A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 184

Section 184

← The Works of John Owen — Volume 17

422 DE THEOLOGIA EVANGELICA. [LIB. VI.

quam sibi magis sunt Stiffen!, aut profanis quibusdam irrisoribus in deliciis, quam ciim se scite et jocose Spiritum Dei piis inliabitantern exagitare putant. Deinde ; cum nulla dona regni Christi acceperint, quemcunque tandem locum in ecclesiis occupant, aut nihil omnino, aut parum certe conferunt ad sedificationem corporis in charitate. Quamvis enim in iis, qua3 cum aliis scientiis communia habet theo- logia Christiana, seu doctrinis evangelicis philosophia permistis, dis- putatores acerrimi et ignei, indagatores subtiles evadant, sintque librorum saepenumero helluones maximi, cum tamen ad populum in evangelii mysteriis instruendum accedunt, toti frigent, et phale- ratas ultra oratiunculas, evangelicarum instructionum et exhorta- tionum loco plebi Christianas obtrusas, nihil est, quod sapiunt, aut agunt, munere ministerial! specie tenus fungentes. Egregia sunt, quae habet Hieronymus ad Paulinum, cap. v. " Taceo," inquit, " de mei similibus, qui si forte ad Scripturas sanctas post seculares literas venerint, et sermone composite aures populi mulseririt, quicquid dixerint, hoc legem Dei putant, nee scire dignantur, quid prophetae, quid apostoli senserint, sed ad suum sensum incongrua aptant testi- monia; puerilia sunt haec circulatorum ludo similia, docere quod ig nores, imo, ut cum stomacho loquar, ne hoc quidem scire, quod nescias."

CAPUT IV.

Theologise evangelicse subjectum proprium — Hominum omnium in duo genera distributio ; renatorum et irregenitorum — Soli renati theologi Christiani — Quo sensu a moralis philosophise auditu juvenes arcent philosophi — Solos renatos theologos evangelicos proprie dici probatur — Auctoritas apostoli, 1 Cor. ii. 14 — Ipsius Christi, Job. iii. 3, viii. 47, i. 13, v. 37 — Non-re- natorum eftvtetftlti spirituals — De csecitate et morte spiritual! — Theologies evangelicae solus auctor Spiritus Sanctus, solus earn docet — Illo destituti omnes non renati, earn discere non possunt — Theologise finis primus ; Deo conformitas — Eum finem nemo non-renatus assequitur — Communio cum Deo, verae theologise finis secundus — Dei fruitio, tertius — Horum nullum assequi tur non-renatorum theologia.

I. DE theologia evangelica in concreto; vel prout subjectum aut mentes hominum occupat, hie agimus. Quinam ideo, qualesve sint, qui ea instruuntur, primo in loco dicemus.

II. Omnes homines, qui hie coram Deo, omnium judice, rectcre, remuneratore vitam agunt, — cum id ipsum, nempe quod coram Deo vivant, respectum habeat ad prassens eorum officium et finem ulti- mum, — sunt vel renati vel irregeniti. Status renascentise spiritualis multoties meminit sacra Scriptura. De unoquoque ideo homine affirmari potest vel negari, eum esse renatum. Qui ad eum statum neque pertinent absolute, neque non pertinent, nulli sunt. Hue

CAP. IV.] DE THEOLOGIA EVANGELICA. 423

illuc, ejus respectu, propendere vel dependere quidam videntur. At absolute, quod aiunt, loquendo, omnem hominem vel renatum esse, vel non esse renatum, fatentur omnes, quibus notum est et placet evangelium. Huic innituntur, omnes alise, apud sacros scriptores, in pios et impios, sapientes et stultos, fideles et infideles, sanctos et impuros, justos et injustos, human! generis distributiones. Cuncti enim renati utcunque peccatis, quse gratiae novi fcederis ambitum non excedunt, sint obnoxii, eoque aliquoties, hujus vel illius facti particularis respectu, eorum nonnulli gravissime peccent, quantum autem ad statum spiritualem, in quo coram Deo ambulant, eique vivunt, pii sunt, sapientes, fideles, sancti, justi, atque ita a Spiritu Sancto dicuntur; impii vero stulti, infideles, impuri, injusti, quam- vis officiis divinis humanisque nonnullis incumbant, irregeniti ad unum omnes; nam " qui in carne sunt, Deo placere non possunt." Et denominatio statum, non factum hoc illudve, sequitur. Solos autem renatos theologise hujus evangelicse capaces et participes esse asserimus ; aliis omnibus, qui se ei operam dare prse se ferunt, ad classem philosophico-theologicam ablegatis. Quge antea diximus veritati huic suffragantur : rem totam ante oculos omnium ponet orationis progressus. Ipsam thesin hie paucis confirmare sufficiat.

III. Et quidem si Aristoteli licuerit, juniores, pravis affectionibus obnoxios et mancipatos, eatenus a finibus philosophise suaa moralis amovere et ejicere, ut ne auditores quidem ejus idoneos eos statue- rit ; quanto magis licebit homini Christiano, eos, quos non tantum vitiis et peccatis obnoxios, sed et in iis demortuos noverit, a vera theologia evangelica extraneos pronunciare. Etenim ego juvenes quam plurimos ebriosos, furiosos, intemperantes, libidine languidos, et marcidos novi, qui moralem doctrinam Aristotelis tanquam ungues callerent, atque abstrusioribus ejus captibus quotidie subtiliter dispu- tare solerent. Istiusrnodi nebulones, vitiis madentes, nihilo plus philosophorum, quam bonorum hominum, hoc est, ne micam quidem habere, non tantum Aristoteles, sed et unanimi consensu, totus an- tiquorum sapientum chorus pronunciaret. Eo saltern jure utamur Christiani; neque eos, quosistis coram Deo nihilo melioresesse credi- mus, ob disciplinarem doctrinarum aliquot evangelicarum scientiam, inter theologos Christianos et genuinos Domini Jesu discipulos re- censeri patiamur. Imo in tantum absunt veterum nonnulli, quo istiusmodi homines pro theologis habeant, ut eos nomine Christiano plane indignos pronuncient. Ita Justinus Apolog. ad Imp. : O/1 d' &v (*n evpfaxuvTai fiiovvrsg ug edidags (scilicet, Christus) yntfifyetiitiu M cvrsg Xpiffriavoi, xav \siyugiv 8ia yXwrr>jg ra rov Xpiffrov diddyftara' oD •yap rovg povov Xsyoi/rag, aXXa rovg ra tpya ffparrovrag, ffudrjfftffdat spy xoXafyffOai dz rovg ovx dxo\ovQug roTg diddy/Aaffiv aCrou (SiouvTag, Xtyoftsvovs ds powv xpianavovg, xal vp vpuv &%iov,w— " At enim, qui non ita vivere comperiuntur, sicut Christus docuit, certum id documentum

424 DE THEOLOGTA EVANGELTCA. [LIB. Vt

est, non esse Christianos, quamvis doctrinam Christ! lingua profitean- tur; non enim profitentes tan turn, sed operibus simul professionem confiraiantes salvatum iri dicit. Ceterum eos, qui minus consenta- neam praeceptis ejus agunt vitam, quantumvis Christian! dicuntur, a vobis quoque puniri rogamus." (

IV. Non autem hie fit itidem ac in aliis controversiis, ubi e duo- bus vel tribus locis veritas difficulter elicitur; totum pene evange- lium in hac causa testis est; nee nisi detestandae confusion!, quam in ecclesiam veritatis hujus ignoratio intulit, adversa opinio ortum suum debet. Prolixus essem, et lectori tasdio, si omnia, imo vel plurima, aut magni rnomenti testimonia, qua3 in s,acra Scriptura ex- stant, veritati huic astipulantia, hue congererem. Satis erit argu- mentorum fontes designare. Ita ideo faru$ apostolus, 1 Cor. ii. 14, Tir£//to£ avdpuvog ov ft's^trai ra rov Tlvtuftaros rov 0goD. Yv%txb$ uvOpu- KO$, is est, qui renatus non est; ra rov trvsv/Aaros, quae ille ov ds^rai, sunt omnia ea qnse ad sapientiam evangelicam pertinent, doc- trina prassertim de cruce; hoc est, ea theologia de qua agimus. Sensum rov ov dt%srai proximis verbis enarrat apostolus. Ou dvvarai, inquit, yvuvai, — non potest ea scire; nemo autem eorum scientiam habet, quaa non potest scire. ' Aduvapias istius rationem subjungit. Mupfa, inquit, aurcS l<rr/, et cr^y/Aar/xwg avaxpfosrai, is autem nihil spi- ritualiter dijudicat. Rem ipsam non percipit, quoniam ei sunt stultitia; neque modum, quo solo rite percipi possunt, assequitur Eum autem qui res spirituales neque intelligit, neque intelligere potest, cui stultitia sunt; quarumque non est capax, non esse theo- logum evangelicum mihi quid em videtur. Si qui sunt, qui aliter sentire se putant, non erit contentiosa nostra pagina; nam revera aliter sentiunt, quarn se sentire putant, aut evangelic non credunt.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →