A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 197

Section 197

← The Works of John Owen — Volume 17

IX. Quinto, Ut omnia in ecclesiis suis ad voluntatem Dei rite peragerentur, theologiam hanc evangelicam, in scripta suo jussu re-

1 Vol. xvi. operum hujus editionis. — ED.

452 DE THEOLOGIA EV ANGELICA. [LIB. VI.

latam, hoc est, verbum suum, unicam fidei, obedientiae et cultus omnis normam et regulam esse voluit ; atque ita non magis ipsum se, quam verbum suum in ecclesiis unicum. Quicquid in iis ultra ejus fit praascriptum, fit absque ejus imperio, Matt, xxviii. 18-20.

X. Sexto, Coetibus hisce in nomine suo congregatis, prsesentiam suam per Spiritum Sanctum ad consummationem usque seculi gra- tiose promisit, Matt, xxviii. 20; Job. xiv. 15, 16, xvi. 7. Ilium itaque unum, quern votis omnibus fideles a Patre petere jussit, Luc. xi. 13, in toto cultu evangelico omnia esse voluit. Vid. Luc. xii. 10; Job. iii. 5, 6, 8, iv. 24; Rom. vii. 6, viii. 1, 2, 9, 13, 26, xv. 30; 1 Cor. ii. 4, xii. 13; 2 Cor. iii. 8; Gal. v. 16, 25; Eph. ii. 18, iv. 3, v. 18, vi. 17, 18; Phil. i. 19, ii. 1; 1 Thess. v. 19. Atque ita dis- cipulos suos Dominus Jesus, theologia bac institutes, se atque Patrem suum per Spiritum glorificaturos in mundum emisit.

CAPUT VIII.

Ecclesise Christianas apostasia — Perennitatis ecclesiae evangelicae causae— Ecclesi- arum particularium defectio — Ejus praedictiones — "JLvarotvig Romanse ecclesiae — A primo ecclesije fundandae principle theologico defectio.

I. DoMlNUM nostrum Jesum Christum sapientissime ecclesiam suam instituisse, sicut eum decuit, qui via, vita, et veritas est, et apud omnes in confesso est, et nos paucis probavimus. Ecclesiam illam ad finem usque seculi duraturam, et ipse promisit, et postulat regni ratio, quo est a Patre donatus. Cum enim fidei semel per Dei Filium sanctis tradita3 nihil unquam addendum foret, atque omnis ecclesia? status a theologia revelata dependeat, impossible plane est, ut in ea novatio fieret, illarum quas superius recensuimus similis ; aut, cum sit ipsa regnum Christi visibile, ut prorsus evanesceret. Verum cum catbolica sit ecclesia evangelica, neque loco, sedi, familiaB, aut genti alligata, non necesse est, ut hie vel ille ccetus, in hoc aut illo loco collectus et vocatus, perennaretur. Abunde enim sufficit ad ecclesiaa catholics in terris conservationem, quod alicubi veri Dei in Jesu Christo per Spiritum Sanctum cultores semper exstiterint Omnem vero ccetum, qui abs aliquo loco particulari, ubi congregatur, ecclesia particularis dicitur, temporis progressu deficere posse, docet Scrip- tura; defecisse, eventus. Testatur enim Spiritus Sanctus, nonnullas ecclesias paucis post vocation em primam annis eatenus a fide, chari- tate, et puritate descivisse, ut nisi citissime resipiscerent, Christus declaraverit, se eas penitus deserturum, Appc. iii. 1-4, 16-20. Etiam generalem quandam nomen Christi profitentium a jugo ipsius et theologiae evangelic^ norma defectionem, qua3 vivis adhuc apos- tolorum nonnullis radices aliquas egerat, futuram idem prasdixifc Spiritus, 2 Thess. ii. 3, 7, 8. Defectionis istius ortum, progressum,

CAP. VIII.] DE THEOLOGIA EVANGELICA. 453

effectus teterrimos, atque exitum pluribus exponit in Apocalypsi Johannes. Quamvis autem plerseque alias, si non omnes tibivis ec- clesise per totum terrarum orbem, criminis hujus communione impli cate fuerint, maxima tamen ilia hypocritarum, et idololatramm turba, quoe per gentes varias diffusa, Romana ecclesia dici amat, usque adeo aliis omnibus palmam nequitiaa prseripuit, et prasdic- tiones omnes in se unam transtulit, ut ea demum sola digna sit, qnse in totalis defectionis a theologias evangelic® regula, exemplum ad- ducatur. Cum autem plurimi viri doeti in id operis incnbuerint, ut ortum, progressum, variosque gradus istius defectionis, cujus cul- pam et reatum in se admisit ecclesia Romana, investigarent, cumque illorum fidei et diligentiaa, vix restat, quod addi possit, mihi sufficiet principia et fontes totius execrabilis apostasise, unde particularia omnia errorum et superstitionum monstra, ex quibus constat, sensim emanarunt, paucis detegere. Id vero eo libentius again, quia eccle- sias plurimas per Dei gratiam e reatu et labe defectionis istius, qui bus per aliquot secula implicitse fuerunt, liberatas, vix dum cautas satis et vigilantes, ne denuo in ejusdem fcedissiniss apostasiae causas, occasiones, et fontes incidant, videre mihi videor. Eadem ideo via, quam antea emensi sumus, hie iteranda est. Omnem omnium secu- lorum ecclesiarum apostasiam sitam fuisse ostendimus in illorum principiorum theologicorum neglectu et desertione, quse ei theologisB ampliation!, cui innitebatur earum institutio, peculiaria fuerunt seu propria. Exposuimus etiam capite superiori, qusenam ilia fuerunt theologiaa evangelicse capita, quse ecclesias aadificandse praestituit Dominus noster Jesus Christus. Horum oblivio, neglectus, con- temptus, ortum et progressum ecclesiarum defection! dederunt olim, utinam adhuc non darent. Id ordine docebimus.

II. Constitutio ecclesiaa, quod scilicet ex renatis, et dixaiotvvyiv, xai cffiorqroc, r^c, u\rfala$ inculpate profitentibus constare debeat, primi fundamenti in hac nostra theologia locum occupat. Ex principii hujus neglectu, "prima mali labes/' saltern, quaa defectionis momen tum secum traxit, ecclesiis adhaasit. Cum enim ex una parte illorum, qui ecclesiis Christi nomine *pra3fuerunt interfuisse visum fuerit, ut plurimi in eas admitterentur, neque ex altera defuerint seculares illecebraB, quas multos nullo pene sensu rerum spiritualium et cce- lestium tactos, ad professionem nominis Christian! suscipiendam allicerent, spreta solenni hac Christi institutione, homines profani, superstitiosi, carnales, superbi, avari, luxuriosi, catervatim in illas irruerunt. Testis sit Augustinus, lib. de Catech. Rud. cap. ii. " Sunt,w inquit, " qui volunt esse Christian!, ut aut promereantur homines, a quibus temporalia commodaexspectant; aut quia oflen- dere nolunt, quos timent ; ad tempus eos portat ecclesia. '

III. Hinc autem doctrina ecclesiaB de fide praesertim et renascen- tia paulatim corrupta, sanctimonias splendor et gloria amissa, sepa-

454 DE THEOLOGIA EVANGELIC!. [LIB. VI.

ratio a mundo neglecta, superstitiosissimaB observationes in usum plebis Christianas introductae, ac disciplina in jurisdictionis cujusdam secularis imaginem sensim depravata erat. Postquam enim hypo- critarum turba, atque aliorum, qui renati non erant, multitudine sua ecclesiam quasi obruisset ; doctrinam evangelii spiritualem, quo esset ad illorum statum et conditionem accommodata e quibus con- stitit, in philosophicam quaudam sapientiam mutare, vel placuit, vel libuit ecclesiae doctoribus. Inde fides, recta de Deo opinio seu per- suasio evasit: renascentia externus baptismi ritus; sanctimoniae autem gloria, in eis coetibus, quorum pars maxima vel ei infeste adversata est, vel saltern satis fuit animo abs ea alieno, nullis artibus, nullo praetextuum fuco, praeservari potuit. Cum autem totus pene mundus variis rationibus adductus religionis Christianas professionem suscepisset, atque instituta Christi pene omnia contamin asset fbede, qui potuit abs eo separatio institui sine schismatis ab ipsa ecclesia suspicione. Porro ; disciplinam a Christo institutam plane spiri tualem fuisse ostendimus. Ut ilia vim et efificaciam suam in homines obtineret, requiritur, ut illi ipsi, erga quos excercenda est, sint iti- dem spirituales. Cum ergo hypocritae et homines carnales Spiritu destituti ecclesias occupassent, quos inter mitissima ilia et spiritualis Jesu Christi disciplina finem sibi propositam assequi neutiquam potuerit; spreta ea et neglecta, umbra solum ejus retenta, irrepsit istiusmodi regimen seculare in ecclesias, quo hypocritae isti, seu pravi et facinorosi homines aliquatenus coercerentur. Etiam ex impura ilia, quae, ex principii istius contemptu, ecclesias turba oppressit, plurimi fuerunt superstitionibus Judaicis et ethnicis penitissime imbuti, per quos tandem totus pene Hellenismus observationibus Judaicis quibusdam interpolatus, in ecclesiam introductus est. Inde enim, angelorum, hominum defunctorum, et imaginum cultus, pur- gatorium, virgines moniales, sacerdotes, ipsum missae sacrificium, templorum consecratio, festorum observatio (ut oscilla divis oblata, quae olim diti, luminum in aris accensionem Saturninam, faces in februis, prius sacris deorum majorum, deinde virginis festo gestatas, hilaria matri Deum veris initio celebrata, atque alia innumera omittam), antiquaB superstitionis germina in religione Christiana pul- lularunt. Horum nonnullis recensitis, addit Baronius, Not. in Mar- tyrol. Rom. Feb. 2 : " Itidem in multis aliis Gentilium institutis contigit, ut superstitionis eorum usus sacris ritibus expiatus, ac sacro- sanctus redditus, in Dei ecclesiam laudabiliter introductus sit/' Aperte itaque fatetur vir doctissimus, superstitionem ethnicam in ecclesiam admissam esse; quamvis censores Belgici in indice suo expurgatorio deleri jubeant verba ilia Polydori Virgilii ex lib. v. de Invent. Her. cap. i. : " Hac in re quempiam verecunde scrupulosum fortassis dicturum, se plane nescire, utrum priscorum religionem, an potius superstitionem a5mulentur;'v quibus idem cum Baronio sta-

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →