nitam affirmanti incumbit probatio,) vel prius saltem in medium pro-
~ducta reperiatur, quam communio sub una specie (Seculo demum
XIII ac XIV) invalesceret, cujus patronis, Scholasticis, opportunus
erat concomitantiae praetextus. Ne Gersonis quidem aetate sangui-
nem immissum omnes affirmabant, ut patet ex Serm. in die circum- cisionis Domini, et ex Josephinis, dist. 8. Post Reformationem multi eam sententiam, sine controversia, et ideo, ut fit, sine dubitatione admiserunt et propagarunt: rationes autem, quibus nituntur, evincunt illae quidem, sanguinem Domini a corruptione mansisse immunem, neque reliquias ejus in terra, miraculis comitatas, remanere, quorum utrumque nos ex animo agnoscimus; sed per easdem non definitur positive, quae sit im praesenti conditio sanguinis illius pretiosi. Wid. I. Gerhardi dispp. p.789. 1426. seq. I. Meisneri exam. catech. Pal. p- 596. ete. Tuum erit, Christiane Lector, quasvis hac de re sen- tentias inter se conferre, et ad normam Scripturae sacrae dijudicare.
§. VIII. Unio personals, et status effusi sanguinis, bene con- veniunt.
Non pugnant inter sese in triduo mortis: ac multo minus post triduum illud inter sese pugnant unquam. Nihil Nestorianum, nihil Eutychianum , tota admittit haecce consideratio.
§. IX. Resurrectio et vita J. C. gloriosa non tollit statum ef- Susi sanguinis.
Si quis putaret, in corpore Salvatoris etiam post latus perfos- sum remansisse modicum sanguinis, rationi naturali eo minus neces- saria videri posset effusi sanguinis in corpus immissio: sed revera omnis sanguis est effusus, nec tamen iterum immissus. nam naturalis quidem sive animalis vita sita est in sanguine et circulatione ejus, et sustentatur pane: sed sine pane verbum Dei pascit corpora sancto- rum. Vid. de Mose, Ex. 24, 48. 34, 28. nec non de Elia, 4 Reg. 49, 8.: maxime vero de Jesu Christo, Matth. 4, 2. 4. Etenim tota ipsius diaeta ultra munditiem omnium mortalium evecta noscitur vel ex apto vestitu. Joh. 49, 23. not. Quodsi in terra id praestat virtus Dei, quanto magis in coelo id fit et fiet ? Matth. 22, 29. (quam ob causam hoe quoque, obiter, sed serio, monendus est Leetor, noviter productum sanguinem, in loco effusi, redivivo Redemtori a nobis ne per somnium quidem adscribi.) Vita gloriosa non desiderat circula- tionem sanguinis: tota ex Deo est. Rom. 6, 4. 40. 4 Cor. 6, 43. 45, 44. 50. Nostrum corpus, noster sanguis, corruptiont sunt ob- noxia: sanguine nostro, quid futurum sit, 1gnoro ; (in ipsa quidem vita animali, summam sanguinis jacturam, modo mors absit, minoris aestimamus, quam digiti articulive mutilationem:) corpus certe con- forme faciet Salvator corpori gloriae suae. Conf. Samml. von A. und N. 4739. I. Beytr. art. 8. Vales. philos. sacr. p. 81. Melch. I. 742.: Manifestum esse putamus, pugnam Michaélis Ap. 42. non absolutam fuisse mox post Christi adscensum in coelos, quo SANGUIS AGNI illatus accusandi jus draconi infringebat ete. Pfaff. Syst. germ. p- 307. Heding. ad Hebr. 9, 24. 10, 44. Kraft Nachr. I. Band p- 878. Hiatus in latere (qualis in corpore naturali vulnus letale esset) perpetuum gloriosae vitae documentum et ornamentum est. Ez. 37, 6.8. non memorantur venae: sed om sunt nervi aut musculr.
§. X. Status effust sanguints validissime corroborat communo-
nem sub utraque.