A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 206

Section 206

← The Works of John Owen — Volume 17

XIII. Optandum sane esset, ut ii, quibus studiosae juventutis in- struendaa provincia obtingit, majorem curam, diligentiam, et pru- dentiam, quam vulgo in scholis et academiis fit, adhiberent, qua solidam in artibus hisce doctrinam, et peritiam utilem studiosi con- sequerentur. Certissimum enim est, superficial am et indigestam earum notitiam, quse tamen umbratili scholarum palestraB sufficiat, bonis ingeniis praBJudicio saepissime maximo esse, commodo et utili- tati nulli. Bevera, qui inter studiosos utilem ullam in artibus hisce communibus peritiam consequuntur,

" apparent rari nantes in gurgite vasto."

Omnes laudabiles in nonnullis conatus antevertit ignavia. Studiorum difficultates et aagritudinem pati nolunt. Omnem enim animi et ingenii laborem pertinaciter nonnulli aversantur, qui tamen, nescio qua stultitia ducti inter eruditionis candidates nomina sua referre non erubescunt. Tandem vero ipsi, atque ii, quorum interest, ut meliora prosequerentur, sera nimis experientia edocti, quantum no- cuit, loca studiis destinata, tali animo occupasse, intelligunt. Deinde plurimi durn sedulo artibus hisce addiscendis operam dare debeant, nullum certum laborum finem sibi pirestitutum habentes, hue illuc in studiis lectione varia vagantur, atque ita nullo tandem in erudi tionis genere utilem progressum consequuntur. Alii peritorum in- structorum beneficio destituti, invalidis conatibus tempus terentes, semper aliquid agere incipiunt, perficiunt nihil unquam.

474 DE THEOLOGIZE STUDIO. [LIB. VI.

XI V. Cum enim, quse vere utilia sunt nimia difficultate et tene- bris circumsepta apparent, opus inceptum pertsesi, ad trivialia ista et nullius frugi, quse maxima librorum futilium copia suppeditat, victi dejiciunt animos. Illud autem, quod series et laudabiles plu- rimorum conatus irritos reddit, prsepedimentum, et frustraneos, na turae est et veri finis artium et scientiarum omnium ignoratio. Ad~ versus malediction em, quse ob peccatum primurn humsno generi incumbit, contendere, seque a poena ilia ignorantise veritatis et tene- brarum, qua naturaliter premimur, ad unum omnes liberare, propo- situm sibi habuerunt primi earum inventores. Cum enim anima humana csecitate et rertim omnium ignorantia se praegravari persen- tiscat, omni modo nititur, se ex earum laqueis extricare. Huic vero fini assequendo scientiarum encyclopsediam minime sufficere novimus ornnes. Fin em autem alium generalem in artium et scien tiarum studio sibi propositum babere non possunt, qni salutaris luminis evangelici sunt ignari. Earum ope e tenebris naturalibus emergere vellent. Hie ideo innatse vanitatis potestati et imperio obnoxiaB misere, hue illuc in indagatione veri fluctuantur plurimo- rum mentes. Nam eum finem, quern intendunt, neminem, nisi per gratiam Christi salutarem, assequi posse, confitentur omnes Chris- tiani. Donee ideo scientise et artes omnes, quod superius optavimus, ad normam et in usum veritatis infallibilis instaurentur, fieri non potest, quin plurimis earum studium infeliciter admodum succedat.

XV. Secu-ndo, Studiorum ratione excogitata, quid illud sit, seu quis scopus, in quern animis oculisque collimant, attente perpendant studiosi. Cum enim finis totius operis regula sit, in disquisitione et usu mediorum, nisi perpetuo a via aberrare vellemus, is accurate semper attendi debet. Is vero quis, qualisve sit, aut esse debeat, ex ante dictis satis constat. Sunt, qui systemata tbeologica, quibus ad certa rerum capita doctrina evangelica redigitur, nocturna et diurna manu versasse, donee sis rvirov illorum traditi, ipsi indicatu- ram quandam theologise mente concipere sibi videantur, satis habent. Quid aritiqui patres, quid scholastici, quid recentiores tbeologi sen- serint, aut scripserint, in rebus fidei et negotio religionis, legere, scire, et memoria tenere, illud est, quod absolvit aliorum propositum. Peiitiam philosopbicam, in scientia nescio qua theologica assequi, pro virili intendunt plurimi. At fines bos omnes nos antea procul a finibus tbeologise amandavimus.

XVI. TJt " sapientes et intelligeutes" fiamus in mysterio evan- gelii, in cognitione Dei in Christo, in secretis consilii et foederis di- vini, in arcanis cultus spiritualis, et obedientia fidei, id aliquid est, quo in studio hoc tendimus. Maneat hoc fixtim ratumque, cui in mediorum electione et usu collineat mentis acies. Si " sapientia sit superne veniens a Patre luminum," si intelligentia in mysterio, qua per Spirifcum Sanctum sumus donandi, theologia ista, qua initiari

CAP. IX.] DE THEOLOGY STUDIO. 475

vellemus, maxima sine dubio stultitia esset, mediis ullis ad notitiam ejus obtinendam uti, ea sola praater, quse a Deo ipso prgescripLa, Spiritus Sancti communicatione insuper cumulantur. Qui hunc sibi scopum cum debita Dei reverentia, sui, viriumque suarum natu- ralium abnegatione, ope et beneficio Spiritus Christ! per fidem nixus, destinat, mediisque nullis, nisi in ordine ad ilium finem, adeoque eo modo, quo istiusmodi mediis ad talem finem obtinendum, hoc est, pie et religiose, uti decet, utitur, illius, Deo favente, studia ad eum exitum pervenient, qui erat propositus. Dum vero hue illuc in mediorum incertissimorurn usu vacillant studiosi, fines nescio quos sibi propositos passim insequentes, quamvis " aurum in ignem coii- jiciant," plerumque tamen prodit " vitulus." Hoc ideo, qui nollent in studio theologies operam et oleum perdere, propositum fixumque sibi habeant, id aliquid quo tendunt, quodque omni ope qugesitum eunt, sapientiam esse spiritualem et salutarem in mysterio evangelii. XVII. Tertio, Omnem veritatem supernatural em. a Deo revela- tam, propositionibus didacticis in sacra Scriptura contineri superius probavimus. Ejus veritatis spiritual! et salutari notitia consistit nostra sapientia. Sedulam ideo scripturarum lectionem, atqtie in iis nieditationem assiduarn omnibus theologiaa candidatis absolute necessarian! esse facile concedent omnes; at vero quantum ex eventu patet, verbis quamvis concedant, qui in rein istam cogitatione cura- que debita incumbunt, oppido reperientur pauci. Hujus vero ne- glectus in hoc studio plurimis non damnum sed perniciem infert. Neque aliter fieri potest, ubi finem quemcunque se intendere ho mines profitentur, neglectis aperte mediis. In lectione scripturarum varia, et segni, perniciosse mentis remissioni juncta parum operis absumunt, in verbi auditu et prsedicationum solennium minus, in meditatione nihil, nulli tamen dubitant, quin theologi consumma- tissimi sint futuri; stultissimum genus hominum, et quod merito contenmi debet. Nobilem et ccelestem sapientiam, cui nihil in vita humana par est, aut sequale, investigantt-s, medium illud pene uni- cum, quod ei fini destinatur, flocci pendunt, saltern habent in post- remis. Sapiunt ; si quidem id sapere est, velle id quod non potest contingere. At toti sunt forsan in lectione scriptorum veterum, recentiorumque theologoium, qui data opera scripturarum sensus enarraut? esto: atque nos diligentiam istam laudamus. At hoc scripturarum studium non est. Aliud plank est ardentibus votis per fidem in Christum effusis, implorata Spiritus Sancti ope, ipsas Scripturas legere, atque in iis meditari, quo Spiritum, qui in iis viget, imbibamus; aliud aliorum hominum scripta, utcunque docta et veritatem ccelestem redolentia, evolvere. Audiant Acostam Je- suitam. " Ille," inquit, " qui cum puritate animse legit Scripturas, plus proficiet, quam si enodare tentaret niysteria multis commenta- riis." Addit autem pene quid fanaticum, ut quibusdam videbitur,

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →