X. Verum quidem est, illos sacrarum scripturarum libris usos fuisse ; atque, qua3 in iis continentur, vera esse omnia confesses. Ve- runtamen philosophia ista peripatetica penitus imbuti, et disputandi seu prurigine abrepti, seu scotomate percussi, istinsmodi theologiaa corpus, quod aiunt, confecerunt, quod sanctissimam Jesu Christi religionem neutiquam exhibeat. Totum inter istos homines ac phi- losophos antiques discrimen in eo positum est; quod inter libros, quibus in scientia sua expolienda usi sunt, etiam sacras scripturas admiserunt, quas ignorarunt veteres peripatetici. Unde scholasticos multi potius philosophos appellandos censent, quam theologos, inquit Beatus Rhenanus, Prsefat. ad Tertull. " Cum," ut recte idem Jan senius in torn. ii. col. 184, "praeter nonnullas Aristotelicae philoso- phia3 tricas, aut ineptias, e classibus dialecticis in theologiam im- mistis, nihil omnino novi protulerunt." Graviter de hisce queritur Erasmus PraBfat. in Hilar. " Fidei," inquit, " sym'bolum in scriptis potius, quam animis esse coepit, et tot pene erant fides, quot homines; creverunt articuli, sed decrevit sinceritas; efferbuit contentio, refrixit caritas. Doctrina Christi, quaa prius nesciebat Xoyo/Aa^/av, coepit a philosophic prsesidiis pendere. Hie erat primus gradus ecclesise ad deteriora prolabentis. Tandem res deducta est ad sophisticas contentiones, articulorum myriades proruperunt/' Et fatetur Tri- themius, ab eo tempore, quo scholasticorum disputationes vel potius dubitationes regnare cceperunt, sacram theologiam a philosophia seculari fcedari et contaminari coepisse.
XL Cum verb Deo placuerit initio reformationis ecclesiarum ali quot Europaearum seculo superior! tentatse, lumen et veritatem suam
CAP. VIII.] DE PHILOSOPHISE CUM THEOLOGIA MISTURA. 465
in simplicitatis evangelicae praedicatione emittere, nihil pene erat in tota ecclesia apostatica, quod seque piis et bonis viris odio erat et abomination!, ac theologica ista scientia, quae turn temporis in scholis et academiis dominabatur. An in ipsis ecclesiarum reforma- tarum scholis, atque inter omne genus viros doctos, ilia ipsa theologia philosophica, denuo locum suum recuperaverit, necne, penes alios judicium esto. Addam, quae habet vir doctissimus Johannes Dru- sius, ad 2 Pet. ii. 22, ad verba ista, " Canis re versus ad suum vomi tum/' " Canis ad vomitum redit," inquit, " qui redit ad id, quod primi reformatores evomuerunt. Ea est theologia scholastica, quam qui sectantur, veram negligunt, hoc est, verbum Dei; unde omnis ve- ritas Christiana, et ea ipsa, quam scholasticam appellant, mixta fer- mento humano, sic ut tarn pura et sincera non sit, quam esse debeat. Quando tandem haec reformabuntur? nam ante non erit pax in ecclesia. Utinam qui ad divina aluntur, aliter studia sua instituerent ; et spretis his tricis serio se darent ad studium linguarum praecipuarum, et ad lectionem textus sacri. Quod si fieret, haberemus theologos, quales optare magis, quam sperare debemus; usque adeo verbum Dei sor- det in oculis vulgi. Multi, quod enarrant populo e suggestu, non intelligunt: tantum ex commentario sapiunt, quo nihil miserius aut magis fugiendum ei, qui verum pabulum animse quaerit." Et, " Sus lota:" " dici potest de eo, qui lotus (nam reformatio est quasi lotio quaedam) se in luto sophistico rursum volutat, magno juventutis et ecclesiae malo: nam unde, quaeso, haec dissidia, nisi ex illo luto? ad vomitum redit, qui nunc iterum in academias revocat introdu- citque theologiam scholasticam; panem ilium, qui procedit ex ore solius Dei, miscens cum ferrnento philosophorum. Hi simplicitatem credendi convertuut in curiositatem et subtUitatem disputandi; quaestiones novas quotidie excogitantes, quarum pleraeque inutiles sunt, prophetis et apostolis olim ignoratae, quae tamen augent nume- rum disputantium, qui Christianum orbem hodie replent." Haec ille. Audiatur etiam auctor libri cui titul., " Onus Ecclesiae." "Pagani," inquit, " evangelicam normam destruere quaerunt; ideo diabolus instigat doctrinam Christianorum paganicis auctoritatibus fulciri, ac principiis fidei dogmata Gentilium commisceri, ut tandem veritas evangelica, per sophisticos dolos e medio suffletur." Quibus concinit illud Erasmi, " Ornnia pollicentur felicissime rem successu- rain. Unus tamen scrupulus habet animam meam, ne sub obteutu priscae literatiuae caput erigere tentet Paganismus." Verum ao-' v-r/Jis 0?J ytyovsv ovru. Modus iste res spirituales docendi philoso- phicus, ab evangelio alienus est. Primi etiam post apostolorum tempora Christiani eum penitus ignorarunt. Consulantur antiquis- simorum Christianorum scripta, non eo modo illos ^loXoyftt^iwt trac- tasse, quo recentiores, invenientur. Illud autem in omni genere optimum, quod antiquissimum.
VOL. XVII. SO
466 DE PHILOSOPHISE CUM THEOLOGIA MISTURA. [LIB. VI.
XII. Deinde, est in veritate spiritual! nativa et ccelesti sua hac luce fulgente $s?6v r/, quod hominum mentes in sui admirationem rapit, cogitque. InefFabili quadam gloria et splendore se in corda hominum insinuat, et conscientias penetrat. Plenitudinem, ampli- tudinem, sen libertatem inerrabili efficacia comitatam habet. Hisce consistit verae theologiaB vita, animaque. At vero honim omnium sensum, vim, et energiam miris modis obscurari, labefactari, minui, cum notionum, terminorumque philosophicorum catenis onerata, laqueis irretita incedere cogitur theologia, queruntur pene omnes, qui ea uti vellent tanquam unica norma sanctam communion em in Christo, cum Deo coiendi. Amitti, inquam, hoc modo spiritualem istam in conscientias hominum efficaciam aut auctoritatem summam, atque amplitudinem coelestem et spiritualem, quaB veritatis evange- licse pure et illibate traditae, individuae comites esse solent, facile sentirent, confiterentur etiam omnes, nisi plurimorum mentes insu- perabilibus praejudiciis occuparentur. Hinc spirituals sapientiaB loco, nescio qua3 sterilis et arida sententia substituitur; cujus notitia et peritia summa imbuuntur saepenumero homines impii, infideles, carnales, mundani, et abs omni salutari Dei in Christo cognitione alieni. Id etiam quotidie evenire videmus ; pessime scilicet obscurari rerurn evangelicarum naturam spiritualem, dum docti et acuti ho- munciones multum operis in eo ponant, ut illas accurate, methodice, et philosophice doceant.
XIII. Porro: plurimos olim errores tanquam ex equo Trojano ex philosophia hac in ecclesiam irruisse, ex Tertulliano aliisque osten- dimus. Etiam, quicquid etiamnum de multis fidei articulis garriunt sophistse, e philosophia peripatetica prodiit.