A Brighter Day Begins with His Word.

Baxter, Richard, 1615-1691 • SECTION 83

Part 83

← A Christian Directory, Part 1: Christian Ethics

[15] Abeunt omnia unde orta sunt. Cic. in. lat. Maj. Dii immortales sparserunt animos in corpora humana, ut essent qui terras tuerentur, quique cœlestem ordinem contemplantes, imitarentur eum vitæ modo atque constantia. Cic. in Cato Majore. Ex terrâ sunt homines, non ut incolæ, et habitatores, sed quasi spectatores superarum rerum atque cœlestium; quarum spectaculum ad nullum aliud genus animantium pertinet. Cicero 2. de Nat. Deor. Sic habeto; te non esse mortalem, sed corpus hoc. Idem. Somn. Scip. Cum natura cæteras animantes abjecisset ad pastum, solum hominem erexit, et ad cœli quasi cognationis, domiciliique pristini conspectum excitavit: tum speciem ita formavit oris, ut in ea penitus reconditos mores effingeret. Cic. 1. de Legib. Nisi Deus istis te corporis custodiis liberaverit, ad cœlum aditus patere non potest. Cicero Somn. Scip. Animi omnium sunt immortales: sed bonorum divini. Cic. 2. de Legib. Bonorum mentes mihi divinæ atque æternæ videntur, et ex hominum vita ad deorum religionem et sanctimoniamque migrare. Idem. Animus est ingeneratus à Deo, ex quo vere vel agnatio nobis cum cœlestibus, vel genus vel stirps appellari potest. Idem. 1. de Leg.

[16] Qui seipsum cognoverit, cognoscet in se omnia: Deum, ad cujus imaginem factus est: mundum, cujus simulachrum gerit; creaturas omnes cum quibus symbolum habet. Paul. Scaliger Thes. p. 722.

Public domain in the USA; original historical text digitized by Project Gutenberg.

Project Gutenberg source record →