A Brighter Day Begins with His Word.

Baxter, Richard, 1615-1691 • SECTION 36

FOOTNOTES:

← A Christian Directory, Part 1: Christian Ethics

[6] Noverint universi quod præsens opusculum non aggredior, ut fidelium auribus propbanas aliquas vocum ingeram novitates, sed ut innocenter et sobrie de altissimo, &c. Ockam de Sacram. Alt. prolog. In zelo domus Domini, nunc persolvo debitum, vile quidem, sed fidele ut puto, et animum quibusque egregiis, Christi tyronibus: grave vero et importabile apostatis insipientibus: quorum priores ni fallor, cum lachrymis forte quæ ex Dei charitate profluunt, alii cum tristitia, sed quæ ex indignatione et pusillanimitate deprehensæ conscientiæ extorquetur, illud excipiunt. Gildas Prolog. Excid.

[7] Habet, inquies, Britannia rectores, habet speculatores: Quid tu negando mutiri disponis? Habet, inquam habet, si non ultra, non citra numerum: sed quia inclinati tanto pondere sunt pressi, idcirco spatium respirandi non habent. Præoccupabant igitur se mutuo talibus objectionibus, &c. Gildas ib.

[8] Duæ sunt viæ, duplicesque cursus animorum e corpore exeuntium. Nam qui se vitiis humanis contaminarunt et libidinibus se tradiderunt, iis devium quoddam iter est, seclusum à concilio deorum. Qui autem se integros castosque servarunt, quibusque fuit minima cum corporibus contagio, suntque in corporibus humanis vitam imitati deorum, iis ad illos à quibus sunt profecti, facile patet reditus. Soc. in Cic. 1. Tusc. Qui recte et honeste curriculum vivendi à natura datum confecerit, ad astra facilè revertetur: Non qui aut immoderatè, aut intemperanter vixerit. Cicero de Univers. Improbo bene esse non potest. Id Par. Quod si inest in hominum genere, mens, fides, virtus, concordia, unde hæc in terras nisi à superis diffluere potuerunt? cumque sit in nobis consilium, ratio, prudentia, necesse est deos hæc ipsa habere majora: Nec habere solum, sed etiam his uti in optimis et maximis rebus. Cicero de Nat. Deor. l. 2. p. 76. Quod si pœna, si metus supplicii, non ipsa turpitudo, deterret ab injuriosa facinorosaque vita, nemo est injustus: at incauti potius habendi sunt improbi. Callidi, non boni sunt, qui utilitate tantum, non ipso honesto, ut boni viri sint, moventur. Cicero de Leg. l. 1. p. 289. Ut nihil interest, utrum nemo valeat, an nemo possit valere; sic non intelligo quid intersit, utrum nemo sit sapiens, an nemo esse possit. Cic. de Nat. Deor. l. 3. p. 138. Cicero was afraid to speak what he knew of the Unity of the Eternal God, the Maker of all: Illum quasi parentem hujus universitatis invenire, difficile; et cum inveniris, indicare in vulgus nefas. Lib. de Univers. p. 2. And the same he saith, Lib. 2. de Nat. Deor.

[9] Vult Deus quodammodo pati vim; et hoc summæ est beneficentiæ, ut ad benefaciendum se pulsari solicitarique velit. Jos. Acosta, l. 4. c. 12. p. 396.

Public domain in the USA; original historical text digitized by Project Gutenberg.

Project Gutenberg source record →