A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 201

Section 201

← The Works of John Owen — Volume 17

462 DE PHILOSOPHIC CUM THEOLOGIA MISTUKA. [LIB. VL

tere sunt conati. Hinc Christum ipsum nonnulli umbram, phan- tasma, id earn, merum hominem, hominem spiritualem deificatum, etiam solem esse somniarunt ; fidem vero nudam rerum spiritualium notitiam, aut scientiam, vel etiam perfectionis fanaticaa opinationem vanam. Atque base illi quidem fingebant, neque " Patrem neque Filium cognoscentes." Etenim istiusmodi hominibus cum spiritu- alia <mu/Aar/?£w£ intelligere non possint, animis suis morem gerere sensus pbilosopbicos sacris literis affigendo, solenne est. Virus hoc, vivis adhuc apostolis, saltern eorum nonnullis, paulatim serpere cce- pisse testatur ipsa sacra pagina, cui suffragatur illorum temporum historiarum quod superest. Illorum autem auctoritati impar, in prime illo adversus veritatem insultu illico succubuit Satanas. Sub- lato autem sacro apostolorum et evangelistarum choro, corrumpendi veritatem evangelicam, iterum opus aggressus est, non sine successu. Quod scilicet in oppugnatione nunquam potuit, in defensione veri- tatis sensim obtinuit. Etenim postquam hominum wrb Hvsvparog ayiou infallibiliter pspopevuv generatio in terris esse desiisset, in manus virorum omni seculari sapientia instructissimorum pervenit veritatis patrocinium. Horum erant Clemens, Origenes, Tertullianus, alii- que innumeri. Istis, cum iis armis, qua3 carnalia non sunt, verbo scilicet, et Spiritu Christi adversus veritatis hostes uti non sufficeret, placuit etiam rationibus aggredi e doctrina seculari petitis. Cum- que viderint hsereticos, quos vocarunt (cum plane philosophi fuerint Christianum nomen mentiti), aliorsum, qiiam oportuit expressa sacrae Scripturoe verba trahentes, novis vocabulis in expositione veritatis ex- cogitatis, & dolorum et fallaciarum latebris eos extrahere tentarunt.

VIII. Accidit autem temporis progressu, ut argumenta ista philo- sophica, quae in veritatis defensione viri docti usurpaverant, atque termini et vocabula, quibus hunc vel ilium veritatis divinaB articulum enunciaverant. pro necessariis religionis Jesu Christi partibus essent habita. Adhuc autem nulla fidei confessio methodica in ecclesiam irrepserat, illius credendorum compendii prseter aliquam partem, quod vulgo symbolum apostolorum nuncupatur. Sy sterna, aut cor pus theologicum, seu catechismum methodice dispositum, et philo- sophice ornatum, nullum adhuc fideles admiserant. Sacra Scrip- tura sola norma erat controversias dirimendi, et docendi populum; tantum vana traditionum opinatione, abs ejus instructionis Spiritus, qui credentibus in ilium finem per Jesum Christum promissus est, exspectatione nimis fuerunt abducti. Indies autem inter viros doctos crevit philosophica, seu sapientiam secularem, cum theologicis mis- cendi prurigo. Prassertim ruere in perniciem istam, postquam donis spiritualibus destituti, aut illis haud satis fisi, prseter doctrinam secu larem nihil habuerint, quo inter amicos eminerent, aut opprimerent adversarios. Nullum non seculum malo huic, revera fundi ecclesi- astici calamitati, notabile aliquod incrementum dedit. Dum itaque

CAP. VIII.] DE PHILOSOPHISE CUM THEOLOGIA MISTURA. 463

nova vocabula, et loquendi phrases aliqui excogitaverint, alii argu- tias, et philosophice arguendi modos adhibuerint, fuerintque, qui nodes nexusque dialecticos, quibus veritatis adversaries stringerent, invenerint, plurimique verba, quibus Spiritus Sanctus in exponenda veritate supernatural! utitur, in sensum e£urixov et philosophicum detorserint, sanctissima et spirituals doctrina Jesu Christi sapientia seculari varie corrupta est et pene amissa.

IX. Non aliter vir doctissimus Apollinarius in schisma prolapsus est, et notam severiorem ecclesise, quam, cum esset disputator acer- rimus, nimium in veritatis defensione subtilitatibus philosophicis indulgendo; prout refert Acacius Berceae episcopus, Epistola ad Cyril- lum Alexandrinum, quce actis concilii Ephesini inseritur. TV y&p, iriquit, wvrjffsv ' Atfo\\ivdpiog o AaoS/xsyg efg £11 sv roTg sfAnpoedsv o ayuvitfrris o virsp rq$ bpQqi; <riffr£u$ xparai (bine prima mali labes) Sapffqffas kavrov ry ysiv e% anopiov <ffopov$ nvag rtj xaOapa xai &()6\<fj TOV Xp/tfroD <ffapsff'/.£'jaff£v sv roTg ff%iff/j,arr/,of'$ SUVTOV irapa, rip xaQoXov sxxXqfftq \oyi6- Sqvar, — " Quam enim utilitatem insignis ille disputator Apollinarius Laodiceus in ecclesiam attulit; dum veluti unus e principibus de recta fide ad versus fidei hostes depugnat? An non, dum SUSB sapi- entise nimium fidit, dumque ex inviis planeque impermeabilibus, quosdam meatus et quasi vias, incontaminatam simplicemque Christi fidem introducere nititur, id tantum conatu suo consequutus est, ut ipse ab universa catholica ecclesia inter schismaticos haberetur?" Si eadem religiosa veritatis ccelestis «5XaCg/a, quae ecclesiam diebus Apollinarii, acerrimi pro vera fide disputatoris tenuit, in sequentibus seculis viguisset, non adeo deformem, hiulcam, mistam, impuram doc- trinam loco theologiaB evangelicse unquam admisisset, qualem postea amplexa est; sed ausim dicere, defectionem istam in religionis Chris tianas professione, quam gementes lugent fidelesomnes, ortum suum et progressum, philosophise Gentilium cum theologia misturae de- bere. Postquam enim ea in scholis Christianis locum occupaverit, magna ex parte cessavit inter plurimos bona Dei in Christo scientia, prout a Spiritu Sancto docetur in mysterio evangelii. Praesertim autem malum hoc fatale omnia veneno suo sacra infecisse comperie- tur, postquam philosophia peripatetica, quse per aliquot secula ne- glecta jacuerat, bonarum literarum studiosis placere cceperit. Ea vero per Arabes Muhammedanos excitata, et exculta, dicto citius invasit Ghristianum orbem. Etenim philosophia ista praesertim prout ab Arabibus exculta est, ad subtiles disputationes ingenerandas, et perennandas de qualibet re lites, rixas et controversias, maxime apta est et idonea. Ilia freti, scholastic!, theologiae evangelicae om- nem fidem pene palam abrogantes, philosophicam et barbaram artem seu scientiam ejus loco introduxerunt. " Enim vero, quis sano judicio dubitare possit, plerasque notitias genuine scholasticas, non

4G4< DE PHILOSOPHISE CUM THEOLOGIA MISTUKA. [LIB. VI

nisi puras abstraetiones esse, depuratasque Aristotelicse metaphysics eliquationes, quandoquidem de rebus supernaturalibus agatur?" in- quit Cornel. Jansenius Yprensis, in Augustino suo, torn. ii. col. 19. " Isti," ideo, ut recte Verulamius in novo organo, " praaterquam qubd theologiam" (satis pro potestate) " in ordinem redegerint, et in artis foraiam effinxerint, hac insuper effecerunt, ut pugnax et spinosa Aristotelis philosophia corpori religionis, plusquam est par, immisce- retur." Et in omnibus prsetenditur nomen Aristotelis, cum tamen potius pravos sequantur interpretes et commentatores. Nam, ut taceam opera ejus, quaa primo ad Nelium quendam scepticum, ho- minem literarum ignarum haereditate pervenerunt, deinde devoluta ad Appelliconem Trium, qui exesos codices vendidit Sulla3 dictatori, ad nos corruptissime devenisse; Arabes, a quibus isti subtilitates suas hauserunt, omnis Grascitatis et Latinitatis ignarissimi, transla- tionibus usi sunt ex Latina in linguam Arabicam, indoctis et rudibus, quaa ex presso et arcto ejus dicendi genere, nullum sanum sensum, pluribus in locis retulerunt. De iis omnibus Erasmus : " Optarim," inquit, " frigidas istas argutias amputari prorsus, Christumque ilium simplicem ac purum restitui, penitusque humanis mentibus inseri."

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →