Nullum speciosiorem fucum habent defensores communionis sub una, quam concomitantiam corporis et sanguinis. Sed distinctissima in sacra coena ratio est corporis et sanguinis Domini. Primum dicit, Hoc est corpus meum: deinde, Hic est sanguis meus. Igitur corpus non per sanguinem exhibetur, sed per se: sanguis non per corpus exhibetur, sed per se. Locum Gen. 9,4. hue confert Light- footus in Chron. V. T. Apposite vero Dannhawerus seribit: Res_ coelestis in sacra (eucharistica) potione est sanguis Jesu Christi pro discipulis et pro multis effusus, et, quia incorruptibilis, adhuc eat- stens, 4 Petr. 1, 19. quem Christus in sanctuarium oyevcoomotnroy intulit, et tamen ille ipse, qui in passione effusus est. Non hie in litigia scholastica, vere scholastica ac otiosa, ingrediendum, de reli- quis sanguinis Christi, et reassumtione illus, de quibus videndus Baron. etc. Hodos. p. 1202. In morte Domini ex corpore eductus est sanguis: ejus mortis annunciatio postulat, ut panis benedictus in recordationem Domini edatur, et ut poculum benedictum, item in recordationem Domini, bibatur. 4 Cor. 44, 24. 25. Profundum Tho- mas Bromley Responsum, in decem tractatibus editum, habet, de differenti ratione fruendi corpore et sanguine Christi.
§. XI. Eadem causa fidem nostram egregie sustentat.
In Reyvelatione Paradisi sic seribit idem Bromlejus: Jn sanctua- rio sanguis aetern foederis spargitur, quod per Dominum Jesum post adscensionem ipsius semel singularti modo factum est, secundum Hebr. 9. v.42.: Per proprium sanguinem semel in sanctuarium in- troivit, aeternam redemtionem inveniens. Jd vero adhuc certis tem- poribus per magnum archisacerdotem continuatur ad sedandam tram Dei, per peccatum commotam: et propterea dicitur sanguis adsper- sionis, propter usum ejus, qui continuatur in coelo, et in conscientiis sanetorum in terra. Hebr. 9. v. 44. Dijudicent haec, qui spirituali valent judicio. Sane fideles in omni exercitio fidei, maximeque in sacra coena, aeque fruuntur efticacia sanguinis J. C. ac si in eo momento, quo sanguis ejus est effusus, constituti essent.
§. XII. Haec_ res considerationem ab amatoribus Christi uberio- rem postulat.
Quod in exercitatione de Ingressu summi pontificis in sanctum sanctorum Andreas Adamus Hochstetterus p. m. scripsit: Non du- bitamus, Lectorem ex argumenti tam perplexi magnisque etiam In- terpretibus transmissi tractatione perspecturum, quantum égsvynjoee nostrae relictum adhuc sit, et, quam in veri latentis indagatione ope- ram sumsimus, ad Servatoris gloriam adplicaturum: pag. 20. 214. id ad praesentem considerationem transferre licet. Parum eam ad- hue, fateor, excultam reperio: et tali in re pauci solent adduci, ut subsistant, et oculos in ea consideranda defigant. Sed qui non con- festim resiluerit, ex eo, quod initio paradoxon erat, dulcedinem paulo post gustabit cum profectu fidei. Nil tamen obtrudo cuiquam: tantum rogo Sapientes, ut totam rem non ad humani, sed divini sensus normam religiose examinare dignentur. Non curiositas car- nalis hie locum habet, sed desiderium cognoscendi Redemtoris, quo- ad Ipse gloriam suam per radios apostolici testimonii amatoribus suis voluerit patefacere.
In Commentariis quidem et Systematibus haec res non facile vel uberius tractata vel leviter duntaxat tacta reperitur: idque ex ratio-
HEBR. XII, 24. 475 nibus forte sequentibus. 4)'In locis de gratia applicatrice dicitur: Causa operans terminative est Spiritus S. id quod verum est: sed mentio Christi et meriti ejus fit nonnisi apud quaestionem de causa
externa impulsiva. Sic fit, ut nec uno nec altero loco efficax ope- ratio Christi et sanguinis ejus in considerationem veniat. 2) Pro- pria consideratio sanguinis Christi parce instituitur, multique con- festim se ad tropum vertunt, ubi sub hac voce, sanguis, aut uni- versum meritum Christi, aut vitam, animam ejus intelligunt. 3) In seriis tractationibus confestim potius ad sanctos et beatos fructus, quam ad modum ipsarum operationum respicitur, e quibus fructus oriuntur. Confer ex gr. seriptum Anonymi, die reinigende Kraft
_des Gottes-Blutes Jesu Christi (ed. A. 1745 Prenzl.) p. 49. Equi- dem jam in juventute mea solidam disquisitionem de habitu meriti Christi ad nostram salutem cupide animo meo versabam: sed post multas cogitationes nunquam ad peculiarem de ea re scriptionem ventum est. Dominus Jesus nobis nune porro bonum lucis suae ra- dium largiatur propter se ipsum. Amen.