436 DE THEOLOGIA EVANGELICA. [LIB. VI.
19. Omnia igitur a liberrima Dei gratia et beneplacito exspectanda edocti, ab ejus voluntate toti dependere satagunt, neque malorum remedia, quse anhelant, turbate aut impatienter quserere, Hab. ii. 2-4. Ea animi consternatio, ea spiritus dejectio, is cordis metus et tremor, ea oris confusio, vultus ille pudor, ea in se ipsis desperatio, quibus omnibus tantum non obruuntur, non nisi humilem et sub- missam de se sententise divinse exspectationem permittunt, Luc. xviii. 13; Ps. cxxx. Hoc tan turn fixum statutumque habereviden- tur, si Deo eos occidere libuerit, se tamen eum neutiquam desertu- ros. Jarnque indies magis magisque liberationem, gratam miseri- cordiam, justitiam, coram Deo acceptationem anhekt, peccatorum onere laborans, gemens, fatiscens anima. Spiritus ideo Sanctus a Christo promissus, ut peccatoribus in mentem revocet et suggerat, qua3 ad consolation em spiritualem pertinent, Joh. xiv. 26. Verbum aliquod evangelicum cordi peccatoris labascentis secreto et efficaciter insinuare identidem incipit; quale quidem illud est, Ps. cxxx. 4, " Tecum est condonatio ipsa, Domine, ut vereare." Beclamat equi- dem illico conscientia peccatoris, et etiam lex ipsa; utraque eum de condonatione aut venia quidquam sperare prohibet; nihil tale apud Deum quemquam peccatorum inventurum, fortiter et continue voci- ferat. Fieri non potest, inquiunt? ut tantus peccator a Deo sanctis- simo, justissimoque veniam consequaris; morere ergo, prout lex jubet: " Stipendium enim peccati mors est/' Rom. vi. 23. Hie vero, ciim ad incitas iterum peccator redactus videtur, is ipse Spiritus, qui usque adhuc legi et conscientia3 ipsius adversus ipsum suppetias tulit, atque efficaces et potentes eas reddidit ad durum cor ejus et prasfractum conterendum, omnemque propriaB justitia3 opinionem excutiendam, MKU$ Kara-TroQy ex parte stat altera, atque adversus con- scientiaa accusationes et morsus, legis sententiam, et SatanaB tenta- tiones, ipsum jam pene labascentem, imo ssepe victum et manus dantem, variis submissis spei et patientise fulcris, firmat, sustentat, stabilit. Cum enim non, statim ac ad misericordiam divinam se recipere conantur sensu peccatorum atque irse divinas onusti, favore et gratia se amplecti sentiunt peccatores, sed a Deo potius ut indig- nos procul amandari; ne astu Satanse, — repulsam istam, quarn me- tuunt, sed sine causa, in rem suam avidissime arripientis, — in des- perationis barathrum prascipitarentur, Spiritus Sanctus sensim et imperceptibiliter, per varia media, subsidia generalia administrat. Hie vero proclamationes, Esa. Iv. 1, Joh. vii. 37; declarationes, Joh. iii. 16, Ps. cxxx. 4; exhortationes, Actor, ii. 38; invitationes, Matt, xi. 28, 29, Apoc. xxii. 1 7 ; et promissiones evangelicse locum habent. Eis omnibus in peccatoris "e potestate tenebrarum in admirabilem Christi lucem" translatione utitur Spiritus Sanctus. Tandem autem idem Spiritus Christum ipsum longe forsan ante prasdicatum, sed ob csecitatem mentis, duritiem cordis, amorem peccati aut justitise pro-
CAP. V.] DE THEOLOGIA EVANGELICA. 437
prise, neglectum, saltern non qua decet animi submissione in pretio habitum, in promissionibus evangelii ante oculos peccatoribus hisce observari facit. Ilium ipsum autera, postquam miseri, perditi, de- fessi, maledicti, quasi " ex orbis terrarum extremitatibus," Esa. xlv. 22, in altum sublatum conspiciunt, propitiationemque positam esse in illius sanguine, ad declarandam Dei justitiam in remissione pec- catorum, Rom. iii. 24, 25 ; eaque maledictionem factum fuisse, ut benedictio Abrahami fidelis veniret in credentes, Gal. iii. 13, 14; atque Deum in illo placatum, mundumque sibi reconciliantem vi- dent, agnoscunt, eum solum expetunt, eoque ad eum, prout olim mortis rei ad urbes refugii proprie confugiunt. Ilium justitiaB Dei ob peccata sua maxima, omnia, abunde satisfecisse, atque in san guine proprio aeternam nactum esse redemptionem credunt, Heb. ix. 12; atque ita a Deo factum esse justitiam et redemptionem om nibus in eum credentibus, 1 Cor. i. 30. Hinc pudor, amor, sui dis- plicentia, humiliatio, propriaB justife renunciatio, resipiscentia ori- untur; Christo autem per fidem accepto unice, etiam amandum et colendum eum recipiunt, ei fidunt, eique se docendos, regendos, sanctificandos, corrigendos, salvandos, totos deducunt.
X. Interea autem temporis, dum ha3c Deum inter et animam peccatricem per verbum transiguntur, ipse pro infinita sua miseri- cordia in Jesu Christo, quando et quomodo vult, modo plane ineffa- bili sed potenti et efficaci per Spiritum suum sanctissimum, animam prius in peccatis mortuam nova vita spirituali donat, cordeque novo, csecos ei oculos aperit, atque in earn totam mirifice splendescit ad prasbendum lucem gloriae sua3 in facie Jesu Christi. Hinc totus homo nova creatura efficitur, habilisque et idoneus ad Deo rite obediendum, secundtim novi fosderis normam, Jer. xxxii. 39 ; Ezech. xi. 19, xxxvL 26; Actor, xxvi. 18; Rom. viiL 2, 11; 2 Cor. iv. 6; Eph. ii. 2-5, iv. 23, 24; 2 Cor. v. 17. Peccator autem, in hunc modum per Dei gratiam, ad vitam reductus et renatus, viribus spiritualibus seu habitu gratias infuso instructus, secundum ejus voluntatem, qui omnia operatur in omnibus, Christo jam per Spiritum inhabitantem tmitus, se obedientiae evangelicse et bonis operibus, ad quae sedulo praestanda in Christo creatus est, dat consecratque, Joh. xiv. 16, 17; Rom. vi. 2, 6; Eph. ii. 10; Tit. ii. 11, 12; 1 Joh. iii. 3. " Atque ita qui natus est ex Spiritu, spiritus est," Joh. iii. 6. Sed haec non eodem modo se in omnibus regenerandis habent. Multa etiam sunt in admirando hoc opere, quorum modum nescimus; plurima qua3 sentimus, quae eloqui non possumus : " Ventus flat ubicunque libi tum est ; ita etiam est qui ex Spiritu natus est" Hunc citius, ilium serins e novi et spiritualis partus angustiis liberat idem Spiritus. Unum acri dolore tundit, pungit, premit, alium mitius tractat, prout ei visum est; Sed de hisce satis.
438 DE THEOLOGIA EVANGELICA. [LIB. VI.