CAP. VIII.] DE THEOLOGIA EVANGELICA, 455
tuit, Processu autem temporis, non sine foeda sacrorum Christi institutorum conspurcatione, ecclesiarum praefecti omnem gentium colluviem in eas admiserunt. Exemplo sit per Augustinum mona- chum Anglorum ad baptismalem aquam admissio, quam ex antique ejus aetatis fragmento in Britannia sua refert Camdenus: " Augus- tinus in ima Dominicae nativitatis die, qua universa Anglorum gloria perpetuo celebratur, plusquam decem millia virorum, praeter innu- merabilem multitudinem feminarum et parvulorum vitali baptis- mate regeneravit. Quae vero sacrorum, aliorumve sacerdotum ordinum copia ad tantum populum abluendum sufFecerit? Bene- dicto itaque fluvio anglice Swala nuncupate" (fluvius est in Comitatu Eboracensi) "jubet summus pontifex per praecones et magistros binos confidenter ingredi, et in trino Deitatis nomine alium ab alio vicissim baptizari. Sicque omnes renati, non minori miraculo, quam quondam populus Israel divisum mare itemque Jordanem retro conversum transierat in alteram ripam." Beda haec ad Paulinum refert.
IV. Quisquis fuerit, quin egregium defectionis a theologiae evan- gelicae principiis specimen ediderit, nulli dubium esse potest. Ex impia autem hac mistura, quae primae post ingressum peccati defec tionis ecclesiasticae fons erat et origo, Gen. vi. ] , 2, 4, quaeque etiam, postquam Deus pluribus in locis, ut ab ea sibi caveret, populum Israeliticum gravissime admonuisset, Exod. xxiii. 32, xxxiv. 12—14; Deut. vii. 2-5; ei etiam apostasia3 initium exstitit, Judic. iL 1—3, primam pene labem et vitium contraxit ecclesia Christiana.
V. Secundo, Secundum principium tbeologiae evangelicae pecu- liare, quod ecclesiae novae institutionem respicit, catholicismum ejus astruit. In defectione ab istius principii norma secundum sui gra- dum posuit apostasia fatalis. Cum enim veterum Christianorum plurimi, principium hoc vel perperam intelligerent, vel fcede negli- gerent, nescio quae opinionum monstra inde enata sunt. Sedium apostolicarum fictio ei primum vulnus inflixit. Postquam enim nonnullorum interfuerit, ut ecclesia haec vel ilia, urbe aliqua celebri congregata, aliis ecclesiis anteferretur, illico ratiunculae excogitatse fuerunt, quarum in sacris scripturis altissimum est silentium, nescio quae privilegia secularia huic aut illi loco assignantes. Militarunt autem ratiocinationes illae omnes directe ad versus ecclesiae evange- licae catholicismum. Cum itaque apostoli omnes in mandatis a Christo accepissent, ut quantum in ipsis esset, omnibus gentibus evangelium annuntiarent, quod etiam pro virili praestituerunt, se- dulo nullibi diu consistentes, ita ut unus Paulus cursu nondum peracto " ab Hierosolymis et circumjacentibus regionibus, usque ad IHyricum evangelium praadicaverit/' Rom. xv. 19, statim tamen pene abs illorum obitu, increbuit rumor, eos, hie, illic fixisse suas sedes. Hie itaque Petrus sedem suam, illic Johannes aut Jacobus
456 DE THEOLOGIA EVANGELICA. [LIB. VI.
thronum suum habuisse dicebatur. Ex rtimore illo falsissimo loca ilia in pretio haberi, ac super alia omnia privilegiis nescio quibus instructa esse censeri inceperunt. Post lites autem varias, pud end is bisce mendaciis innixas, et contentiones inter ecclesiarum prsefectos apX^v et primatum inter fratres nefarie ad versus expressum Do mini Jesu mandatum ambientes, typhum secularem, et ambitionem Satanicam in ecclesiam admissa, extulit se tandem, qui ecclesiso catholicismum plane pessundedit, Papatus Romanus. Ex eo enim tempore, una urbs, imo unus homo, et nomen, et dignitatem omnem ecclesiae sibi arrogavit; et, quod insanias caput est, particularem istam ecclesiam, cui papa modo plane seculari praaest, loco catholicge illius venditarunt unius istius bominis assentatores. Quas assertio naturam ecclesiae catholicge negat, et evertit. Atque ha3c immanis apostasies, cujus reatu totus pene orbis Christianus se astrinxit, causa erat secunda.
VI. Tertio, Cultus sui solennis visibiliter excercendi, coetus parti- culares fidelium sponte se in eos congregantium, sedes, Christus constituit. Verum cum catholic®, particularium etiam ecclesiarum naturam everterunt apostatae. Ecclesia enim catholica intra limites et cancellos ei neutiquam divinitus praascriptos coarctata ; ecclesias particulares eousque dilatarunt, ut nequaquam idonese essent officiis illis praestandis, quibus peragendis a Christo sunt destinatse. Cum enim Christiani nominis professio, urbes, regiones, gentes totas, saa- pissime festinanter nimis occupasset, in politic® istius unionis et constitutionis formam, quam illarum quaeque habuit, successit ejus loci aut gentis ecclesia. Imperium unum, regnum unum, respub- lica una ubivis in ecclesiam unam migravit. Hinc etiam necessario secuta est istiusmodi ecclesiae dispositio, quae antea in statu politico locum obtinuit. Exemj)lo sit ecclesia Roman a, quae cum particu- laris fuerit, voluerit autem esse catholica, modum particularis et naturam excedens, catholic® autem non assequuta, totam amisit ecclesiaa naturam, ut nee particularis sit neque catholica. Ea, in- quam, ecclesia, postquam limites sibi a Christo pra3stitutos transi- liisset, atque statuisset omnes ubivis Romani imperil subditos, qui evangelium amplexi essent, ad se, suamque curam, et regimen per- tinere, cum ipsa scilicet esset ecclesia Romana, sensim in ipsius imperii imaginem transformata, cum institutione Christi nihil am- plius habuit commune. Particularibus in gentibus idem accidisse, notum est.
VII. Quarto, Cultus religiosi in ecclesiis celebrandi gloriam in- ternam esse, et spiritualem, proximo in loco docet theologia evan- gelica. Cultui divino Sc?oV n inesse, et gloriam, communis omnium hominum est prsesumptio. Nemini itaque ea cultus religiosi obser- vantia placere potest, in qua gloriam aut nitorem perspicere nequit. Spiritualem autem gloriam cultus spiritualis nemo percipit, nisi ipse
CAP. VIII.] DE THEOLOGIA EVANGELICA. 457
sit itidem spiritualis, Postquam ideo non-renatorum turba in ec- clesiam, qua3 sedes est cultus evangelici, ubivis irrepsisset, quse spiritualem ejus gloriam percipere non poterat, neque dulcedine ejus perfundi, id sibi negotii dari statuit, ut istiusmodi ceremonias splendidas excogitaret, quae cultum, cui incubuit, nitidum et glorio- sum redderent.
VIII. Quamvis enim pulchritudinem inenarrabilem, gloriam prse- eellentem, et splendorem omni splendori externo longe antecellentem, habeant instituta evangel ica, apud illos, qui in eorum observantia communionera cum Deo Patre et Filio per Spiritum Sanctum sua- vissimam obtinent; eis tamen omnibus, qui, cum carnales sint, externa tantum sapiunt, nihil omnino gloriae aut splendoris habere videntur. Hinc in omnem superstitionem profusi hypocritae, quo scilicet defectum in cultu supplerent, qui in eorum mentibus solum locum habet, sub specioso pulchritudinis, ornatus, ordinis, et gloria? prsetextu, novos ritus, novas ceremonias, sine fine modove excogi- tare sategerunt; donee non tantum totus ecclesiae cultus in vanam, superstitiosam, theatricalem rituum carnalium farraginem con versus sit, sed in idololatria nefaria desierit. Eidem vitio sui ruinam de- buit disciplina evangelica. Cum enim spiritualem ejus virtutem hypocritae neque senserint, neque curarent, neque quomodo in sui similes efficaciam ullam exsereret percipere potuerint, potestatem plane secularem, mediis carnalibus exercitam illius loco introducen- dam statuerunt. Hinc exhortationes, admonitiones, correptiones fraternse, privatas, atque a tota ecclesia, summa cum lenitate, cha- ritate, pace in Spiritu Sancto adhibitae, in nescio quasjurisdictiones, curias, citationes, mulctas, lites, tumultus, strepitus, tyrannide et ambitione omnia refertissima, donee nihil sincerum, sanctum, spi- rituale, fraternum, evangelicum, in tota disciplina ecclesiastica re- lictum sit, evaserunt.