A Brighter Day Begins with His Word.

Bengel, Johann Albrecht, 1687-1752 • SECTION 428

Hebr. Xu, 24. Ata

← Gnomon of the New Testament — Volume 2

pro nobis redimendis intulit Deo Patri in coelum. Calvin. in Hebr.

10.: Pecudum sanguis quum statim tabesceret, non potuit diu vigo- rem suum retinere: at Christi sanguis, qui nullo tabo corrumpitur, sed puro semper colore fluit, nobis in finem usque mundi sufficiet. Nihil mirum, si caesae pecudum victimae vivificandi facultate non pollebant, quum essent mortuae. at Christus, qui a morte resur- rexit, ut nobis vitam conferat, suam in nos diffundit. Haec est perpetua viae dedicatio, quod coram facie Patris semper quodam- modo stillat sanguis Christi ad irrigandum coelum et terram. et in cap. 13.: Christus sanguinem suum, ut mundi peccata expiaret, IN coeleste sanctuarium intulit. Rursum: Videtur mthi Apostolus (Hebr. 13, 20.) hoc velle, Christum ita resurrexisse a mortuis, ut mors tamen ejus non sit abolita, sed aeternum vigorem reti- neat: ac si dixisset, Deus Filium suum excitavit, sed tta ut san- guis, quem semel in morte fudit, ad sanctionem foederis aeternt, post resurrectionem vigeat, fructumque suum proferat, perinde ac si semper flueret. Hunnius in Hebr. 13.: Christus swum proprium sanguinem sancto sanctorum intulit. Dorscheus P. I. Theol. Zach. p. 51. seqq. Sanguis, inquit, hoc loco, Zach. 9, 44., cum illa affectione profusionis et effusionis, non autem, ut est in naturali suo statu et intra vasa sua ordinaria, consideratur. 4) Quia hoc requirit typi ratio. Sanguis enim in V. foedere, ut extravasatus et effusus, considerabatur, et hoc ipso adumbra- bat profusionem et effusionem sanguinis in N. foedere futuram. 2) Quia hoc foederis divini indoles requirit, quae postulat oiwo- rexyvolav. 3) Quia in hac ratione sanguinis exercetur actus obedientiae satisfactoriae Deo pro peccatis debitae ete. Sal. Dey- lingius: Christus in coelos evectus sedensque ad dexteram DEI res nostras commendat DEO, et sanguinem pro nobis effusum ac vulnera ostentat Patri. Iterum, Rappoltum laudans: Patri suo, inquit, sanguinem suum, ut Auroov et pretium redemtionis pro nobis offert (demonstrat,) ejusque effusione justitiae divinae satis- factum essé docet. Observ. miscell. p. 5741. seq. Non affirmo, hos interpretes praesentem sanguinis effusi statum docere: sed dico, sermones ecorum, si talem statum in mente habeas, textibus, quos tractant, magis congruere.

8. VI. Sanguis J. C. semper manet sanguis effusus.

Si unquam fieri potuit aut debuit reditus sanguinis J. C. in cor- pus ipsius, fieri potuit ac debuit in ipso saltem resurrectionis mo- mento, non postea demum. At ante adscensionem hoc non esse fac- tum, patet ex §. praeced. Ergo non factum est in resurrectione : neque adeo ullum tempus reperitur, cui reditum illum adscribamus. Perpetuus est effusi sanguinis status. Ipse Jesus in coelo est, et cor- pus ejus: etiam sanguis ejus est in coclo: sed non propterea nune sanguis inest in corpore. Non retulerim hue viseonem Apoc. 4, 44., de albedine capitis J. C. quasi exsangul. Nam ea capillos niveos spectat, facies vero cum lucidissima solis virtute comparatur ibidem v. 46. Neque, quod Luc. 24, 39. exstat, hue, ab Augustino allega- tum, nos allegamus. nam sanguis, etiamsi in corpore sit, minus pal- patur et cernitur, quam caro et ossa. Alia dantur sanguinis a cor- pore sejuncti indicia. Divisam corporis et sanguinis rationem, non solum in passione et morte Domini, sed etiam im coena ad recorda-

Public domain historical edition (1850); scan/OCR from Internet Archive.

Project Gutenberg source record →