A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 199

Section 199

← The Works of John Owen — Volume 17

IX. Quintb, Defectionem a plenitudine scripturarum, cujus culpse se alligarunt antiquae ecclesia3, cum res ex multorum scriptis satis nota sit, memorare baud opus est. Paucis agam. Cum multum ponderis et momenti in eis rebus nonnulli posuerint, quarum in sacris Scripturis nulla mentio facta est, quasque ob earn rationem locum nullum in Dei cultu, aut ecclesiis Christi, occupare debere persuasum habere potuerint, illico ad traditiones, seu ad ea, quoa per rumores incertissimos antecessores suos observasse audiverant, se contulerunt, Prout autem indies crevit illarum rerum, qua3 a Christo in sacris Scripturis institutae non sunt, reverentia, cum um- bitioni quorundam, et commodis secularibus, nee non externo cultus religiosi splendori apprime inservirent, quotidie vilescere Scriptura, traditiones autem, et nescio quae ecclesise auctoritas, in pretio raagis magisque haberi coepit. Prsesentius venenum ecclesiae antiqnus serpens nunquam propinavit. Abjecta, enim stabili, fixa, infallibili

458 DE PHILOSOPHIC CUM THEOLOGIA MISTURA. [LIB. VI

verbi Dei auctoritate et regula, non habuerunt, quo se tuto recipe- rent Christian! norninis professores, donee prsecipites se dederunt in omnium errorum, hseresium, et idololatrise barathrum.

X. Sexto, Accessit ad hsec omrria Spiritus Sanctissimi, quern ec- clesiis suis Christus promisit, immanis contemptus. Perennandi ad consummation em usque seculi ecclesiam suam curam Christus sus- cepit. In eum finem verbo scripto utitur atque Spiritus Sancti praesentia et gratia. Quse ad fidem, obedientiam, et cultum ecclesise omnem pertinent, luculenter revelat et proponit verbum. Ut verbo illo rite utantur fideles ad ecclesige vocation em, sedificationem, con- solationem, totumque denique opus ministerii, -^api^ara sua continue largitur et distribuit Spiritus. In eum finem, uti ostendimus, a Christo est promissus. Cum autem verbi pertsesi, atque institu- tionum Christi, vel propria tvpfipura vel varpoKapadora in cultu Dei amplecti et sequi in animum induxerant Christian! nominis profes sores, etiam ipsum Spiritum et promissum Christi de missione ejus paulatim pro nihilo reputarunt. Aliis enim perennandi ecclesiam, cultu ay^apw utentem, mediis excogitatis, per successivurn scilicet potestatis ministerialis fluxum, scientias, et doctrinam secularem, illico viluit omnis Spiritus Sancti auctoritas, et exspectatio. Spreto autem Dei verbo, Spiritu Christi neglecto, cultu aypapw introducto, cui prsestando donis gratiave Spiritus nihil opus esset, non habuit, quo procederet apostasia.

XL Hisce omnibus addi potest doctrinse evangelicse cum philo- sophia secular! mistura, quam, quoniam vereor ne sentibus ejus et vepreto adhuc hsereamus, singulari digressione excutiendam duxl

DIGRESSIO

DE PHILOSOPHISE CUM THEOLOGIA MISTURA.

I. APOSTOLUS Paulus Epistolae ad Colossenses capite secundo gra- vissime fideles admonet, ut caveant " ne quis eos per philosophiam spoliaret/' Interpretes plerique omnes sentiunt, non usum philo sophise, sed abusum eo loci perstringere apostolum. At verb utrum philosophise cum theologia mistura ad usum ejus pertineat, an ad abusum potius, non eadem omnium est sententia. Etenim certissi- mum est, non defuisse quovis seculo homines pios et eruditos, qui apostolicse hujus institutionis reverentia ducti, omnem illius usum in rebus divinis absolute rejecerint. Communium notionum natu- ralium, bonum inter et malum, honestum et turpe, discriminantium, excitationem et promotionem, cum operum Dei, creationis et provi- dentise, contemplatione, et indagatione solerti, prudenti, assidua, ut eo incendantur hominum mentes ad obedientiam Deo debitam sancte

CAP. VIII.] DE PHILOSOPHISE CUM THEOLOGIA MISTURA. 459

praestandam, neque Paulus, neque quisquam alius illius vestigia premens, condemnavit unquam. Cum vero imperfectae sint notiones istae, atque plurimiim corruptae, et mens humana in operum Dei consideration e mi sere caespitet, ut ad Lydium sacrae Scrip turae lapi- dem, quidquid scientiae ex iis oriri videatur, exploretur necesse est.

II. Finem hie omnis scientiae primarium, nempe Deo vivendi, solum consideramus ; de nudis speculationibus, quibus exercet se in- nata mentis humanae curiositas, quaeque intellectum rationalem in ordioe ad Deum non dirigunt, neque perficiunt, parum soliciti. Prse- terea ostendimus, quod, nisi alium locum in Dei cognitione occu- pent xoivai istae de bono et malo 'iwoiai, et operum naturae et provi- dentiae contemplatio, quam qui in primo hominum statu iis assignatus erat, frustra omnino fore studium omne in iis promovendis positum. Sed haec ilia non sunt, de quibus hie loci agimus. Philosophia, quae nunc ubivis obtinet, prout a multis seculis ab hominibus veri Dei illiusque voluntatis penitissime ignaris exculta fuerit, plane alia res est. Ejus usus in theologia, hoc est, principiorum, notionum, hypo- thesium, quae docet, cum doctrina evangelii mistura ; qua medii, et methodi, termini, quos intellectui humano circa objecta naturalia versato ancillans excogitavit, seu quibus potius in ea expolienda pro arbitrio suo usi sunt homines quidam propria opinione acuti et Seupr.nxoi, in doctrinae istius enarratione, declaratione, expositione, et praedicatione adhibendis, in quasstionem vocatur. Qualem in ea quaestione viri docti olim sensum habuerint, quidque etiamnum ali- qui sentiant, paucorum testimoniis ostendi potest. " Sunt/' inquit Clemens Alexand. lib. i. Strom., "qui philosophiam cum maximo malo, et ad hominum perniciem venisse in vitam existimant, ut quae pro- fecta sit a maligno aliquo inventore." Tertullianus, de Praescript. ad Haeret. " Haereses/' inquit, "aphilosophiasubornantur; inde^Eones, formae, et nescio quae Trinitas hominum apud Valentinum ; Plato- nicus fuerat: inde Marcionis Deus melior, de tranquillitate ; a Stoicis venerat: et ubi anima interire dicatur, ab Epicureis observatur: et ut carnis restitutio negetur, de una omnium philosophorum schola sumitur. Quid ergo Athenis et Hierosolymis? quid academiae et ecclesiae? quid haereticis et Christianis? nostra institutio de porticu Solomonis est; nobis curiositate non opus est post Jesum Christum; nee inquisitione post evangelium: cum credimus, nihil desideramus ultra credere: hoc enim prius credimus, non esse, quod ultra credere debemus/' Et Justinus Martyr ad Graec. : '£ra^«v /xarcfc ex rfi» Wptnipwim* ra ruv <pi\off6<puv vpuv sXriXsyxrai <x pay par a -ra<r?jg ayvoias xai avarris pav'evra wXtpv). Philosophos vocat idem Tertullianus, "haere- ticorum patriarchas/' atque eadern pene Jerem. [?] lib. ii. cap. xxxvii.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →