mortem exantlatam sine altero incorruptum permanet. Audiamus, quid scriptura suggerat. :
§. V. Adscensionis tempore sejunctus a corpore sanguis in coe- dum est illatus. i %
Introitus sacerdotis N. T. in sanctuarium verum Adscensio erat in coelum: et in morte quidem J. C. discissum est velum templi ter- reni, ac tum apertum est sanctuarium verum, coelum; sed introitus ipse peractus est per adscensionem in coelum. Tertio die post mor- tem erat resurrectio; quadragesimo post resurrectionem, adscensio. Porro per sanguinem proprium introivit Christus in sanctuarium; (non modo post effusum sanguinem, et vi effusionis, neque cum san- guine in corpus resumto, sed PER sanguinem:) ergo separatim a corpore sanguinem proprium hic ipse sacerdos in sanctuarium intu- lit, (recteque temeritatis Scherzerus in Syst. p. 390. arcessit quen- dam, qui putavit, particulas carnis Christi, quae flagello, coronae spi- neae clavisque adhaeserint, et guttulas sanguinis effusas, miraculose in terra conservari, et in eucharistia multiplicari:) atque ipso introi- tus sive adscensionis tempore sejunctum Christus a corpore sangui- nem habebat. Exsangue corpus erat; non tamen exanime, sed vi- vum. Sanguis in corpore, non respondisset typo sacerdotis in V. T. cum sanguine animalium in sanctuarium ingressi. Vid. cap. 9, 7. 25. maximeque 42, ubi dv’ et dva@ eadem prorsus inter sese vi respondent. Analogiam typi et antitypi servandam esse, agnoscit Witsius in Diss. de sacerdotio Aaronis et Christi, T. I. misc. p. 540., ubi de loco Hebr. 43, 44. agit. Idem vero sanguinem Christi, animam ejus interpretatur, non recte. nam sanguis, proprie dictus, ut in typo, sic in antitypo, denotatur. conf. Exx. in Symb. ap. p. 174. Porre dilutior est Sibrandi Lubberti explicatio, lib. II. ¢. Socin. de J.C. Servatore, c. 24.: Legimus de anniversario sacrificio, de quo est Levit. 16., quod ejus sanguis allatus sit in sacrarium. Jam vero in- ter hune et Christi sanguinem magna est differentia. Materialis enim sanguis, qui effundebatur, cum anniversaria victima mactaretur, wnferebatur in senctuarium: sed materialis Christi sanguis, qui effu- sus est, cum ille pro nobis occideretur, NON allatus est in coelum. Quid igitur? ut sacerdos legalis cum sanguine caesae victimae pro se et pro populo apparebat in sacrario levitico: ita Christus non eum material sanguine effuso, sed vi et vigore sanguinis pro nobis effusi apparet pro nobis in coelo. Non vim et vigorem sanguinis dicit apostolus, sed proprium sanguinem Christi, per quem factus sit introitus in sanctuarium: nec materialem sanguinem appellat, sed sanguinem ejus, qui per spiritum aeternum seipsum obtulit immaculatum Deo. Hane, apostolicam, “emphasin saepe imitantur excellentium interpretum sermones. Chrysost. Hom. 53. in Hebr. 13. avrn 7 oixovoula éu madeg jv. Ew" aA eg cov éoavor 0 aiua avnvexdn. O0GS Ore aimatog meréyoury ts eg Ta dyre slopeoouere, ra ayra ra adnOiva’ rHg Bvolas ro mMovog any- Aavoev 0 aoyregevg. Quaedam periochae verba alii aliter refe- runt: sed add’ eg roy xri, uno tenore. Sic verterim: Ipsa pas- sionis dispensatio foris erat: foris; sed IN coelum sanguis est sublatus. vides, participes nos esse sanguinis, qui inferebatur in sancla, sancta vera; sacrificii, quo solus est gavisus archisacer- dos. Conr. Pellicanus in Hebr. 9.: Christus pretium sanguinis sui