CAP. VIL] DE THEOLOGIA EVANGELTCA. 447
nulla est. Ita enim apostolus, rfl/ yty pq irupttin ravra, rv<p\6$ Ian,
utrdfuv, 2 Pet. i. 8, 9.
XVI. Disputationem absolvat totius brevis indicatura. Veritatem in sacra scriptura revelatam, ut renati ad suam gloriam, propriamque salutem percipiant, intelligantque, curat Deus et efficit. Eum in finem, lumen salutare mentibus illorum per Spiritum Sanctum in- fundit. Ejus luminis beneficio potentes et idonei fiunt ad intelli- gendum cmu/o.ar/Tca rvcu/Aar/xw;. Absque eo frustra erit omnis labor, omneque studium in acquirenda theologia evangelica positum. Lu- mine hoc spiritual! instructos dono sapientise insuper cumulat, seu sapientes reddit per spiritum revelationis in mysterio Dei Patris et Christi, omnisque veritatis salutaris cognitione. Yeritatis autem amplexu, corda eorum spiritualiter dilatantur, atque nova mentibus in actibus suis accedit amplitude, qua arbitrii libertatem consistere aiunt scholasticorum non infirm. Per varia autem media, variosque gradus, unicuique sapientia hac instructo patefit veritas objectiva seu doctrina evangelica, quantum opus est ad obedientiam ejus et con- solationem promovendam. Ilia veritatis perceptio, Dei est et volun- tatis ipsius in sacra scriptura depraBdicata scientia. Ea autem neu- tiquam totam theologiam absolvit, prout quibusdam placet, sed est mentis sapientia evangelica instructse circa objectum proprium ope- ratio. Hinc tota anima veritati cognitso est conformis; ita, ut id ipsum, quod veritas est in verbo, gratia sit in corde. Ad obedientiam autem evangelicam perpetuo stimulat, et in ejusdem exercitio men- tem dirigit, hsec sapientia ; qui finis ejus est proximus. Quatenus id facit, prudentia nostra est, et intelligentia. De fine ultimo non opus est ut agamus. Quse ad eum pertinent, aliunde nota sunt. Gra- duum verb capax est hsec sapientia. Isti partim ipsum lumen spi- rituale, quod pro arbitrio suo Spiritus Sanctus varie largitur, respi- ciunt ; partim objectum revelatum, seu doctrinam evangelicam. Cum enim veritas divina varie, prout infinitae Dei sapientia3 placu- erit, in sacris scripturis tradatur, pro uniuscuj usque captu spirituali, atque mediorum usu diligente, quaB apta sunt ad variorum doctrinam evangelicam revelandi modorum investigation em promovendam, re- spectu graduum non potest non esse varia ejus scientia; ita tamen, ut omnis qualiscunque in ea proventus, ei, qui dat nobis augeri in gratia et in cognitione Domini nostri Jesu Christi, ascribi debeat.
CAPUT VIL
Ad normam theologiae evangelica?, novee ecclesise fundatio— Prima ejus fundationis regula: membra ejus sancta — Ecclesise Judaicre sanctitas typica; Christiana, vera— Johannis praedicatio, regenerationem exigens — Etiam ipsius Christi — Atque apostolorum — Ecclesiae evangelicae sanctitas probata— Secun da, Cathu-
448 DE THEOLOGIA EVANGELICA. [LIB. VI.
lica constituitur — Ejus Catholicismus quid — Tertia, Ecclesiarum particula- rium ad cultum institutum celebrandum institutio ; earum natura — Quarta, Cultus novffi ecclesiae spiritualis — Quinta, Unicum verbum scriptum, fidei, cul- tus, et obedientise regula — Sexta, Praesentia Christ! per Spiritum.
I. THEOLOGIAM divinitus revelatam, ecclesiae quovis seculo, ad cultum Dei solennem celebrandum, instituendse normam fuisse et radicem, varies gradus modosque revelationis supernaturalis enar- rantes, ostendimus. Vidimus etiam quemadmodum W Ic^arwv ruv y/uspuv, per Filium suum unigenitum, qui semper est in sinu Patris, omnia consilii sui mysteria, de gloria sua in peccatorum salute de- monstranda, atque cultu celebrando, exposuerit. Indicavimus porro generalem revelationis istius perfectissimae naturam, quatenus ilia cum hominibus per Spiritum Sanctum communicatur. Ad ejus nor mam, novam ecclesiam in consummationem usque seculi duraturam instituit et erexit Dominus noster Jesus Christus. Illius statum et conditionem, quatenus ab iis, quae ante exposita sunt, 'dependere vi- deantur, ut paucis enarremus, instituti nostri ratio postulat Dicam autem brevius, quam res tanta dici debet; partim, quia id non jam agimus, ut directe et data opera ecclesiae evangelicae naturam per- pendamus; partim, quia ex antedictis, eis, quae dicenda restant, lumen perspicue satis fenerabitur; partim, quia ad alias curas, Deo ita gratiose disponente, vocamur.
II. Primo, itaque, ut ex solis renatis constet ecclesia evangelica, postulat haec theologia. Ipse fundamentum ejus Jesus Christus " vivus lapis" non nisi " vivos lapides" sibi imponendos, et in domum spiritualem aedificandos admittit, 1 Pet. ii. 4. Nemo mortalium alia ratione discipulus ejus unquam evadet. Theologiam autem, quam ipse nos edocuit, idem exigere pluribus probavimus. Addamus adhuc alia rationum momenta. Populum Judaicum, in statum eccle- siasticum vocatum, totum sanctum purumque pronunciavit ipse Deus: Sf(jPg n{W nrix ^^5 DJf Deut. vii. 6, xiv. 2, xxvi. 19;— " Populus sanctus Jehovae Deo tuo." Prout autem instituta omnia ecclesise isti o/xg/a, typica fuere, et spiritualium ps\\6vruv ayaQuv umbra, ita sanctitas ista, quam toti populo Deus ascribit, non nisi offurqros illius r%s aXqQela$, quam toti ecclesiaa SU33 Dominus Jesus per Spiritum Sanctum largiturus esset, erat qua3dam praefiguratio. Illorum omnia d/xa/w^ara 0apxo$ instituta tantum fuisse ^^P1 *«'-' pov diopQuff&ug, ante probavimus. In finem ideo abolendorum pro- spiciens Spiritus Sanctus, ubivis pene locorum Yeteris Testamenti, perennem futuras ecclesias statum describit. Nihil autem in omnibus de eo statu praedictionibus aut frequentius occurrit, aut solennius enarratur, quam haec membrorum ecclesiae illius sanctitas vera et salutaris. Vid. Ps. ii. 6, xxiv. 3, 4, xlv. 13, Ixviii. 13; Esa, xi. 8-10, xxxv. 8, liv. 11-14, Ix. 21; EzecL xlvii. 9; Zach. xiv. 20, 21; Mai. iv. 1, 2.
CAP. VII.] DE THEOLOGIA EVANGELICA. 449
III. Cum autem jam appropinquaverit regnum cceldrum, Johan nes, qui missus est ad parandam viam Domini, veram resipiscentiam, hoc est, renascentiam seu veram vitse sanctimoniam, ad introitum in regnum Dei, seu statum ecclesise evangelicum obtinendum, necessa- riam prorsus esse, exserte pronunciavit, Matt. iii. 2. Porro: Cum plurimi externis privilegiis, quibus virtute carnalis propagationis e stirpe Abrahamica in ecclesia Judaica gaudebant, se efferebant, pla- nissime denunciat nequicquam eis ilia profutura, ad partem aliquam in regno Christi obtinendam, nisi serib resipiscerent, ver. 9, 10. Hinc terribilem admodum ecclesias JudaicaB tantopere exoptatum ilium Messias adventum fore olim denunciarunt prophetae; quia scilicet omnes veram resipiscentiam, sanctitatem, et pietatem non assecutos, penitus ab ecclesise fmibus esset exterminaturus, Mai. iii. 1-5, iv. 1-4. Idem docet Johannes, Matt. iii. 10. Christus, quidem, cum ministerio suo ecclesise novaB fundamenta posuit, ad se invitavit peccatores omnes. At verb ut neminem ad se venire potuisse, nisi a Patre suo tractus esset docuerit, Joh. vi. 44; ita nisi veram resi piscentiam professum, neminem in ovile suum recipit. Imb non tantum negat, quemquam ad ecclesiam suam pertinere, cujus justitia non excesserit justitiam PharisaBorum et scribarum, Matt. v. 20; hoc est, rigidissimam religionis veraB professionem, exactissimamque pie- tatis {toppuffiv, vel suum discipulum esse posse, qui non se ipsum abDegaverit, Matt. x. 38, xvi. 24; Luc. ix. 23; atque alia fecerit id genus plurima; sed illud etiam tanquam totius ecclesiae sua3 funda- mentum et normam firmissimam initio prsedicationis sua3 palam enunciat, neminem scilicet, nisi renatus fuerit, vel introire, vel videre posse regnum illud Dei, quod ipse jam turn erigebat, Joh. iii. 3, 5.