A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 188

Section 188

← The Works of John Owen — Volume 17

queri, horrescere, votis se ad obedientiam praBstandam alligare, justi-

,iam legis sequi, officia praBscripta facere, aliquoties superstitionibus

)ravis se dedere, omnique modo sollicite liberationem petere. Hasc

o, atque hujusmodi alia, fidi apud nos Dei ministri fuse ad po- nilum enarrant, testimoniis atque exemplis stabiliunt, et plebem Christianam sedulo monent, ne se umbra aut larva regeneration is decipi patiantur. Ea vero hie loci ulterius prosequi ad operis insti- tuti rationem non pertinet.

V. Dicamus ideo paucis, proximo in loco, secundum mensnram aros quod accepimus, et lumen illud quantulumcunque, quod jx lumine suo nobis Deus gratiose largiri dignatus erit, quinam sint renati isti, quos solos divinas hujus sapientias capaces esse asserimus. Omnes homines in statu peccati nasci, — hoc est, et justitia natural! destitutes, et nature corrupts vitio infectos, adeoque peccati pcenaB obnoxios, qua3 est ira Dei sempiterna, — aperte testatur Spiritus Sanctus. Illius testimoniis evidentissimis, frigidissimarum distincti- uncularum fuco freti, nonnulli refragantur; sed ingrate et inepte. Quos ideo eousque tenet caecus sui amor, — ex proprii cordis adversus Deum status spiritualis, naturae legis Dei, et gratis evangelicse pro- fundissima ignorantia oriundus, — ut negent se, aut vitii naturalis labe pollutes, aut adwapias spiritualis, imo et pravitatis laqueis usque adeo teneri, ut nihil boni intelligere, aut velle, aut percipere possint, plane hie negligendos esse duximus. Vereor autem, ne " quia dicunt, se videre, maneat eorum peccatum ; " atque ob pecca- tum justissima Dei ira tempore constituto patefacienda, Job. iii. 36, ix. 41. Hypothesi isti de statu omnium hominum naturali miser- rimo, innititur omnis theologia evangelica; neque sine illius agni- tione, et sensu gravissimo aut intelligi potest aut observari. Quid enim ; num sanis opus est medico, — justis resipiscentia, — puris sancti- ficatione, — vivis Spiritu vivificante, — innocentibus satisfactione, — videntibus collyrio, — ad obedientiam debitam praastandain a se ipsis idoneis, salutari Dei gratia vorticordia, atque efficaci potentia, — amicis Dei reconciliatione, — aut benedictis, ut a maledictione libera- rentur? Legi nuperrime istiusmodi disputatores, quorum plane misertum est. Ne sinas, Domine Jesu, pro infinita tua misericordia, me, peccatorum npurov maximumque, vel momenti studium in eo ponere, quo probem, me paucioribus nominibus tibi devinctum esse,

432 DE THEOLOGIA EVAXGELICA. [LIB. VI.

quam revera sim, aut quam ut essem mihi vita animaque optabilius est! Quales autem sint in statu naturae omnes homines ex eis ra- tionibus, quibus irregenitos theologies hnjus incapaces esse, superius probavimus, intelligi potest. Mortui sunt, casci, stupidi, Dei osores et inimici prasfracti, omnis salutaris gratias et lucis inanes, Satan as mancipia, in omne vitium proclives, et a bono omni spiritual! maxim e alieni. In hoc autem statu quantum vis illorum plurimi ipsi sibi summopere placeant, atque sint in deliciis, Deo tamen pla- cere nolunt, non possunt. Hoc regnum est Satanas, hgec potestas tenebrarum, unde in regnum Christi gloriosum et admirabilem lucem sunt transferendi, quotquot ex Dei gratia sunt regenerandi. Ea translatio est regeneratio; quas nova creatio etiam, aut nova creatura, renovatio, resurrectio e mortuis, oculorum apertio, cordis circu'mcisio, vivificatio, varie scilicet, prout aut Deum operis aucto- rem, aut hominem ejusdem subjectum respicit, indigitatur. Operis auctor ipse Deus. Inde iterum nasci, et a Deo genitum esse, idem sunt. Opus autem hoc suum Deus perficit per Spiritum et verbum : 'Ai/aygyswTj/Asi/o/ oyx ex tiftopag (pQaprqs, dXXa atpddprou, di& Xoyou tyvrog ©sou, 1 Pet. i. 23 ; hoc est, A/a Xour^oD iraXi'yyzvsciias, xai TLvtv>j,aroc, aylov, Tit. iii. 5j itaque oux J^ a't^aruv, ovds ffapxbs, 06^2 IK SgXjj/^arog avdpbg, aXX' sx 0soD, regenerantur peccatores, Joh. i. 13.

VI. Duas autem sunt quasi partes conditionis istius miserrimse, et status, in quo nascimur omnes. Est enim in eo miseria ob peccatum admissum, adeoque omnem cum Deo communionem amissam ; estque ad bonum omne spirituale adwapia totalis, ex amissione principii practici, — ad bene et spiritualiter operandum quas Dei sunt idonei, — nata, quam nexu individuo comitatur ad omne malum propensio habitualis. Hinc totus homo miseria et peccatum, prseterea nihil. Duplici huic malo duplex remedium Deus destinans, ex duplici ope- ratione efficaci duplex efTectum producit; malorum istorum utrique oppositum. Id qui sit ostendemus. Miseriam naturalem nescire, miseries naturalis pars est. Ex ea ignorantia superbia oritur, et p/Xaur/o. Se in optimo statu et conditione, saltern non pessimo, vel jam esse, vel esse posse, aut futurum esse, quandoque volet, ipsi sibi somnians naturaliter persuadet omnis peccator; aut hose omnia pro nihilo reputat. Hie si quis forte, ut saspius fit, etiam eis in locis, ubi evangelicaa prasdicationi libertas indulta est, de quibus solum procedit prassens disputatio, nactus sit doctorem sui similem, qui disciplinari aliqu^, rerurn theologicarum scientia inflatus, se pro novi testamenti ministro venditat, revera Spiritu Christi atque adeo salu- tari omni voluntatis Dei et mysterii evangelici Iniyvufci destitutus, is hominis animum ita demulcebit, atque spe salutis seternae in eo, quo hseret statu, obtinendas ablata in fraudem illiciet, ut omni salu taris renovationis eura abjecta, non tantum in utramque aurem

CAP. V.] DE THEOLOGIA EVANGELICA. 433

securus dormiet, sed et in alios ferocire, qui salubriora consilia e Dei verbo suggerentes eum ad meliorem frugem reducere vellent, non dubitabit. Hinc doctoribus nonnullis et discipulis eorum in ipsa hac luce evangelii regeneratio pene est ludibrio. Atqui peccatorem re- generandum hie primum Deus sistit. Ad serium sui, statusque in quo coram Deo omnium Rectore et Judice justissimo vivit, sensum, animam peccatricem per verbum suum provocat. Hinc prima Dei notitia judicio practico insidet, non sine horrore mortis et poena3 seternaB metu. Res autem non parvas molis est, hominem in peccatis mortuum, sui plenum, vitiis mancipatum, aBternitatis securum eousque expergefacere, ut serium, in ordine ad judieium ultimum, sui examen institueret. In inodis autem mediisque, quibus in ef- fectu hoc producendo utitur, prodit se liberrima Dei voluntas, et infinita sapientia. Ante verbum scriptis exaratum solenne ei erat justitiaa ac terroris sui testimonia infigere per somnia divinitus im- rnissa. Id nos docet apud Jobum vir sanctus, cap. xxxiii. 15—17, " Per somnium, visionis noctis, in cadendo soporem super homines, per dormitationes super cubile; tune revelabit aurem hominum, et in vinculo suo obsignabit, ad revocandum hominem ab opere, et ut superbiam a viro tegat, ut prohibeat animam ejus a fovea," Inde Hoinericum illud, —

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →