A Brighter Day Begins with His Word.

Bengel, Johann Albrecht, 1687-1752 • SECTION 183

496 2 Cor. V, 10. :

← Gnomon of the New Testament — Volume 2

.

;'

que timorem non modo reprobis, sed etiam sibi et sui similibus cordi esse declarat. Is timor apud sanctos, supposita sententia de peccatis eorum non revelandis, nullus erit. Porro Paulus se et sui similes manifestatum iri dicit non modo eatenus, quatenus rem bene in summa gesserint, sed etiam quatenus ulla ex parte defecerint. Mirabilis est apud eos, qui servantur, mercedis varietas: effectum- que demerita habent, non ad poenam quidem, sed tamen ad jactu- ram merecedi oppositam. 4 Cor. 3, 44.45. coll. 2 Cor. 4, 44. Phil. 2, 46. 4,4. Mllud; ut guilibet accipiat ete. docet, apud justos manife- _statum iri defectus quoque. Nam ita demum patebit, cur quivis accipiat hoc mercedis, quod accipit, non minus, non plus. Reddet Dominus cuique, UTI opus ejus erit.

§. 4. Quare dicta §. 4. citata non debemus nimium premere. Peceata electorum praeterita non desinent esse objecta divinae om- niscientiae sempiternae, quanquam sine ulla offensa et exprobratione. Et hoc unum pluris est, quam patefactio peccatorum coram omni- bus creaturis, si haec etiam perpetua esset, nedum in uno judicii die, ubi non ut commissa, sed ut per poenitentiam retractata et de- leta peccata occurrent.

§. 5. Neque apud ipsos electos propria ipsorum peccata de- sinent esse objectum recordationis suae, quanquam sine ulla mole- stia. Cui multum remissum est, is multum diligit. Aeterna magni debiti condonati recordatio erit fomentum maximi amoris.

- §. 6. Tanta verbi divini est efficacia apud homines in hace vita, ut a spiritu separet animam, Hebr. 4, 42., et occulta cordis recludat, 4 Cor. 14, 25. Pudor. admissorum ac remissorum est animae, non spiritus. Homines in flagitiis se volutantes, saepe occulta sua jac- tant: desperati, nihil celant. Gratia vero, multo potentior, plane ingenuos facit suos. Vere poenitentes ad apertissimas confessiones occultorum malorum summa cum lubentia progrediuntur. Act. 49, 48. Quanto magis in illo die ferent, se patefieri, plane absorpta affec- tuum naturalium teneritudine? conf. 4 Cor.6,9.41. Talis candor magnam pacem et laudem confert. Si in judicio esset locus apud justos v. gr. pudori, ea, credo, peccata, quae hodie plurimum te- guntur, minus molesta forent, quam ea, quorum hodie minus pudet. Pudet nos hodie eorum maxime peccatorum, quae adversus vere- cundiam sunt. Jure major esse debebat pudor aliorum peccatorum, ex gr. adversus tabulam primam.

§. 7. Adamum esse salvum, non dubitamus. at lapsus ejus in perpetuum memorabitur. nam aliter restitutio per Christum facta qui celebrari digne possit in coelo, ‘non ecapio. Davidis cum Uria ne- gotium, Petri abnegatio, Sauli persecutio, aliorum peccata, ipsis re- missa, tamen in V. et N. T. tam diu scripta exstant. Si hoc non obstat remissioni pridem factae, ne in judicio quidem extremo men- tio peccatorum obstabit remissioni. Non omnis manifestatio delic- torum est pars poenae.

§. 8. Tam arctum nexum bona et mala, tam inseparabilem invi- cem respectum habent, ut bonorum revelatio sine malis intelligi non possit. Quodsi quaedam peccata sanctorum patefient, consentaneum est, omnia in lucem proditura. Facit haec sententia ad gloriam om- niscientiae et misericordiae divinae; et tali pacto rationes judicii in

\

Public domain historical edition (1850); scan/OCR from Internet Archive.

Project Gutenberg source record →