Romanam seculi I. et seq. de quibus conf. Ap.8.s. Ergo Impe-
rator Romanus erit in X. regibus, Isque, ubi cum novem ceteris potestatem suam dabit bestiae, e medio fiet, et homini peceati locum dabit. Potentia Romana est retinaculum usque ad exortum Nefarii, qui post exortum suum vastat meretricem, ope decem cornuum. XVII. Roma tamen alveus est, in quo apostasia et mysterium iniquitatis per multa secula fluaum habet. — Non diu Claudius ex- clusos Roma Judaeos et cum iis Christianos habuit: brevi post re- dierunt, et cum bono etiam malum crescendi copiam est nactum. Duae partes mali sunt: apostasia, et mysterium iniquitatis. - Aposta- sia a fide, et deyosaolar sive dissensiones a doctrina apostolica re- cedentes, valde conjunctae sunt: atque hae jam tum Romae fiebant a quibusdam, auctore Satana. Rom. 46, 47. coll. v.20. Et aposta- sia a fide, doctrinas mvehens de cultu divorum intermediorum, de nuptiis, spiritualis perfectionis obtentu, et cibis, quibusdam utique tantummodo, vitandis, 4 Tim. 4,4.3., in Romam, quamvis ab aliis haeresibus diu intactam, proprie convenit. IJniquitas in peccato per- niciosissimo Elationis potissimum est sita. v. 3.4. Initium superbiae hominis, apostatare a Deo: quoniam ab eo, qui fecit illum, recessit cor ejus. Quoniam initium omnis peccati est superbia. Sir. 10, 14. 45. Semina ac stamina prima latebant in elatione auctoritatis hu- manae, in Petrismo, 4 Cor. 4,42. not. Inde paulatim enatus est pri- matus episcopi Romani, ac totatus papalis. - XVIII. Ht Papa stricturas subinde habet ipsius hominis pec- cati etc. — Papa est quodammodo homo peccati, dum legis divinae et praeceptorum divinorum transgressionem yehementer auget, obser-
“9 THESS. Ul, 3. 537
_yationemque eorum magnopere impedit, sua vero placita summo ri- gore tuetur: /ilius perditionis, dum innumeras animas in perniciem demersit, et ingentes copias hominum ipsi vel devotorum vel ulla ex parte renitentium morti tradidit: oppositus majestati Caesaris, domini quondam sui, et elatus supra omnem dictum deum aut cultum, summam potestatem, summum cultum sibi vindicans, angelis imperans, imperatorem sibi subjiciens. Neque semel eo erupit paroxysmus pontificii fastus, ut se dewm aut vicedewm appellaret aut appellari pateretur: tantundemque valet solennis titulus Sanctissimi Domini (nam deitas et sanctitas stilo Scripturae sunt synonyma) et Beatis- simi. Patris. coll. Matth. 19, 17. Interdum papa, quasi ferculum divinum, cum sella imponitur altari per bajulos principes. Manet primis Romae episcopis indelibata sua laus: sed tamen in progressu temporum, per gradus spirituales et civiles, ordine textus, linea~ menta conspiciuntur ejus formae, quae suo tempore in Nefario illo quam manifestissime se exseret.
XIX. Primum is qui retinet, deinde id quod retinet, in medio esse desinit. — Diximus hoe jam §. IX. sed hoe loco strictius re= petendum venit. Is qui retinet, est, qui Romam sub ditione habet: id est, Imperatores, ethnici, christiani, Romae, Constantinopoli: Re- ges Gothici, Longobardici: rursum Imperatores, Carolingi, Germani, a quibus plaga gladii. Ap. 15. Hic est Retinens, longe in media bestiae ex mari exortae tempora. Ita retinuerunt principes illi pa- , patum, ut tamen etiam juvarent: ita juverunt, ut tamen etiam reti- nerent. Extremo tempore id quod retinet est potentia Romae ip- sius, quando bestia mulierem portat, et ipsa non est. Id quum amotum erit, revelabitur Nefarius ipse.
XX. Revelatur Nefarius, quum aperta improbitate agere incipit. — Mysterio opponitur revelatio, et haec ter memoratur, v. 3. 6. 8. Itaque revelatio non ea dicitur, qua Nefarius per testimonium ve- ritatis convincitur; sed ea, qua ipse, Retinente amoto, aperta im- probitate agit, quanquam improbitatem pauci perspiciunt.
XI. Apparitio adventus I. C. qua Nefarius conficietur, prae- cedet ipsum adventum novissimumque diem. — Haec apparitio, cum. interitu bestiae, sive Nefarii, describitur Apoc. 49, 14. seqq. ubi hi duo, bestia et pseudopropheta, vivi jaciuntur in stagnum ignis ardens in sulphure, reges autem terrae et exercitus eorum occiduntur v. 20. 21. Sequitur demum captivitas Satanae et regnum sanctorum. Etenim inter cladem bestiae et inter diem novissimum liquido Apocalypsis millenos interjicit annos. Ii vero anni quomodo cumPaulo concilia- buntur? Resp. Paulus Danielem, ut postea videbimus, respiciens, ea simul innuit, quae apud eundem inter cornu parvi exitium et inter finem rerum, eventura denotantur. c. 7, 9. 44. 22. 26. 27. Multae res interitu bestiae longe priores, atque ipse Jesu Christi patientis: ingressus in gloriam, cum adventu ejus in nubibus connectitur+ Matth. 26, 64. Joh. 24, 22. nott. Ergo idem adventus potuit etiam connecti cum destructione adversarii, quae inter utrumque Christi adventum permagna res est. Atque ut cum vastatione Hierosolymo- rum conneeti potuit finis mundi, quia revelatio eventuum interme- dioram nondum erat matura: sic cum interitu adversarii connectere potuit Paulus adventum Christi; quia in Apocalypsin reservati erant anni milleni, quae omnino haec puncta multo clarius ao ita ut.