum divinarum, qua3 sine speciali ope Spiritus Sancti comparatur, qualis — Theologia evangelica non est — Eorum. qui ea imbuuntur, probatio.
I. OSTENDIMUS theologiam evangelicam doctrinam esse in evan- gelio per Christum revelatam. Ejus doctrinse cognitio theologia est, quatentis subjectum occupat. Ea autem cum aliis scientiis id com mune habet, quod pro subjectorum, quibus inest, discrimine, medio- rumque, per qua3 communicatur, varietate, varios gradus admittat Sed insuper etiam habet varios modos doctrinam objectam perci- piendi vi principiorum capite superior! expositorum, quod ei est sin- gulare. Horum primus in ea ratione consistit, quam ad doctrinam spiritualem et supernaturalem intellectus mere naturalis, seu hominis in statu naturae habere potest ; in ea, quam speciali ope et virtute Spiritus Sancti excitatus et elevatus, seu hominis renati obtinet, alius. Horum autem uterque varios gradus admittit. Nos modum ilium percipiendi seu intelligendi doctrinam evangelicam, qua3 com- munionis omnis cum Deo obtinendaB norma est, quern mens humana sine speciali Spiritus Sancti ope aut gratia adipisci potest, quern theologiam proprie dictam constituere negamus, primo in loco paucis expediemus.
II. Evangelium doctrina est de Deo Patre, Filio, et Spiritu Sancto ejusque cultu, nostraque obedientia ei debita. Doctrina ista, sua natura hominum conscientias stimulat ad obedientiam istam pra3- standam, Tit. i. 1, ii. 11, 12. Insuper animas ad exspectationem fruitionis Dei excitat. De hisce vero omnibus, vera sententia in propositionibus, quarum sensus rationi humane pervius est, imo obvius, continetur. Neque enim propositionum claritate ulli scien tiarum humanarum cedit doctrina hsec coelestis; imo hac ex parte inter omnes alias scientias longissime eminet. " Perspicue" scripta est doctrina, ut " percurrat lecturus earn/' Hab. ii. 2. Verbum suum dedit Deus, " prasceptum prsecepto, praeceptum pijsecepto, de- lineatio delineationi, delineatio delineation!, pauculum hie, pauculum illic," Esa. xxviii. 10; Heb. v. 13, 14. Propositiones itaque istse, quaa res maximi momenti, seu prascipua hujus theologia capita con tinent, partim ab ipsorum verborum, quibus uti placuit Spiritui Sancto, summa, atque ad res, de quibus agit, enarrandas aptitudine singulari, partim a frequentissima ipsarum rerum inculcatione, adeo clarse sunt, atque omnium oculis exposita3; ut neminem pene eorum
CAP. III.] DE THEOLOGIA EVANGELICA, 419
sensus genuinus lateat, nisi maximis prsejudiciis impeditum. Con- cedimus ideo, omnem hominem, ration e et intellectu pra3ditum, eorumque usus compotem, pro ingenii sui modulo, industries gradu, medioruraque externorum, quibus in veritate addiscenda utitur, efficacia, posse, sine Spiritus Sancti ope salutari, verum propo- sitionum istarum sensum eruere, sententiam percipere et tenere. Ineptissime itaque garriunt sophistaB, qui sententiam nostram de spiritual! rerum in evangelio revelatarum natura, atque mentis hu- manse nativa caBcitate, unde nemo eas nisi virtute salutari Spiritus Sancti fretus spiritualiter percipere possit, huic alteri de perspicui- tate et claritate propositionum, quibus in sacris Scripturis doctrina vera et salutaris continetur, adversari clamitant.
III. Porro : concedimus, praBcipua hujus theologise, seu doctrinaB evangelicse capita, qua? scilicet ad Dei cultum, nostramque obedien- tiam prom oven dam maxime pertinent, in ordinem, seriem, et metho- dum, secundum artium et scientiarum philosophicarum regulas digeri et cogi posse. Cum enim inter res ipsas in evangelio traditas qua> dam sit realis et mutua dependentia, quin earum ad invicem relatio ordine quodam, et quasi rt^vixus exponatur, nihil est, quod obstat. Symbola, confessiones fidei, catecheses, loci communes, atque id genus veritatum evangelicarum dispositiones methodicaa aliaB, ei operi inserviunt. Doctrina autem eo modo digesta et compacta, nihil omnino habet, quod superet captum aut intellectum hominum mere rationalem. Non de rebus ipsis loquor, sed propositionibus, qua3 sunt rerum signa. DoctrinaB autem evangelicse, eo modo tra- ditaB et expositse, notitia aut comprehensio mere naturalis, est philo- sophia quaBdam Christiana; quaB sapientiaB omni GraecanicaB, seu mere humanas plurimis prasit parasangis. Cum enim omnis cognitio sit perfectio quaadam intellectualis, ea, quaa maxime certa est, atque circa maximum et supremurn objectum versatur, aliis omnibus anti- stat. Ejus autem generis est philosophia hasc Christiana, ad omnem ethnicorum hominum sapientiam sive scientiam collata. Nam et objecta infinite distantia ab omnibus philosophic naturalis objectis proponit, atque regula verum a falso discriminate nititur prorsus infallibili, cum ilia altera miser^, cornmunium conceptuum incerti- tudine fluctuetur.