A Brighter Day Begins with His Word.

Bengel, Johann Albrecht, 1687-1752 • SECTION 308

2 Thess. Ii, 3. 535

← Gnomon of the New Testament — Volume 2

que tempus cadunt. at quum is qui retinet, et id quod retinet, in medio esse desiit, tum revelatur iniquus.

_ XL Ex apostasia tandem nascitur, homo peccati: hune autem ipsum retinet potentia politica Romana. — Ex mutua collatione mali et retinaculi, et qualitatum utriusque, perspicitur, quid utrumque sit. Iniquus ille praeter signa mendacii habet etiam majestatem quandam, fuco spirituali adornatam, quasi deus esset. Kam civi- lis cohibet potestas, quae tempore Pauli Romana utique erat, Hie- rosolymam, Romam, Corinthum, unde ille scribebat, Thessalonicam; quo scribebat, ‘complexa. ete.

XII. Tempus epistolae hujus non parum adjuvat interpreta- tionem. — Scripta est tempore Claudii: coll. Act.48,2.5. cum 4 Thess. 3, 4.6. quo ipso penitus refutatur Grotius, prophetiam Pauli conans de Caligula interpretari. Ipsum praecise Claudium veteres putarunt esse retinaculum. hine enim, ut apparet, factum est, ut successorem Claudii Neronem existimarent esse hominem peccati: cumque impro- bitas Neronis quamlibet vesana eam tamen non implesset mensuram, Domitianum et alios ejusmodi imperatores quasi pro complemento mali habuere. Non exhauserunt illi quidem prophetiam: sed tamen aliquid ex vero assecuti sunt, Romanum hic nempe quiddam quo- quo modo spectari.

Propius accedamus. Retinaculum est aliquid, quod Thessaloni- censes, quum Paulus non multo ante apud eos fuisset, non norant; et nunc, quum idem haec scriberet, norant, respondentibus eventuum initiis, magis quam paulo ante putassent multi. Id patet ex anti- theto versus quinti et sexti. Scripta est epistola circa annum Vill Claudii, Ae. Dion. 48., ut in Ordine temporum, p. 278. ostendimus. Eo tempore Claudius Judacos, sive credentes, sive non eredentes, et. hos quidem assidue tumultuantes, Roma expulerat: et in ipsa Ju- daea Cumanus graviter eos premebat. Ergo in provinciis praesides et procuratores, in Italia ac Romae ipse imperator malum retinebat. Insigne specimen est, quod Judaei non nisi post obitum Festi et ante adventum Albini Jacobum interemerunt. Quicquid ea fecerunt oceasione, libenter alias fecissent contra Christum, sed per Roma- nos non. potuerunt. Sic Corinthi eos retinebat Gallio, Hierosolymis Claudius Lysias. Act. 418,14. 24,32. Tempore Pauli certo retine- bat Malum potentia Romana. non immediate. ergo mediate. Me- dium autem, rigor in Judacos, qui longius essent progressi, si per Romanos potuissent. Faciliorem interpretationem libenter audiam.

XIII. Quum retinaculum in medio esse desut, revelatur Ini- quus ille. — Convenit haec positio cum quinta, et tamen ab ea dif- fert quoque. Illa diuturnitatem retinaculi notat: haec, tempus Ne- farii revelandi. Nefarii adventus est secundum eficaciam Satanae in omni vi et signis et prodigiis mendacii etc. Hic adventus nondum est factus, quanquam praeludia non desunt pridem: ergo retinacu- lum adhuc est. Atque ipso hoc firmissimo argumento constat, re- tinaculum esse potentiam politicam Romanam. Nullum enim alind tam potens, tamque diutinum usquam reperietur retinaculum. Non tamen Satanae efficaciam cohibuit hoc retinaculum, sed Nefarii do- minatum: et amoto retinaculo, Nefario opem fert Satanas,

Nunc Apocalypsin adsciscemus.

356 | 2 THESS. If, 5.

XIV. Nefarius ille est bestia ex abysso ascendens. — Tam diutinum, tam continuum est malum a Paulo descriptum, §. IV., ut non possit non in apocalypticae aliquando bestiae tempora incurrere: tantaque similitudo nefarii est ac bestiae, tam late diffusa, tam elata potestas, uf non nisi unum possit esse subjectum. Nefarius non de- mum post interitum bestiae interibit: nam proelio illo, quod Ap. 49. describitur, ita conficiuntur hostes, ut calamitas per Paulum desceripta non possit ulterius extendi. Idem Nefarius non peribit prius: nam manet usque ad apparitionem adventus Domini.

XV. Itaque totum malum a Paulo descriptum cum re Roma- na proprie intimegue conjunctum est. — Quid necessitudinis aposta- sia et ipse homo peccati cum urbe Roma haberet; Thessalonicen- ses non potuere cognoscere, nisi Paulus eos coram docuit. Nos Apocalypsis et eventus docet, ac posteritatem docebit uberius. Nos igitur pro captu temporis nostri collationem instituemus.

XVI. Nefarius ille, adhuc est venturus. — Una eademque bestia est, quae primum ex mari, deinde ex abysso ascendit. Ea bestia cum muliere, quae est Babylon, Roma, plurimum habet nego- tii. Aliquando mulierem portat: postremo, suffragantibus decem cor- nibus, eam delet. Bestia ex mari, est papatus Hildebrandinus: sed bestia ex abysso, praeter successionem in papatu (quae traditionem antiquam de antichristo ex Judaeis oriundo non tollit, sed suo loco relinquit) novam habebit ac plane singularem malitiam, cujus nomine dicitur homo peccati ete. Hacc omnia demonstrantur in Germani- ca et Latina interpretatione Apocalypseos. Antichristus sive homo peceati, seculo XIX. venturus, non potuit retardari per potentiam

Public domain historical edition (1850); scan/OCR from Internet Archive.

Project Gutenberg source record →