v. 5. & yao ayyéhoug: non enim angelis) Actiologia, versum 3. ubi Salutis et Domini appellatio_scite inserta est, respiciens, novae periochae inchoandae inservit. Quo major Salus, quo gloriosior Do- minus spernitur, eo gravior est culpa spernentium. Non angelis, de quibus nil in eam sententiam scriptum est, sed homini, hominisve filio, Jesu Christo, et angelos et-omnia subordinavit Deus. Plus ne- gotiit habuerunt angeli in V. T. sed in N. T. evecta per Christum humana natura angeli sunt conservi nostri. Plus negotii dixi evhaBog. ex antitheto etiam illud, cogitari possit, quod in V. T. major angelis reverentia debebatur, quam in N. T., ubi nune conservi nostri sunt. Eo ipso autem, quia nostri conservi sunt, intelligitur, eos non esse in N. T. otiosos, sed tantum sub alio respectu agere, quam in V. T. Ut hoe loco angeli opponuntur Domino, sic v. 16. opponuntur fra- tribus. Apostolus soli Christo solos homines credentes copulat. — Unérate, subordinavit) Hoc verbum jam repraesentatur ex v. 8. Sub- ordinavit Deus. nam ad cap. 4, 4. respicit oratio. — ryy ofxeuceny tiv wehAsoav’ orbem terrae Juturum) Una omnium temporum o/xe- fevy terra est, c.4,6. Itaque orxsuevn wéhdgoa terra futura dici- tur, ut sol crastinus, quamvis unus omnium sol dierum est. He- braice Nam Graece wéhigoa. Orbis unus est, sub gratia et sub gloria ; futurus dicitur, non quin jam sit, sed quia olim praedictus. No-
vitas, quae per Christum in N. T. instituta fuit, tanti aestimatur in Scriptura, ut inde exsistat dichotomia inter tempora V. T., et inter tempora N. T. una cum aeternitate inde pendente. haec, simul sumta, vocantur 7 ofxougevy 7) wéhdovon. Méddovea sunt identidem, ex prospectu V. T. prophetico in Novum Testamentum, Bona in N.T. praesentia, per Christum parta; quae.incipiunt, dum orbis futurus ei subjicitur, quum primum gloria et honore coronatus fuit. De Pau- lina hae locutione conf. not. ad Rom. 3, 30. Quanquam etiam pro hujus epistolae tempore futurus est suo modo, tum, quum omnia Christo subjecta erunt, etiam mors. 4 Cor. 15, 24. seq. expende non- dum, v. 8. et-ipsam orbis futuri descriptionem, cap. 42, 26. sqq. Late patet nomen ordis. vide Psalmum, qui mox citatur. nar7jo té MEAAONTOS «aidvos, Pater futuri seculi, Es. 9, 6. in Graec. et Lat. — megi 79 Aadéuev de quo loguimur) loguimur: nos doctores. ce. 5, 44. not. Huic versiculo per hoc incisum vis propositionis con- ciliatur. Propositio autem' est: Omnia subjicientur Jesu Christo.
Vy. 6. duswagrvgato dé m4 tig, testatus est autem alicubi aliquis) aliquis, scil. testis. Non hic locutus est David de se ipso: quare nomen ejus non opus erat poni. Neque subsistendum est in inter- nunciis, sed spectandum verbum DEI, semel testatum. Testatus est David in Psalmo 8. ad quem Psalmum hoc caput saepe respicit, etiam a versu 40., ut videbimus. dé, autem, facit antitheton inter angelos et inter eum, cui Psalmus omnia subordinata testatur. — ri ésew — mudwv avré) Sic plane LXX, Ps. 8, 5—7. Incisum illud, et consti- tuisti eum super opera manuum tuarum, apostolus in sua certe ar- gumentatione non assumit, omnia ex eo, quod in Psalmo praecedit et subsequitur, deducens. Memorantur in inciso illo opera manuum DEI, i.e. coelum, luna et stellae (Sol abest: vel, quia, ut Abrahamo * seminis sui servitus et liberatio, Gen. 45, 42. sic Davidi exinanitio et exaltatio Messiae, noctu indicata et ab eo decantata est: quem- admodum etiam sermo Domini ad Jobum noctu fuisse videtur, Job. 38, 7. 34.8. vel, quia Messias in cruce, derelictus, obscurato sole, lu- nam et stellas vidit:) at ultra horum durationem manet imperium Christi. — ri ésuv avdownos) quid est homo, ad opera DEI, coelum ete. quid vero ad Deum ipsum? Ita demissior est sermo, quam si diceret: quis sum ego? avd9owmos, homo, sine articulo; tanquam unus e multis. wrx homo, nmadnroc, passionibus et morti addictus. — Ore mimvyonn ars, quod meministi ejus) Talis status Messiae deseribitur, in quo a divina recordatione et cura praetermissus vi- deri posset. Unde hoe ipsum, recordationem sui, miratur ipse, admi- randa humilitate: quanto magis tantam gloriam sibi paratam? Non aliter esse poterat: Act. 2,24. at orat, quasi vix ita esse potuerit. — m) sive. Tenuius quiddam hoc loco sonat faa 43 filius hominis, quam fn homo. — vios avSowns) TaN j2 coll. Ps. 49, 3. Iterum sine articulo. — énvoxéaty avcov, rationem ejus habes) Incremen- tum sermonis. nam memoria est vel de absente: émcoxenrecdar, invisere, praesentem curam denotat.