v. 16. é06¢0nour, dictae sunt) Grave verbum. — ai émayye- diac, promissiones) Plurale: promissio saepe repetita, [v. 47. 48.] eaque duplex, rerum terrenarum et coelestium; terrae Canaan, et mundi, et bonorum divinorum omnium. Rom. 4, 43. At lex semel data. — xai, et) Gen. 13, 15. 12, 7. 45, 18. 17, 8. — Ayer, dicit) Deus. — we éni modkwv, quasi de multis) quasi aliud esset semen ante legem, aliud sub lege. — we éy’ évog, tanquam de uno) Vide, quanti ponderis conclusionem Paulus ex accidente Grammatico, nu- mero, deducat: idque eo magis mirandum, quia 97 nunquam in plurali ponitur, nisi 1 Sam. 8, 45., ubi tamen agros, non sémina denotat. Videlicet in LXX int. magis apparet vis numeri singularis. Porro non statuit hic Paulus, semen denotare unicam prolem, semina demum multam; nam semen in singulari saepissime multitudinem de- notat: sed hoc dicit, unum esse semen, i. e. unam posteritatem, unam familiam, unum genus filiorum Abrahami, quibus omnibus per promissionem obtingat hereditas; [post Mosen aeque ac ante Mo- sen: ex praeputio non minus quam ex circumeisione, V. g.| non aliis per promissionem, aliis per legem. Rom. 4, 16. Bene autem discernenda est promissio benedictionis et promissio hereditatis mundi sive terrae: in illa, non in hac, seminis appellatio Christum spectat. Namque benedictio fit in Abrahamo, non per se, qui obiit ante gentes benedictionem assecutas; sed quatenus habet semen: et fit in semine Abrahami, non quatenus semen illud est innumerabile; nam Abraham ipse non benedixit, sed benedictionem accepit; quanto mi- nus posteri ejus benedicere possunt , qui cum Ilo benedictionem, per fidem, duntaxat accipiunt? Fit ergo benedictio in Christo, qui est Semen unum excellentissimum et exoptatissimum, per se benedicens, Sed tamen, quia cum hoe propinquitatem habet omnis. posteritas
Bengel, Johann Albrecht, 1687-1752 • SECTION 223
Gal. I, 10—44. 237
← Gnomon of the New Testament — Volume 2
Public domain historical edition (1850); scan/OCR from Internet Archive.