IV. Brevi indicatur^ sub uno aspectu res ha3c tota poni potest. Omnis divina veritas est in Scripturis per Dominum nostrum Jesum Christum revelata. Ea doctrina theologia est ev angelica, in ab- stracto considerata. Ilia vero in propositionibus, quarum sensus rationi humane est expositus, continetur. Propositiones istaB cum conclusionibus legitime ex iis elicitis, seu earum sensus verbis aliis, et terminis philosophicis admistus, in systema disciplinare compingi possunt et solent. Linguae, quibus omnis veritas tradita est a Spi- ritu Sancto, Hebrasa sunt et GraBca. Illarum inde linguarum cog-
420 DE THEOLOGIA EVANGELICA. [LIB. VI.
nitio, omnibus utilis, aliquibus sub Dei providentia necessaria. Ad ilia etiam, quse Scripture sacrse cum aliis libris communia habent, rite intelligenda, utile est, ut ad earum studium accedens, iis scien- tiis, quse sensuum rationaliurn per verba congrua exposition! inser- viunt, sit instructus. Ilia vero pauca sunt, nee magni momenti, neque ad veram sapientiam spiritualem multum conferentia. Omnes verse ratiocinationis modi ad logicam pertinent; etiam sophisticse detectio. Summa autem ratiocinatione in sacra Scriptura Spiritus Sanctus utitur. Ea ubi ad regulas dialecticas reduci non potest, evenit aut ob defectum artis ipsius, prout vulgo docetur, vel quia deficit ingenium humanum vias modosque verse ratiocinationis in- vestigans. Loquitur etiam secundum usitatas in iis linguis dicendi formas, quas in artem grammaticam compegerunt viri docti. Rhe torics eadem est ratio. Hisce ita dispositis, dicimus, quemque hominem rationis compotem, sine ulla speciali, seu salutari, Spiritus Sancti ope aut auxilio, ingenii acumine naturali, atque istiusmodi mentis dotibus, quas olim Deus ethnicis largitus est, fretum, ordi- nariis adhibitis mediis, inter quaa eminet linguarum et artium com- munium cognitio, scientiam theologicam sibi comparare posse, seu habitum intellectualem, quo sensum doctrinse theologicse proposi- tionibus expositse percipiat, de ea subtiliter discurrat, copiose earn enarret, fideique quos vocant articulos explicet, confirmet, defendat, eodemque plane modo erga veritatem divinam afFectum esse posse, quo in iis eruditus, erga scientias mathematicas est affectus.
V. At vero scientiam hanc theologiam esse Christianam proprie dictam, negamus; quique ea solum instructi sunt, quamvis ad sum- mum subtilitatis acumen et fastigium ascendant, philosophos Chris- tianos censemus, non theologos evangelicos. Non temere autem nos hsec pronunciasse, fusius posthac ostendemus in verse theologise descriptione. Sufficiat hie, quasi in transitu, nonnulla rationum capita, quibus scientiam quam exposuimus theologiam non esse pro- bamus, atque argumenta, quibus, qui ea solum sunt instructi, Spiritu vero sanctificante destituti, se non esse theologos, ostendunt, innuere.
VI. Yera theologia ea est divinse mentis et voluntatis cognitio, quam Deus ipse requirit. Vid. Ps. cxix. 27; Jer. xxii. 15, 16; Joh. xvii. 3; 1 Joh. ii. 3, 4, et iv. 7. Ea autem cognitio, quam sui atque voluntatis suse Deus requirit, Deo placet, 1 Chron. xxviii. 9; Hos. vi. 6. Is etiam, qui ea instructus est, illi gratus est et acceptus, Jer. xxiv. 7. At talis non est ea scientia, quam descripsimus, ubi sola est. Neque enim aut ipsa Deo grata est, aut quemquam Deo gra- tum reddit. " Qui enim in carne sunt, Deo placere non possunt," Rom. viii. 8. Vid. 1 Cor. xiii. 2. Deinde cognitio ista sui, quam Deus exigit, ipse promittit, Jer. xxxi. 33, 34 ; Joh. vi. 45. At neuti- quam promittitur in feed ere gratise disciplinaris ista veritatis ccelestis scientia, neque ejus virtute cum horninibus communicatur. Ea enim
CAP. 1II.J DE THEOLOGIA EVANGELICA 421
a salutari Spiritus Sancti operatione proficiscitur, 1 Job. ii. 20, 27; Eph. i. 17, 18. Secundo, qui vera theologia imbutus est, "is lux est in Domino," Eph. v. 8 ; vocatus scilicet " e tenebris in lucera admirabilem," 1 Pet. ii. 9; Epb. iv. 21-24 At non obstante ilia altera scientia, is, cui inest, csecus est, 2 Pet. i. 9, et e<rxori<f{jt,evoe rfi diavota, Eph. iv. 18, atque ei vera sapient ia divina stultitia est, 1 Cor. ii. 14, 15. Porro: nullum finem vera3 theologise e\ angelicas ista scientia assequitur. Neminem enim Deo in Ghristo conformem reddidit, neminem ad Deo obediendum idoneum et potentem; ne- mini communionem cum Deo Patre aut Filio parat ; neminem ad Dei fruitionem perducet unquam. Earn autem seientiam, quse tenebras naturales vitiosas ab intellectu neutiquam dispellit, quse neminem lucem in Domino, Deo gratum aut Christo conformem reddit, quse in Dei communionem amicitiamque neminem dirigit, aut ducit, quse neque vita seterna est, neque vitam seternam sibi nexu individuo conjunctam habet, cognitionem illam Dei esse, quam ipse requirit in evangelio, nemo opinor, qui se Christianum profitetur, affirmare ausus erit.
VII. Quid quod plurimi scientia hac instructi, se non esse theo- logos evangelicos, propriis indiciis se produnt? Etenim ut internam et spiritualem obedientiam evangelicam, seu 6<r/&Y?jra rrjs u\vQtia$ taceam, qua cum nihil prorsus conjunctum habent, ipsa externa virtutis et pietatis opera rarissime est ut diligenter curent. Ubi sane accedit ad seientiam istam, qua ssepissime inflantur, convictio legalis, vi et efficacia Spiritus cordi impressa, in servilem mentis statum redacti et terroris divini formidine percussi, plurima officia religionis aliqua animi affectione praestare coriantur. At convictio ista ad seientiam illam baud pertinet, neque ex ea emanat; cum plurimi nexu et virtute ejus teneantur, qui rerum divinarum cogni- tione mediocriter tantum sunt instructi, multique scientia ista ex- cultissimi, ab ejus efficacia plane liberam vitam agant. Amota autem eorum consideratione, quse ex scientia ista oriuntur, neque earn necessari6 corisequuntur, illam ad vitas sanctimoniarn ne tan- tillum conducere, neminem ambigere sinunt plurimorum ea instruc- torum mores, et conversatio nomine Christiano indignissima. Porro: cum -V^K^/XO/ sint, neque Spiritum habeant, ille ipse Spiritus atque dona ipsius vere evangelica despicatui iis sunt et deridiculo; etiam ad versus Sanctissimum Christi Spiritum in iis omnibus, quibus se- cundum promissum novi fcederis gratiose eum largitus est, perpetuas excercent inimicitias. Cum enim philosophiaB illius, qua instructi sunt, pars aliqua sit, omnia bona evangelica uni Spiritui Saucto accepta ferenda esse, ilium palam, directe et apertis verbis contem- nere saapius verecundantur : at operationes ejus salutares omnes, atque privilegia ista ccelestia, quorum per ilium fideles participes fiunt, petulantibus perstringere facetiis iis solenne est; im6 nun-