A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 187

Section 187

← The Works of John Owen — Volume 17

CAP. V.] DE TIIEOLOGIA EVANGELICA. 429

sirsira ayovrui u<p' qfAoov svQa vdup effTi, nod rponov , ov xai ^s?g avroi avsy&vvqQ'rifAzv, avayswuvrar — " Quicunque persuasi fuerint et crediderint vera esse, quse a nobis traduntur et dicuntur, ac vivere se ita posse receperunt, orare jejunantes, et petere a Deo priorum peccatorum remission em docentur, nobis cum illis una orantibus et jejunantibus; deinde eo adducuntur a nobis, ubi aqua est,," etc.

II. Nunc vero ubivis pene terrarum infantes baptizamur omnes. Proinde omnium baptismatis participum non eadem prorsus est ratio. Ob solennem istam regenerationis professionem, quam sinceram vere- que evangel icam fuisse, probata inter bonos per aliquod tempus,— aliquando plurium annorum spatium, — conversatio, in prseceptorum evangelicorum observatione accurata posita, ostendit, in baptismi susceptione factam, atque eo symbolo, secundum mentem Christ! confirmatam, in renatorum censum plerique baptizati admissi sunt. Inde fideles sancti, illuminati dicti. Ut quis necessario nasceretur virtute administrations baptismalis, seu ex opere, ut lo- quuntur, operato, serius invaluit perniciosa opinatio. Errorem autem istum periculosum admodum, quam vis antiquum, aliis atque aliis, ne perplueret, obtegerunt recentiores apostatse. Eorum ope, ab Lisce initiis ad necessitatem baptismi exterioris absolutam, et obstetrices ministras, ad infantum Limbum deventum est. Sed isti Spiritum dum uni alligatum eontendunt, amiserunt omnes. Non ita veteres; in quorum tamen scriptis ea confusio saepissime occurrit, cui illorum assignatio, quse renatis solum nar aXqQsiav competunt, iis, qui xara tantum renati fuere, originem suam debet. Non uno in loco a3quivocationern tollit Augustinus, docetque, plurimos a nobis Dei filios dici ob regenerationis sacramentum, qui re vera ex Deo nati non sunt. Ast inde etiam circa apostasiam sanctorum seu renatorum non minor erratic. Earn nihil usi circuitione ubivis pene admittunt. Et qui sane ab iis aliter fieri potuit, quibus solenne erat, omnes ad aquam baptismalem admissos, renatos, sanctos, et fideles vocare. Veros autem Dei filios, Christo unites, Spiritus promissionis parti- cipes, nunquam finaliter deficere posse, aut Satanoe cedere in posses- sionem, eosdem docere, ostendimus in praBfatione ad librum nos trum, de Perse verantia Sanctorum.1

III. An ideo baptizati, hoc est, qui rite, et ad mentem Cliristi sacramenti initiationis participes facti sunt, ejus solius beneficio, aliquo sensu, scilicet sacramento tenus, renati dici possint, nolo litem rneam facere. Omnes vero baptizatos, eo quod sint baptizati, nisi insuper accesserit ea Spiritus Sancti efficax in corda eorum operatic, quam mox sumus exposituri, reapse salutariter renatos esse, perne- gamus. Imo quemquarn externas administrationis vi renasci, adeo- que omnes, qui ejus participes fiunt, aut Deum peremptorie astringi 1 Hujus editionis, vol. xi. — ED.

430 BE THEOLOGIA. EVANGELICA. [LIB. VI.

ad gratis vivificantis communicationem per sacrament! dispensa- tionem, illorum videtur esse sententia, quibus absconditum est evan- gelium. Neque sane dogma perniciosius, aut quod peccatorum animis praesentius venenum propinaret, facile excogitaret ipse men- daciorum pater. Dum enim miseri homines mortui peccatis sibi adblandiuntur quod in baptismo renati fuerint, atque in utramque aurem otiose dormiant, necessitatem absolutam et indispensabilem spiritualis totius hominis renovationis susque deque habentes, statum suum miserrimum agnoscere, et ad gratiam Christi vivificantem confugere negligunt, atque ita perniciosissima securitate sopiti, aeter- num pereunt. Hie vero, ut ubivis, misere fluctuantur pontificii. Baptizatos omnes, ex opere operate, uti aiunt, renatos esse arbitran- tur. An vero etiam sancti sunt? vix concedent; quid enim fiet de canonizatione ista, qua, quoscunque libitum est, in numerum divo- rum refert pontifex? At sensu evangelico omnes renati sancti sunt; minime inquiunt? quare? miracula non edunt; at miraculorum operationem regenerationis aut sanctitatis evangelicse esse rtx/tqpiov, nemo, nisi qui et hanc et illain, totumque adeo evangelium penitus ignorat, affirmabit unquam.

IV. Neminem itaque mera externi ritus susceptio efficit renatum. Ei si accesserit frugi vita3 institutio, morum in melius commutatio, vitiorum, quae scandalum pariunt ejuratio, verae fidei seu doctrinas orthodoxaB professio, institutorum Christi inter partes, quas quis sequitur, observatio, is saltern, cui hsec adsunt, multorum suffragio renatus habebitur. Ubi sane haec non sunt, ibi non est regeneratio; nam " qui ex Deo natus est, is opera Dei facit." At omnia haec esse posse, ubi regeneratio non est, concedet, qui quid sit " renasci," a Deo doctus est. Ut enim fides, quae sola est sine bonis operibus, neminem unquam coram Deo justificabit; ita bona opera, quae sine fide fiunt, neminem unquam justificatum esse probabunt. Istius- modi vitae anteactae reformatio, et ad bonam frugem reductio, fre- quentissima erat apud antiquorum philosophorum scholas. Sic Pythagoras, sic Socrates, sic Plato, Aristoteles, Zeno, Cleanthes, Epictetus, Apollonius plurimos vitiorum spurcitie squallentes, ad virtutis tramitem reduxerunt. Inter eos autem, qui verbo Dei quoquo modo utuntur, quotidianae sunt istiusmodi morum correc- tiones, ubi nulla est cordis novi creatio, aut mentis renovatio salu- taris. Harum etiam mutationum, vitiorum respectu, quibus renun- ciant, atque obedientiae, quam amplectuntur peccatores, varii sunt gradus, eorumque variae causae. Eas omnes hie recensere, nimis esset longum. Datur enim efficax Spiritus Christi per verbum in corda hominum non-renatorum operatic, quae regeneratio non est. Mentes eorum imprimis lumine irradiat evangelico. Hinc pwr/<r%a/ dicuntur, Heb. vi. 4. Hoc est, dono aliquo speciali intellectum eorum acuit, eique aciem tribuit peculiarem, ad intelligendum volun-

CAP. V.] DE THEOLOGIA EVANGELICA. 43 L

atern Dei in Scripturis revelatam. Hujus luminis virtute consci-

mtias eorum ad officium suum naturale sedulo peragendum, irritat,

timulatque; atque sensu peccati, et ob ea commissa, dolore et

)cenitentia quadam afficit; corda pungit, verberat, vitiis secure in-

dormire non sinit, insuper dulcedine verbi, lenique aliquo coelestium

et gaudiorum futurorum gustu et prsesagitione evanida allicit, ita, ut

n multis riant verbo Dei dicto audientes : etiam in servitutem eos

^edigit, mortis et gehennaB metum eis incutiens; inde illi angi, tor-

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →